De Praescriptionibus Hereticorum

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Ratio autem dicti huius in tribus articulis constitit, in re, in tempore, in modo. In re, ut quid sit quaerendum consideres, in tempore, ut quando, in modo, ut quousque. Igitur quaerendum est quod Christus instituit, utique quamdiu non invenis, utique donec invenias. Invenisti autem cum credidisti. Nam non credidisses, si non invenisses, sicut nec quaesisses, nisi ut invenires. Ad hoc ergo quaerens, ut invenias, et ad hoc inveniens, ut credas. Omnem prolationem quaerendi et inveniendi credendo fixisti. Hunc tibi modum statuit fructus ipse quaerendi. Hanc tibi fossam determinavit ipse qui te non vult aliud credere quam quod instituit, ideoque nec quaerere. Ceterum si quia et alia tanta ab aliis sunt instituta, propterea in tantum quaerere debemus in quantum possumus invenire, semper quaerimus et nunquam omnino credimus. Ubi enim erit finis quaerendi? ubi statio credendi? ubi expunctio inveniendi? Apud Marcionem? Sed et Valentinus proponit, Quaerite et invenietis. Apud Valentinum? Sed et Apelles hac me pronuntiatione pulsabit, et Hebion et Simon et omnes ex ordine non habent aliud quo se mihi insinuantes me sibi addicant. Ero itaque nusquam, dum ubique convenio, Quaerite

et invenietis, et velut si nusquam; quasi qui nunquam apprehenderim illud quod Christus instituit, quod quaeri oportet, quod credi necesse est.