De Praescriptionibus Hereticorum

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Adhibeo super haec ipsarum doctrinarum recognitionem quae tunc sub apostolis fuerunt ab isdem apostolis et demonstratae et deieratae. Nam et sic facilius traducentur, dum aut iam tunc fuisse deprehenduntur, aut ex illis quae iam tunc fuerunt seminia sumpsisse. Paulus in prima ad Corinthios notat negatores et dubitatores resurrectionis. Haec opinio propria Sadducaeorum. Partem eius usurpat Marcion et Apelles et Valentinus, et si qui alii resurrectionem carnis infringunt. Et ad Galatas scribens invehitur in observatores et defensores circumcisionis et legis. Hebionis haeresis sic est. Timotheum instruens nuptiarum quoque interdictores suggillat. Ita instituunt Marcion et Apelles, eius secutor. Aeque tangit eos qui dicerent factam iam resurrectionem. Id de se Valentiniani asseverant. Sed et cum genealogies indeterminatas nominat, Valentinus agnoscitur, apud quem Aeon ille nescio qui novi et non unius nominis generat ex sua Charite Sensum et Veritatem, et hi aeque procreant ex se Sermonem et Vitam, dehinc et isti generant Hominem et Ecclesiam, de qua prima ogdoade Aeonum exinde decem alii, et duodecim reliqui Aeones miris nominibus oriuntur in meram fabulam triginta Aeonum. Idem apostolus, cum improbat elementis servientes, aliquid Hermogenis ostendit, qui materiam non natam introducens deo non nato eam comparat, et ita matrem elementorum deam faciens

potest ei servire quam deo comparat. Ioannes vero in Apocalypsi idolothyta edentes et stupra committentes iubetur castigare. Sunt et nunc alii Nicolaitae. Gaiana haeresis dicitur. At in epistula eos maxime antichristos vocat qui Christum negarent in carnem venisse, et qui non putarent Iesum esse filium dei. Illud Marcion, hoc Hebion vindicavit. Simonianae autem magiae disciplina angelis serviens utique et ipsa inter idololatrias deputabatur et a Petro apostolo in ipso Simone damnabatur.