De Praescriptionibus Hereticorum

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Condicio praesentium temporum etiam hanc admonitionem provocat nostram, non oportere nos mirari super haereses istas, sive quia sunt, futurae enim praenuntiabantur, sive quia fidem quorundam subvertunt, ad hoc enim sunt, ut fides habendo temptationem haberet etiam probationem. Vane ergo et inconsiderato plerique hoc ipso scandalizantur, quod tantum haereses valeant.

Quantum, si non fuissent? Cum quid sortitum est ut omnimodo sit, causam accipit ob quam sit. Haec vim consequitur per quam sit, ne esse non possit.

Febrem denique inter ceteros mortiferos et cruciarios exitus erogando homini deputatam neque quia est miramur, est enim, neque quia erogat hominem, ad hoc enim est. Proinde haereses ad languorem et interitum fidei productas si expavescimus hoc posse, prius est ut expavescamus hoc eas esse, quae dum sunt, habent posse, et dum possunt, habent esse. Sed enim febrem ut malum et de causa et de potentia sua, ut notum est, abominamur potius quam miramur et, quantum in nobis est, praecavemus, non habentes abolitionem eius in nostra potestate. Haereses vero mortem aeternam et maioris ignis ardorem inferentes malunt quidam mirari quod hoc possint quam devitare ne possint, cum habeant devitandi potestatem. Ceterum nihil valebunt, si illas tantum valere non mirentur. Aut enim dum mirantur, in scandalum subministrantur, aut quia scandalizantur, ideo mirantur quasi quod tantum valeant ex aliqua veniat veritate. Mirum scilicet, ut malum vires suas habeat; nisi quod haereses apud eos multum valeant qui in fide non valent. In pugna pugilum et gladiatorum plerumque non quia fortis est vincit quis, aut quia non potest vinci, sed quoniam ille qui victus est nullis viribus fuit: adeo idem ille victor, bene valenti postea comparatus,

etiam superatus recedit. Non aliter haereses de quorundam infirmitatibus habent quod valent, nihil valentes, si in bene valentem fidem incurrant.

Solent quidem isti infirmiores etiam de quibusdam personis ab haeresi captis aedificari in ruinam. Quare illa vel ille fidelisimi et prudentissimi et usitatissimi in ecclesia in illam partem transierunt? Quis hoc dicens non ipse sibi respondet neque prudentes neque fideles neque usitatos aestimandos quos haereses potuerint demutare? Et hoc mirum, opinor, ut probatus aliqui retro postea excidat? Saul, bonus prae ceteris, livore postea evertitur. David, vir bonus secundum cor domini, postea caedis et stupri reus est. Solomon, omni gratia et sapientia donatus a domino, ad idololatriam a mulieribus inducitur. Soli enim dei filio servabatur sine delicto permanere. Quid ergo, si episcopus, si diaconus, si vidua, si virgo, si doctor, si etiam martyr lapsus a regula fuerit, ideo haereses veritatem videbuntur obtinere? Ex personis probamus fidem, an ex fide personas? Nemo est sapiens, nemo fidelis, nemo maior, nisi Christianus. Nemo autem Christianus, nisi qui ad finem usque perseveraverit. Tu, ut homo, extrinsecus unumquemque nosti. Putas quod vides. Vides autem, quousque oculos habes. Sed oculi, inquit, domini alti. Homo in faciem, deus in praecordia contemplatur. Et ideo contemplatur et ideo cognoscit dominus qui sunt eius, et plantam, quam non plantavit, eradicat, et de primis novissimos ostendit: et ventilabrum in manu portat ad purgandam aream suam. Avolent quantum volunt paleae levis fidei quocunque adflatu temptationum, eo purior massa frumenti in horrea domini reponetur. Nonne ab ipso domino quidam discentium scandalizati deverterunt? Nec tamen propterea

ceteri quoque discedendum a vestigiis eius putaverunt, sed qui scierunt illum vitae esse verbum et a deo venisse, perseveraverunt in comitatu eius usque ad finem, cum illis, si vellent et ipsi discedere, placide obtulisset. Minus est, si et apostolum eius aliqui Phygelus et Hermogenes et Philetus et Hymenaeus reliquerunt: ipse traditor Christi de apostolis fuit. Miramur de ecclesiis eius, si a quibusdam deseruntur, cum ea nos ostendunt Christianos quae patimur ad exemplum ipsius Christi. Ex nobis, inquit, prodierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum.

Quin potius memores simus tam dominicarum pronuntiationum quam apostolicarum litterarum, quae nobis et futuras haereses praenuntiaverunt et fugiendas praefinierunt, et sicut esse illas non expavescimus, ita et posse id, propter quod effugiendae sunt, non miremur. Instruit dominus multos esse venturos sub pellibus ovium rapaces lupos. Quaenam istae sunt pelles ovium, nisi nominis Christiani extrinsecus superficies? Qui lupi rapaces, nisi sensus et spiritus subdoli, ad infestandum gregem Christi intrinsecus delitescentes? Qui pseudoprophetae sunt, nisi falsi praedicatores? Qui pseudoapostoli, nisi adulteri evangelizatores? Qui antichristi interim et semper, nisi Christi rebelles? Hoc erunt haereses non minus doctrinarum perversitate ecclesiam lacessentes quam tunc antichristus persecutionem atrocitate persequetur; nisi quod persecutio et martyras facit, haeresis apostatas tantum. Et ideo haereses quoque oportebat esse, ut probabiles quique manifestarentur, tam qui in persecutionibus steterint quam qui ad haereses non exorbitaverint. Neque enim eos probabiles intellegi iuvat qui in haeresin fidem demutant;

sicut ex diverso sibi interpretantur, quia dixerit alibi, Omnia examinate, quod bonum est tenete. Quasi non liceat omnibus male examinatis in electionem alicuius mali impingere per errorem.

Porro si dissensiones et schismata increpat, quae sine dubio mala sunt, et in continenti haereses subiungit. Quod malis adiungat, malum utique profitetur, et quidem maius, cum ideo credidisse se dicat de schismatibus et dissensionibus, quia sciret etiam haereses oportere esse. Ostendit enim gravioris mali conspectu de levioribus se facile credidisse, certe non ut ideo de malis crediderit quia haereses bonae essent, sed uti de peioris quoque notae temptationibus praemoneret non esse mirandum quas diceret tendere ad probabiles quosque manifestandos, scilicet quos non potuerint depravare. Denique si totum capitulum ad unitatem continendam et separationes coercendas sapit, haereses vero non minus ab unitate divellunt quam schismata et dissensiones, sine dubio et haereses in ea condicione reprehensionis constituit in qua et schismata et dissensiones: ac per hoc non eos probabiles facit qui in haereses diverterint, cum maxime diverti ab eiusmodi obiurget, edocens unum omnes loqui et id ipsum sapere, quod etiam haereses non sinunt.

Nec diutius de isto, si idem est Paulus qui et alibi haereses inter carnalia crimina numerat scribens ad Galatas, et qui Tito suggerit hominem haereticum post primam correptionem recusandum, quod perversus sit eiusmodi et delinquat, ut a semetipso damnatus. Sed et in omni paene epistula de adulterinis doctrinis fugiendis inculcans haereses taxat. Quarum opera sunt adulterae doctrinae, haereses dictae Graeca voce, ex interpretatione electionis

qua quis sive ad instituendas sive ad suscipiendas eas utitur. Ideo et sibi damnatum dixit haereticum, quia et in quo damnatur sibi elegit. Nobis vere nihil ex nostro arbitrio indulgere licet, sed nec eligere quod aliquis de arbitrio suo induxerit. Apostolos domini habemus auctores, qui nec ipsi quicquam ex suo arbitrio quod inducerent elegerunt, sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus assignaverunt. Itaque etiam si angelus de caelis aliter evangelizaret, anathema diceretur a nobis. Providerat iam tunc spiritus sanctus futurum in virgin(??) quadam Philumene angelum seductionis, transfigurantem se in angelum lucis, cuius signis et praestigiis Apelles inductus novam haeresin induxit.

Hac sunt doctrinae hominum et daemoniorum, prurientibus auribus natae de ingenio sapientise saecularis, quam dominus stultitiam vocans stulta mundi in confusionem etiam philosophiae ipsius elegit. Ea est enim materia sapientiae saecularis, temeraria interpres divinae naturae et dispositionis. Ipsae denique haereses a philosophia subornantur. Inde aeones, et formae nescio quae infinitae, et trinitas hominis apud Valentinum; Platonicus fuerat:

inde Marcionis deus melior de tranquillitate; a Stoicis venerat: et ut anima interire dicatur, ab Epicureis observatur: et ut carnis restitutio negetur, de una omnium philosophorum schola sumitur: et ubi materia cum deo aequatur, Zenonis disciplina est: et ubi aliquid de igneo deo allegatur, Heracletus intervenit. Eadem materia apud haereticos et philosophos volutatur, idem retractatus implicantur: unde malum, et quare? et unde homo, et quomodo? et, quod proxime Valentinus proposuit, unde deus? scilicet de enthymesi et ectromate. Miserum Aristotelem! qui illis dialecticam instituit, artificem struendi et destruendi, versipellem in sententiis, coactam in coniecturis, duram in argumentis, operariam contentionum, molestam etiam sibi ipsi, omnia retractantem, ne quid omnino tractaverit. Hinc illae fabulae et genealogiae interminabiles, et quaestiones infructuosae, et sermones serpentes velut cancer, a quibus nos apostolus refrenans nominatim philosophiam contestatur caveri oportere, scribens ad Colossenses, Videte, ne qui sit circumveniens vos per philosophiam et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, praeter providentiam spiritus sancti. Fuerat Athenis, et istam sapientiam humanam, affectatricem et interpolatricem veritatis, de congressibus noverat, ipsam quoque in suas haereses
multipartitam varietate sectarum invicem repugnantium. Quid ergo Athenis et Hierosolymis? quid academiae et ecclesiae? quid haereticis et Christianis? Nostra institutio de porticu Solomonis est, qui et ipse tradiderat dominum in simplicitate cordis esse quaerendum. Viderint qui Stoicum et Platonicum et dialecticum Christianismum protulerunt. Nobis curiositate opus non est post Christum Iesum, nec inquisitione post evangelium. Cum credimus, nihil desideramus ultra credere. Hoc enim prius credimus, non esse quod ultra credere debeamus.

Venio itaque ad illum articulum quem et nostri praetendunt ad ineundam curiositatem et haeretici inculcant ad importandam scrupulositatem. Scriptum est, inquiunt, Quaerite, et invenietis. Quando hanc vocem dominus emisit, recordemur. Puto in primitiis ipsis doctrinae suae, cum adhuc dubitaretur apud omnes, an Christus esset, et cum adhuc nec Petrus illum dei filium pronuntiasset, cum etiam Ioannes de illo certus esse desisset. Merito ergo tunc dictum est, Quaerite et invenietis, quando quaerendus adhuc erat qui adhuc agnitus non erat. Et hoc quantum ad Iudaeos. Ad illos enim pertinet totus sermo suggillationis istius, qui habebant ubi quaererent Christum. Habent, inquit, Moysen et Heliam, id est legem et prophetas Christum praedicantes, secundum quod alibi aperte: Scrutamini scripturas, in quibus salutem speratis; illae enim de me loquuntur. Hoc erit, Quaerite et invenietis. Nam et sequentia in Iudaeos competere manifestum est, Pulsate et aperietur vobis. Iudaei retro penes deum fuerant, dehinc eiecti ob delicta extra deum esse coeperunt. Nationes vero nunquam penes deum, nisi stillicidium de situla et pulvis ex area et foris semper. Ita qui foris semper, quomodo pulsabit eo ubi nunquam fuit? quam ianuam novit, in qua nec receptus nec eiectus aliquando? an qui scit se intus fuisse et foras actum, is

potius pulsavit, et ostium novit? Etiam, Petite et accipietis, ei competit qui sciebat a quo esset petendum, a quo et erat aliquid repromissum, a deo scilicet Abraham, Isaac et Iacob, quem nationes non magis noverant quam ullam repromissionem eius. Et ideo ad Israël loquebatur: Non sum, inquit, missus, nisi ad oves perditas domus Israël. Nondum canibus iactarat panem filiorum, nondum in viam nationum ire mandabat. Siquidem in fine praecipit, vaderent ad docendas et tinguendas nationes, consecuturi mox spiritum sanctum paracletum, qui illos deducturus esset in omnem veritatem. Et hoc ergo illo facit. Quodsi nationibus destinati doctores apostoli, ipsi quoque doctorem consecuturi erant paracletum, multo magis vacabat erga nos, Quaerite et invenietis, quibus ultro erat obventura doctrina per apostolos et ipsis apostolis per spiritum sanctum. Omnia quidem domini dicta omnibus posita sunt; per aures Iudaeorum ad nos transierunt. Sed pleraque in personas directa non proprietatem admonitionis nobis constituerunt, sed exemplum.

Cedo nunc sponte de gradu isto. Omnibus dictum sit, Quaerite et invenietis; tamen et hic expetit sensus certare cum interpretationis gubernaculo. Nulla vox divina ita dissoluta est et diffusa, ut verba tantum defendantur, et ratio verborum non constituatur. Sed in primis hoc propono, unum itaque et certum aliquid institutum esse a Christo quod credere omni modo debeant nationes, et idcirco quaerere, ut possint, cum invenerint, credere. Unius porro et certi instituti infinita inquisitio non potest esse.

Quaerendum est, donec invenias, et credendum, ubi inveneris, et nihil amplius, nisi custodiendum quod credidisti, dum hoc insuper. credas, aliud non esse credendum, ideoque nec requirendum, cum id inveneris et credideris quod ab eo institutum est qui non aliud tibi mandat inquirendum quam quod instituit. De hoc quidem si qui dubitat, constabit penes nos esse id quod a Christo institutum est. Interim ex fiducia probationis praevenio, admonens quosdam nihil esse quaerendum ultra quae crediderunt id esse quod quaerere debuerunt, ne, Quaerite et invenietis, sine disciplina rationis interpretentur.

Ratio autem dicti huius in tribus articulis constitit, in re, in tempore, in modo. In re, ut quid sit quaerendum consideres, in tempore, ut quando, in modo, ut quousque. Igitur quaerendum est quod Christus instituit, utique quamdiu non invenis, utique donec invenias. Invenisti autem cum credidisti. Nam non credidisses, si non invenisses, sicut nec quaesisses, nisi ut invenires. Ad hoc ergo quaerens, ut invenias, et ad hoc inveniens, ut credas. Omnem prolationem quaerendi et inveniendi credendo fixisti. Hunc tibi modum statuit fructus ipse quaerendi. Hanc tibi fossam determinavit ipse qui te non vult aliud credere quam quod instituit, ideoque nec quaerere. Ceterum si quia et alia tanta ab aliis sunt instituta, propterea in tantum quaerere debemus in quantum possumus invenire, semper quaerimus et nunquam omnino credimus. Ubi enim erit finis quaerendi? ubi statio credendi? ubi expunctio inveniendi? Apud Marcionem? Sed et Valentinus proponit, Quaerite et invenietis. Apud Valentinum? Sed et Apelles hac me pronuntiatione pulsabit, et Hebion et Simon et omnes ex ordine non habent aliud quo se mihi insinuantes me sibi addicant. Ero itaque nusquam, dum ubique convenio, Quaerite

et invenietis, et velut si nusquam; quasi qui nunquam apprehenderim illud quod Christus instituit, quod quaeri oportet, quod credi necesse est.

Impune erratur, nisi delinquatur; quamvis et errare delinquere est. Impune, inquam, vagatur qui nihil deserit. At enim, si quod debui credere credidi, et aliud denuo puto requirendum, spero utique aliud esse inveniendum, nullo modo speraturus istud, nisi quia aut non credideram, qui videbar credidisse, aut desii credidisse. Ita fidem meam deserens negator invenior. Semel dixerim: Nemo quaerit, nisi qui aut non habuit aut perdidit. Perdiderat unam ex decem drachmis anus illa, et ideo quaerebat: ubi tamen invenit, quaerere desiit. Panem vicinus non habebat, et ideo pulsabat: ubi tamen apertum est. ei, et accepit, pulsare cessavit. Vidua a iudice petebat audiri, quia non admittebatur: sed ubi audita est, hactenus institit. Adeo finis est et quaerendi et pulsandi et petendi. Petenti enim dabitur, inquit, et pulsanti aperietur, et quaerenti invenietur. Viderit qui quaerit semper, quia non invenit. Illic enim quaerit ubi non invenietur. Viderit qui semper pulsat, quia nunquam aperietur. Illuc enim pulsat ubi nemo est. Viderit qui semper petit, quia nunquam audietur. Ab eo enim petit qui non audit.

Nobis etsi quaerendum est adhuc et semper, ubi tamen quaeri oportet? Apud haereticos, ubi omnia extranea et adversaria nostrae

veritati, ad quos vetamur accedere? Quis servus cibaria ab extraneo, ne dicam ab inimico domini sui, sperat? Quis miles ab infoederatis, ne dicam ab hostibus regibus, donativum et stipendium captat, nisi plane desertor et transfuga et rebellis? Etiam anus illa intra tectum suum drachmam requirebat, etiam pulsator ille vicini ianuam tundebat, etiam vidua illa non inimicum, licet durum, iudicem interpellabat. Nemo inde instrui potest unde destruitur; nemo ab eo inluminatur a quo contenebratur. Quaeramus ergo in nostro et a nostris et de nostro, idque dumtaxat quod salva regula fidei potest in quaestionem devenire.

Regula est autem fidei, ut iam hinc quid defendamus profiteamur, illa scilicet qua creditur unum omnino deum esse nec alium praeter mundi conditorem, qui universa de nihilo produxerit per verbum suum primo omnium demissum; id verbum filium eius appellatum, in nomine dei varie visum a patriarchis, in prophetis semper auditum, postremo delatum ex spiritu patris dei et virtute in virginem Mariam, carnem factum in utero eius et ex ea natum exisse Iesum Christum, exinde praedicasse novam legem et novam promissionem regni caelorum, virtutes fecisse, cruci fixum tertia die resurrexisse, in caelos ereptum sedisse ad dexteram patris, misisse vicariam vim spiritus sancti, qui credentes agat, venturum cum claritate ad sumendos sanctos in vitae aeternae et promissorum caelestium fructum et ad profanos iudicandos

igni perpetuo, facta utriusque partis resuscitatione cum carnis restitutione. Haec regula a Christo, ut probabitur, instituta nullas habet apud nos quaestiones, nisi quas haereses inferunt et quae haereticos faciunt.

Celerum manente forma eius in suo ordine quantumlibet quaeras et tractes et omnem libidinem curiositatis effundas, si quid tibi videtur vel ambiguitate pendere vel obscuritate obumbrari. Est utique frater aliqui doctor gratia scientiae donatus, est aliqui inter exercitatos, conversatus aliqui tecum curiosus, tecum tamen quaerens novissime ignorare te melius sciet, ne quod non debeas noris, quia quod debeas nosti. Fides, inquit, tua te salvum fecit, non exercitatio scripturarum. Fides in regula posita est; habet legem et salutem de observatione legis: exercitatio autem in curiositate consistit, habens gloriam solam de peritiae studio. Cedat curiositas fidei, cedat gloria saluti. Certe aut non obstrepant, aut quiescant. Adversus regulam nihil scire omnia scire est. Ut non inimici essent veritatis haeretici, ut de refugiendis eis non praemoneremur, quale est conferre cum hominibus qui et ipsi adhuc se quaerere profiteantur? Si enim adhuc vere quaerunt, nihil adhuc certi repererunt, et ideo, quaecunque videntur interim tenere, dubitationem suam ostendunt, quamdiu quaerunt. Itaque tu, qui perinde quaeris, spectans ad eos qui et ipsi quaerunt, dubius ad dubios, incertus ad incertos, caecus a caecis in foveam deducaris necesse est. Sed cum decipiendi gratia praetendant se adhuc quaerere, ut nobis per sollicitudinis iniectionem tractatus suos insinuent, denique ubi adierunt ad nos, statim quae dicebant quaerenda esse defendant, iam illos sic

debemus refutare, ut sciant nos non Christo, sed sibi negatores esse. Cum enim quaerunt adhuc, nondum tenet; cum autem non tenent, nondum crediderunt; cum autem nondum crediderunt, non sunt Christiani. At cum tenent quidem et credunt, quaerendum tamen dicunt, ut defendant. Antequam defendant, negant quod confitentur se nondum credidisse, dum quaerunt Qui ergo nec sibi sunt Christiani, quanto magis nobis? Qui per fallaciam veniunt, qualem fidem disputant? Cui veritati patrocinantur qui eam a mendacio inducunt? Sed ipsi de scripturis agunt, et de scripturis suadent! Aliunde scilicet loqui possent de rebus fidei, nisi ex litteris fidei?

Venimus igitur ad propositum. Hoc enim dirigebamus et hoc praestruebamus allocutionis praefatione, ut iam hinc de eo congrediamur de quo adversarii provocant. Scripturas obtendunt, et hac sua audacia statim quosdam movent. In ipso vero congressu firmos quidem fatigant, infirmos capiunt, medios cum scrupulo dimittunt. Hunc igitur potissimum gradum obstruimus non admittendi eos ad ullam de scripturis disputationem. Si hae sunt illae vires eorum, uti eas habere possint, dispici debet, cui competat possessio scripturarum, ne is admittatur ad eas cui nullo modo competit.

Hoc de consilio diffidentiae aut de studio aliter ineundae constitutionis induxerim, nisi ratio constiterit inprimis illa quod fides nostra obsequium apostolo debeat, prohibenti quaestiones inire, novis vocibus aures accommodare, haereticum post unam

correptionem convenire, non post disputationem. Adeo interdixit disputationem, correptionem designans causam haeretici conveniendi, et hoc unam scilicet, quia non est Christianus, ne more Christiani semel et iterum et sub duobus aut tribus testibus castigandus videretur, cum ob hoc sit castigandus propter quod non sit cum illo disputandum, dehinc quoniam nihil proficiat congressio scripturarum, nisi plane ut stomachi qua ineat eversionem aut cerebri.

Ista haeresis non recipit quasdam scripturas, et si quas recipit, et adiectionibus et detractionibus ad dispositionem instituti sui intervertit, et si recipit, non recipit integras, et si aliquatenus integras praestat, nihilominus diversas expositiones commentata convertit. Tantum veritati obstrepit adulter sensus quantum et corruptor stilus. Vanae praesumptiones necessario nolunt agnoscere ea per quae revincuntur. His nituntur quae ex falso composuerunt et quae de ambiguitate ceperunt. Quid promovebis, exercitatissime scripturarum, cum si quid defenderis, negetur ex diverso, si quid negaveris, defendatur? Et tu quidem nihil perdes nisi vocem in contentione, nihil consequeris nisi bilem de blasphematione.

Ille vero, si quis est cuius causa in congressum descendis scripturarum, ut eum dubitantem confirmes, ad veritatem, an magis ad haereses deverget? Hoc ipso motus, quod te videat nihil promovisse, aequo gradu negandi et defendendi adversa parte, statu certe pari, altercatione incertior discedet, nesciens quam haeresin iudicet. Haec utique et ipsi habent in nos retorquere.

Necesse est enim et illos dicere a nobis potius adulteria scripturarum et expositionum mendacia inferri, qui proinde sibi defendant veritatem.

Ergo non ad scripturas provocandum est, nec in his constituendum certamen in quibus aut nulla aut incerta victoria est aut parum certa. Nam etsi non ita evaderet conlatio scripturarum, ut utramque partem parem sisteret, ordo rerum desiderabat illud prius proponi, quod nunc solum disputandum est: quibus competat fides ipsa, cuius sint scripturae, a quo, et per quos, et quando, et quibus sit tradita disciplina qua fiunt Christiani. Ubi enim apparuerit esse veritatem disciplinae et fidei Christianae, illic erit veritas scripturarum et expositionum et omnium traditionum Christianarum.

Christus Iesus, dominus noster, permittat dicere interim, quisquis est, cuiuscunque dei filius, cuiuscunque materiae homo et deus, cuiuscunque fidei praeceptor, cuiuscunque mercedis repromissor, quid esset,quid fuisset, quam patris voluntatem administraret, quid homini agendum determinaret, quamdiu in terris agebat, ipse pronuntiabat sive populo palam sive discentibus seorsum, ex quibus duodecim praecipuos lateri suo allegerat, destinatos nationibus magistros. Itaque uno eorum decusso reliquos undecim digrediens ad patrem post resurrectionem iussit ire et docere nationes tinguendas in patrem et in filium et in spiritum sanctum. Statim igitur apostoli, quos haec appellatio missos interpretatur, assumpto per sortem duodecimo Matthia in locum Iudae ex auctoritate prophetiae, quae est in psalmo David, consecuti promissam vim spiritus sancti ad virtutes et eloquium, primo per Iudaeam contestata fide in Iesum Christum et ecclesiis institutis,

dehinc in orbem profecti eandem doctrinam eiusdem fidei nationibus promulgaverunt. Et perinde ecclesias apud unamquamque civitatem condiderunt, a quibus traducem fidei et semina doctrinae ceterae exinde ecclesiae mutuatae sunt et cottidie mutuantur, ut ecclesiae fiant. Ac per hoc et ipsae apostolicae deputabuntur ut suboles apostolicarum ecclesiarum. Omne genus ad originem suam censeatur necesse est. Itaque tot ac tantae ecclesiae una est illa ab apostolis prima, ex qua omnes. Sic omnes primae et omnes apostolicae, dum una omnes probant unitate communicatio pacis et appellatio fraternitatis et contesseratio hospitalitatis, quae iura non alia ratio regit quam eiusdem sacramenti una traditio.