De Praescriptionibus Hereticorum

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Condicio praesentium temporum etiam hanc admonitionem provocat nostram, non oportere nos mirari super haereses istas, sive quia sunt, futurae enim praenuntiabantur, sive quia fidem quorundam subvertunt, ad hoc enim sunt, ut fides habendo temptationem haberet etiam probationem. Vane ergo et inconsiderato plerique hoc ipso scandalizantur, quod tantum haereses valeant.

Quantum, si non fuissent? Cum quid sortitum est ut omnimodo sit, causam accipit ob quam sit. Haec vim consequitur per quam sit, ne esse non possit.