De Praescriptionibus Hereticorum
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Ubi tunc Marcion, Ponticus nauclerus, Stoicae studiosus? Ubi tunc Valentinus, Platonicae sectator? Nam constat illos neque adeo olim fuisse, Antonini fere principatu, et in catholicae primo doctrinam credidisse apud ecclesiam Romanensem sub episcopatu
Eleutheri benedicti, donec ob inquietam semper curiositatem, qua fratres quoque vitiabant, semel et iterum eiecti, Marcion quidem cum ducentis sestertiis quae ecclesiae intulerat, novissime in perpetuum discidium relegati venena doctrinarum suarum disseminaverunt. Postmodum Marcion paenitentiam confessus cum condicioni datae sibi occurrit, ita pacem recepturus, si ceteros quos perditioni erudisset ecclesiae restitueret, morte praeventus est. Oportebat enim haereses esse. Nec tamen ideo bonum haereses quia esse eas oportebat. Quasi non et malum oportuerit esse. Nam et dominum tradi oportebat, sed vae traditori, ne quis etiam hinc haereses defendat. Si et Apellis stemma retractandum est, tam non vetus et ipse quam Marcion institutor et praeformator eius, sed lapsus in feminam desertor continentiae Marcionensis ab oculis sanctissimi magistri Alexandriam secessit. Inde post annos regressus non melior, nisi tantum qua iam non Marcionites, in alteram feminam impegit, illam virginem Philumenen, quam supra edidimus, postea vero immane prostibulum et ipsam, cuius energemate circumventus quae ab ea didicit Phaneroseis scripsit. Adhuc in saeculo supersunt qui meminerint eorum, etiam proprii discentes et successores ipsorum, ne posteriores negare possint. Quamquam et de operibus suis, ut dixit dominus, revincuntur. Si enim Marcion novum testamentum a vetere separavit, posterior est eo quod separavit, quia separare non posset nisi quod unitum fuit. Unitum ergo antequam separaretur postea factum separatum posteriorem ostendit separatorem. Item Valentinus aliter exponens et sine dubio emendans hoc nomine quicquid emendat, ut mendosum retro, alterius fuisse demonstrat. Hos ut insigniores et frequentiores adulteros veritatis nominamus. Ceterum et Nigidius nescio qui, et Hermogenes, et multi alii adhuc ambulant pervertentes vias domini. Ostendant mihi ex qua auctoritate prodierint? Si alium deum praedicant, quomodo eius dei rebus et litteris et nominibus utuntur adversus quem praedicant? si eundem, quomodo aliter? Probent se novos apostolos esse?, dicant Christum iterum descendisse, iterum ipsum docuisse, iterum crucifixum, iterum mortuum, iterum resuscitatum. Sic enim apostolus descripsit, sic enim apostolos solet facere, dare praeterea illis virtutem eadem signa edendi quae et ipse. Volo igitur et virtutes eorum proferri; nisi quod agnosco maximam virtutem eorum qua apostolos in perversum aemulantur. Illi enim de mortuis vivos faciebant, isti de vivis mortuos faciunt.