De Praescriptionibus Hereticorum
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Hoc de consilio diffidentiae aut de studio aliter ineundae constitutionis induxerim, nisi ratio constiterit inprimis illa quod fides nostra obsequium apostolo debeat, prohibenti quaestiones inire, novis vocibus aures accommodare, haereticum post unam
correptionem convenire, non post disputationem. Adeo interdixit disputationem, correptionem designans causam haeretici conveniendi, et hoc unam scilicet, quia non est Christianus, ne more Christiani semel et iterum et sub duobus aut tribus testibus castigandus videretur, cum ob hoc sit castigandus propter quod non sit cum illo disputandum, dehinc quoniam nihil proficiat congressio scripturarum, nisi plane ut stomachi qua ineat eversionem aut cerebri.