De Praescriptionibus Hereticorum
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Ille vero, si quis est cuius causa in congressum descendis scripturarum, ut eum dubitantem confirmes, ad veritatem, an magis ad haereses deverget? Hoc ipso motus, quod te videat nihil promovisse, aequo gradu negandi et defendendi adversa parte, statu certe pari, altercatione incertior discedet, nesciens quam haeresin iudicet. Haec utique et ipsi habent in nos retorquere.
Necesse est enim et illos dicere a nobis potius adulteria scripturarum et expositionum mendacia inferri, qui proinde sibi defendant veritatem.