De Praescriptionibus Hereticorum
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Si ergo incredibile est vel ignorasse apostolos plenitudinem praedicationis vel non omnem ordinem regulae omnibus edidisse, videamus, ne forte apostoli quidem simpliciter et plene, ecclesiae autem suo vitio aliter acceperint quam apostoli proferebant. Omnia ista scrupulositatis incitamenta invenias praetendi ab haereticis. Tenent correptas ab apostolo ecclesias, O insensati Galatae, quis vos fascinavit? et, Tam bene currebatis, quis vos impediit? ipsumque principium, Miror, quod sic tam cito transferimini ab eo qui suos vocavit in gratia, ad aliud evangelium. Item ad Corinthios scriptum, quod essent adhuc carnales, qui lacte educarentur, nondum idonei ad pabulum; qui putarent, se scire aliquid, quando nondum scirent quemadmodum scire oporteret. Cum correptas ecclesias opponunt, credant emendatas. Sed et illas recognoscant de quarum fide et scientia et conversatione apostolus gaudet et deo gratias agit, quae tamen hodie cum illis correptis unius institutionis iura miscent.