De Praescriptionibus Hereticorum
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Sed, ut diximus, eadem dementia est, cum confitentur quidem nihil apostolos ignorasse, nec diversa inter se praedicasse, non tamen omnia volunt illos omnibus revelasse, quaedam enim palam et universis, quaedam secreto et paucis demandasse, quia et hoc verbo usus est Paulus ad Timotheum, O Timothee, depositum custodi, et rursum, Bonum depositum serva. Quod hoc depositum est, tam tacitum, ut alterius doctrinae deputetur? An illius denuntiationis de qua ait, Hanc denuntiationem commendo apud te, filiole Timothee? item illius praecepti de quo ait, Denuntio tibi ante deum, qui vivificat omnia, et Iesum Christum, qui testatus est sub Pontio Pilato bonam confessionem, custodias praeceptum? Quod autem praeceptum et quae denuntiatio? Ex supra et infra scriptis intellegetur non nescio quid subostendi hoc dicto de remotiore doctrina, sed potius inculcari de non admittenda alia praeter eam quam audierat ab ipso, et puto palam, Coram multis, inquit, testibus. Quos multos testes si nolunt ecclesiam intellegi, nihil interest, quando nihil tacitum fuerit quod sub multis testibus proferebatur. Sed nec quia voluit illum haec
fidelibus hominibus demandare, qui idonei sint et alios docere, id quoque argumentum occulti alicuius evangelii interpretandum est. Nam cum dicit Haec, de eis dicit de quibus in praesenti scribebat. De occultis autem, ut de absentibus, apud conscientiam non Haec, sed Illa dixisset.