De Praescriptionibus Hereticorum

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Celerum manente forma eius in suo ordine quantumlibet quaeras et tractes et omnem libidinem curiositatis effundas, si quid tibi videtur vel ambiguitate pendere vel obscuritate obumbrari. Est utique frater aliqui doctor gratia scientiae donatus, est aliqui inter exercitatos, conversatus aliqui tecum curiosus, tecum tamen quaerens novissime ignorare te melius sciet, ne quod non debeas noris, quia quod debeas nosti. Fides, inquit, tua te salvum fecit, non exercitatio scripturarum. Fides in regula posita est; habet legem et salutem de observatione legis: exercitatio autem in curiositate consistit, habens gloriam solam de peritiae studio. Cedat curiositas fidei, cedat gloria saluti. Certe aut non obstrepant, aut quiescant. Adversus regulam nihil scire omnia scire est. Ut non inimici essent veritatis haeretici, ut de refugiendis eis non praemoneremur, quale est conferre cum hominibus qui et ipsi adhuc se quaerere profiteantur? Si enim adhuc vere quaerunt, nihil adhuc certi repererunt, et ideo, quaecunque videntur interim tenere, dubitationem suam ostendunt, quamdiu quaerunt. Itaque tu, qui perinde quaeris, spectans ad eos qui et ipsi quaerunt, dubius ad dubios, incertus ad incertos, caecus a caecis in foveam deducaris necesse est. Sed cum decipiendi gratia praetendant se adhuc quaerere, ut nobis per sollicitudinis iniectionem tractatus suos insinuent, denique ubi adierunt ad nos, statim quae dicebant quaerenda esse defendant, iam illos sic

debemus refutare, ut sciant nos non Christo, sed sibi negatores esse. Cum enim quaerunt adhuc, nondum tenet; cum autem non tenent, nondum crediderunt; cum autem nondum crediderunt, non sunt Christiani. At cum tenent quidem et credunt, quaerendum tamen dicunt, ut defendant. Antequam defendant, negant quod confitentur se nondum credidisse, dum quaerunt Qui ergo nec sibi sunt Christiani, quanto magis nobis? Qui per fallaciam veniunt, qualem fidem disputant? Cui veritati patrocinantur qui eam a mendacio inducunt? Sed ipsi de scripturis agunt, et de scripturis suadent! Aliunde scilicet loqui possent de rebus fidei, nisi ex litteris fidei?