De Patientia
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.
Confiteor ad dominum deum satis temere me, si non etiam impudenter, de patientia componere ausum, cui praestandae idoneus omnino non sum, ut homo nullius boni, quando oporteat demonstrationem et commendationem alicuius rei adortos ipsos prius in administratione eius rei deprehendi et constantiam commonendi propriae conversationis auctoritate dirigere, ne dicta factis deficientibus erubescant. Atque utinam erubescere istud remedium ferat, uti pudor non exhibendi quod aliis suggestum imus exhibendi fiat magisterium, nisi quod bonorum quorundam sicuti et malorum intolerabilis magnitudo est, ut ad capienda et praestanda ea sola gratia divinae inspirationis operetur. Nam quod maxime bonum, id maxime penes deum, nec alius id quam qui possidet dispensat, ut cuique dignatur. Itaque velut solatium erit disputare super eo quod frui non datur, vice languentium, qui, cum vacent a sanitate, de bonis eius tacere non norunt. Ita miserrimus ego, semper
aeger caloribus impatientiae, quam non obtineo patientiae sanitatem et suspirem et invocem et perorem necesse est, cum recordor et in meae imbecillitatis contemplatione digero bonam fidei valitudinem et dominicae disciplinae sanitatem non facile cuiquam, nisi patientia adsideat, provenire. Ita praeposita dei rebus est, ut nullum praeceptum obire quis, nullum opus domino complacitum perpetrare extraneus a patientia possit. Bonum eius etiam qui extra eam vivunt summae virtutis appellatione honorant. Philosophi quidem, qui alicuius sapientiae animalia deputantur, tantum illi subsignant, ut cum inter sese variis sectarum libidinibus et sententiarum aemulationibus discordent, solius tamen patientiae in commune memores huic uni studiorum suorum commiserint pacem. In eam conspirant, in eam foederantur, illam in adfectatione virtutis unanimiter student, omnem sapientiae ostentationem de patientia praeferunt. Grande testimonium eius est, cum etiam vanas saeculi disciplinas ad laudem et gloriam promovet. Aut numquid potius iniuria, cum divina res in saecularibus artibus volutatur? Sed viderint illi quos mox sapientiae suae cum saeculo destructae ac dedecoratae pudebit.Nobis exercendae patientiae auctoritatem non adfectatio humana caninae acquanimitatis stupore formata, sed vivae ac caelestis disciplinae divina dispositio delegat, deum ipsum ostendens patientiae exemplum iam primum, qui florem lucis huius super iustos et iniustos aequaliter spargit, qui temporum officia, elementorum servitia, totius geniturae tributa dignis simul et indignis patitur occurrere, sustinens ingratissimas nationes, ludibria artium et opera manuum suarum adorantes, nomen cum familia ipsius persequentes, luxuriam, avaritiam, iniquitatem, malignitatem quotidie insolescentem, ut sua sibi patientia detrahat. Plures enim dominum idcirco non credunt, quia saeculo iratum tamdiu nesciunt.
Et haec quidem divinae patientiae species, quasi de l(??)nginquo, fors ut de supernis aestimetur. Quid illa autem, quae inter homines palam in terris quodammodo manu apprehensa eat? Nasci se deus in utero patitur matris et exspectat, et natus adolescere sustinet, et adultus non gestit agnosci, sed contumeliosus insuper sibi est et a servo suo tinguitur; et temptatoris congressus
solis verbis repellit, cum de domino fit magister docens hominem evadere n(??)tem, abse(??) scilicet veniam offens(??) pationtiae eruditus. Non contendit, non reclamavit, nec quisquam in plateis vocem eius audivit; arundinem quassatam non fregit, li(??)um fumigans non restinxit. Nec enim mentitus fuerat propheta, immo ipsius dei contestatio, spiritum suum in filio cum tota patientia collocantis. Nullum volentem sibi adhaerere non suscepit, nullius mensam tectumve despexit, atquin ipse lavandis discipulorum pedibus ministravit; non peccatores, non publicanos aspernatus est, non illi saltim civitati, quae eum recipere noluerat, iratus est, cum etiam discipuli tam contumelioso oppido caelestes ignes repraesentari voluissent; ingratos curavit, insidiatoribus cessit. Parum hoc, si non etiam proditorem suum secum habuit, nec constanter denotavit. Cum vero traditur, cum adducitur, ut pecus ad victimam (sic enim non magis aperit os quam agnus sub tondentis potestate), ille, cui legiones angelorum, si voluisset, uno dicto de caelis affuissent, ne unius quidem discentis gladium ultorem probavit. Patientia domini in Malcho vulnerata est. Itaque et gladii opera maledixit in posterum, et sanitatis restitutione ei, quem non ipse vexaverat, satisfecit, per patientiam, misericordiae matrem. Taceo quod figitur; in hoc enim venerat. Numquid tamen subeundae morti etiam contumeliis opus fuerat? Sed saginari voluptate patientiae discessurus volebat. Despuitur, verberatur, deridetur, foedis vestitur, foedioribus coronatur. Mira aequanimitatis fides. Qui in hominis figura proposuerat latere, nihil de impatientia hominis imitatus est. Hinc vel maxime Pharisaei dominum agnoscere debuistis; patientiam huiusmodi nemo hominum perpetraret. Talia tantaque documenta, quorum magnitudo penes nationes quidem detrectatio fidei est, penes nos vero ratio et structio, satis aperte non sermonibus modo in praecipiendo, sed etiam passionibus domini in sustinendo probant his quibus credere datum est, patientiam dei esse naturam, effectum et praestantiam ingenitae cuiusdam proprietatis.Igitur si probos quosque servos et bonae mentis pro ingenio dominico conversari videmus (siquidem artificium promerendi obsequium est, obsequii vero disciplina morigera subiectio est), quanto magis nos secundum dominum moratos inveniri oportet, servos scilicet dei vivi, cuius iudicium in suos non in compede aut pileo vertitur, sed in aeternitate aut poenae aut salutis? Cui severitati declinandae vel liberalitati invitandae tanta obsequii diligentia opus est quanta sunt ipsa quae aut severitas comminatur aut liberalitas pollicetur. Et tamen nos non de hominibus modo servitute subnixis vel quolibet alio iure debitoribus obsequii, verum etiam de pecudibus, etiam de bestiis obedientiam exprimimus, intellegentes usibus nostris eas a domino provisas traditasque. Meliora ergo nobis erunt in obsequii disciplina quae nobis deus subdit? Agnoscunt denique, quae obediunt. Nos, cui soli subditi sumus, domino scilicet, auscultare dubitamus? At quam iniustum est, quam etiam ingratum, quod per alterius indulgentiam de aliis consequaris, idem illi per quem consequeris de temetipso
non rependere! Nec pluribus de obsequii exhibitione debita a nobis domino deo. Satis enim agnitio dei quid sibi incumbat intellegit. Ne tamen ut extraneum de obsequio videamur interiecisse, ipsum quoque obsequium de patientia trahitur. Numquam impatiens obsequitur aut patiens quis non oblectatur. Quam ergo dominus omnium bonorum et demonstrator et acceptor deus in semetipso circumtulit, quis de bono eius late retractet? Cui item dubium sit omne bonum, quia ad deum pertineat, pertinentibus ad deum tota mente sectandum? Per quae in expedito et quasi in praescriptionis compendio et commendatio et exhortatio de patientia constituta est.Veruntamen procedere disputationem de necessariis fidei non est otiosum, quia nec infructuosum. Loquacitas in aedificatione nulla turpis, si quando turpis. Itaque si de aliquo bono sermo est, res postulat contrarium quoque boni recensere. Quid enim sectandum sit, magis illuminabis, si quod vitandum sit proinde digesseris. Consideremus igitur de impatientia, an sicut patientia in deo, ita adversaria eius in adversario nostro nata atque comperta
sit, ut ex isto appareat quam principaliter fidei adversetur. Nam quod ab aemulo dei conceptum est, utique non est amicum dei rebus. Eadem discordia est rerum quae et auctorum. Porro cum deus optimus, diabolus e contrario pessimus, ipsa sui diversitate testantur neutrum alteri facere, ut nobis non magis a malo aliquid boni quam a bono aliquid mali editum videri possit. Igitur natales impatientiae in ipso diabolo deprehendo, iam tunc cum dominum deum universa opera, quae fecisset, imagini suae, id est homini, subiecisse impatienter tulit. Nec enim doluisset, si sustinuisset, nec invidisset homini, si non doluisset. Adeo decepit eum, quia inviderat; inviderat autem, quia doluerat; doluerat, quia patienter utique non tulerat. Quid primum fuerit ille angelus perditionis, malus an impatiens, contemno quaerere, palam cum sit aut impatientiam cum malitia aut malitiam ab impatientia auspicatam deinde inter se conspirasse et individuas in uno patris sinu adolevisse. At enim quam primus senserat, per quam primus delinquere intraverat, de suo experimento quid ad peccandum adiutaret instructus eandem impingendo in crimen homini advocavit. Conventa statim illi mulier, non temere dixerim, per colloquium ipsum eius afflata est spiritu impatientia infecto. Usque adeo numquam omnino pecasset, si divino interdicto patientiam perservasset. Quid? quod non sustinuit sola conventa, sed apud Adam nondum maritum, nondum aures sibi debentem, impatiens etiam tacendi est, ac traducem illum eius, quod a malo hauserat, facit. Perit igitur et alius homo per impatientiam alterius; perit mox et ipse per impatientiam suam utrobique commissam et circa dei praemonitionem et circa diaboli circumscriptionem, illam servare, hanc refutare non sustinens. Hinc prima iudicii, unde delicti origo; hinc deus irasci exorsus, unde offendere homo inductus. Inde in deo prima patientia, unde indignatio prima, qui tunc maledictione sola contentus ab animadversionis impetu in diabolo temperavit. Aut quod crimen ante istud impatientiae admissum homini imputatur? Innocens erat et deo de proximo amicus et paradisi colonus. At ubi semel succidit impatientiae, desivit deo sapere, desivit caelestia sustinere posse. Exinde homo terrae datus et ab oculis dei ciectus facile usurpari ab impatientia coepit in omne quod deum offenderet. Nam statim illa semine diaboli concepta malitiae fecunditate iram filium procreavit, editum suis artibus erudivit. Quod enim ipsum Adam et Evam morti immerserat, docuit et filium ab homicidio incipere. Frustra istud impatientiae adscripserim, si Cain ille primus homicida et primus fratricida oblationes suas a domino recusatas aequanimiter nec impatienter tulit, si iratus fratri suo non est, si neminem denique interemit. Cum ergo nec occidere potuerit nisi iratus, nec irasci nisi impatiens, demonstrat quod per iram gessit ad eam referendum a qua ira suggesta est per haec impatientiae tunc infantis quodammodo incunabula. Ceterum quanta mox incrementa? Nec mirum. Si prima deliquit, consequens est, ut, quia prima, idcirco et sola sit matrix in omne delictum, defundens de suo fonte varias criminum venas. De homicidio quidem dictum est. Sed ira editum a primordio etiam quascunque postmodum causas sibi invenit ad impatientiam ut ad originem sui confert. Sive enim quis inimicitiis sive praedae gratia id scelus conficit, prius est ut aut odii aut avaritiae fiat impatiens. Quicquid compellit, sine impatientia sui non est ut perfici possit. Quis adulterium sine libidinis impatientia subiit? Quod et si pretio in feminis cogitur venditio illa pudicitiae, utique impatientia contemnendi lucri ordinatur. Haec ut principalia penes dominum delicta. Nam ut compendio dictum sit, omne peccatum impatientiae adscribendum. Malum impatientia est boni. Nemo impudicus non impatiens pudicitiae, et improbus probitatis, et impius pietatis, et inquietus quietis. Ut malus unusquisque fiat, bonus perseverare non poterit. Talis, igitur excetra delictorum cur non dominum offendat improbatorem malorum? An non ipsum quoque Israël per impatientiam semper in deum deliquisse manifestum est? Exinde cum oblitus brachii caelestis, quo Aegyptiis af(??)ciationibus furerat extractus, de Aaron deos sibi duces postulat, cum in idolum auri sui collationes defundit; tam necessarias enim Moysis cum domino congredientis impatienter exceperat moras. Post mannae escatilem pluviam, post petrae aquatilem sequelam desperant de domino, tridui sitim non sustinendo. Nam haec quoque illis impatientia a domino exprobratur. Ac ne singula pervagemur, nunquam non per impatientiam delinquendo perierunt. Quomodo autem manus prophetis intulerunt, nisi per impatientiam audiendi? domino autem ipsi, per impatientiam etiam videndi. Quodsi patientiam inissent, liberarentur.Ipsa adeo est quae fidem et subsequitur et antecedit. Denique Abraham deo credidit et iustitiae deputatus ab illo est; sed fidem
eius patientia probavit, cum filium immolare iussus est ad fidei, non temptationem dixerim, sed typicam contestationem. Ceterum deus quem iustitiae deputasset sciebat. Tam grave praeceptum, quod nec domino perfici placebat, patienter et audivit et, si deus voluisset, implesset. Merito ergo benedictus, quia et fidelis; merito fidelis, quia et patiens. Ita fides patientia illuminata, cum in nationes seminaretur per semen Abrahae, quod est Christus, et gratiam legi superduceret, ampliandae adimplendaeque legi adiutricem suam patientiam praefecit, quod ea sola ad iustitiae doctrinam retro defuisset. Nam olim et oculum pro oculo et dentem pro dente repetebant, et malum malo fenerabant. Nondum enim patientia in terris, quia nec fides. Scilicet interim impatientia occasionibus legis fruebatur. Facile erat absente domino patientiae et magistro. Qui postquam supervenit et gratiam fidei patientia composuit, iam nec verbo quidem lacessere nec fatue quidem dicere sine iudicii periculo licet. Prohibita ira, restricti animi, compressa petulantia manus, exemptum linguae venenum. Plus lex quam amisit invenit, dicente Christo, Diligite inimicos vestros, et maledicentibus benedicite, et orate pro persecutoribus vestris, ut filii sitis patris vestri caelestis. Vides quem nobis patrem patientia acquirat? Hoc principali praecepto universa patientiae disciplina succincta est, quando ne digne quidem malefacere concessum est.Iam vero percurrentibus nobis causas impatientiae cetera quoque praecepta suis locis respondebunt. Si detrimento rei familiaris animus concitatur, omni paene in loco contemnendo saeculo scripturis dominicis commonetur; nec maior ad pecuniae contemptum exhortatio subiacet, quam quod ipse dominus in nullis divitiis invenitur. Semper pauperes iustificat, divites praedamnat. Ita detrimentum patientiae, fastidium opulentiae praeministravit, demonstrans per abiectionem divitiarum laesuras quoque earum computandas non esse. Quod ergo nobis appetere minime opus est, quia nec dominus appetivit, detruncatum vel etiam ademptum non aegre sustinere debemus. Cupiditatem omnium malorum radicem spiritus domini per apostolum pronuntiavit. Eam non in concupiscentia alieni tantum constitutam interpretemur: nam et quod
nostrum videtur, alienum est; nihil enim nostrum, quoniam dei omnia, cuius ipsi quoque nos. Itaque si damno affecti impatienter senserimus, non de nostro amissum dolentes, adfines cupiditatis deprehendemur. Alienum quaerimus cum alienum amissum aegre sustinemus. Qui damni impatientia concitatur terrena caelestibus anteponendo, de proximo in deum peccat. Spiritum enim, quem a domino sumpsit, saecularis rei gratia concutit. Libenter igitur terrena amittamus, caelestia tueamur. Totum licet saeculum pereat, dum patientiam lucrifaciam. Iam qui minutum sibi aliquid aut furto aut vi aut etiam ignavia non constanter sustinere constituit, nescio an facile vel ex animo ipse rei suae manum inferre posset in causa eleemosynae. Quis enim ab alio secari omnino non sustinens ipse ferrum in corpore suo ducit? Patientia in detrimentis exercitatio est largiendi et communicandi. Non piget donare eum qui non timet perdere. Alioquin quomodo duas habens tunicas alteram earum nudo dabit, nisi idem sit qui auferenti tunicam etiam pallium offerre possit? Quomodo amicos de mammona fabricabimus nobis, si eum in tantum amaverimus, ut amissum non sufferamus? Peribimus cum perdito. Quid hic invenimus ubi habemus amittere? Gentilium est omnibus detrimentis impatientiam adhibere, qui rem pecuniariam fortasse animae anteponant. Nam et faciunt cum lucri cupiditatibus quaestuosa pericula mercimoniorum in mari exercent, cum pecuniae causa etiam in foro nihil damnationi timendum aggredi dubitant, cum denique ludo et castris sese locant, cum per viam in morem bestiarum latrocinantur. Nos vero secundum diversitatem, qua cum illis sumus, non animam pro pecunia, sed pecuniam pro anima deponere convenit, seu sponte in largiendo seu patienter in amittendo.Ipsam animam ipsum qui corpus in saeculo isto expositum omnium ad iniuriam gerimus eiusque iniuriae patientiam subimus minorum delibatione laedemur? Absit a servo Christi tale inquinamentum, ut patientia maioribus temptationibus praeparata in frivolis excidat. Si manu quis temptaverit provocare, praesto est dominica monela: Verberanti te, inquit, in faciem etiam alteram genam obverte. Fatigetur improbitas patientia tua. Quivis ictus ille sit dolere et contumelia constrictus, gravius a domino vapulat. Plus improbum illum caedis sustinendo. Ab eo enim vapulabit cuius gratia sustines. Si linguae amaritudo maledicto sive convitio eruperit, respice dictum: Cum vos maledixerint, gaudete. Dominus ipse maledictus in lege est, et tamen solus est benedictus. Igitur dominum servi consequamur et maledicamur patienter, ut benedicti esse possimus. Si parum aequanimiter audiam dictum aliquod in me protervum aut nequam, reddam et ipse amaritudinis vicem necesse est, aut cruciabor impatientia muta. Cum ergo percussero maledictus, quomodo sectus inveniar doctrinam domini, qua traditum est non vasculorum inquinamentis, sed eorum quae ex ore promuntur hominem communicari? Item: Manere nos omnis vani et supervacui dicti reatum. Sequitur ergo ut a quo nos dominus arcet, idem ab alio aequanimiter pati admoneat. Adiciam de patientiae voluptate. Nam
omnis iniuria, seu lingua seu manu incussa, cum patientiam offenderit, eodem exitu dispungetur, quo telum aliquod in petra constantissimae duritiae libratum et obtusum. Concidet enim ibidem inrita opera et infructuosa, et nonnunquam repercussum in eum qui emisit reciproco impetu saeviet. Nempe idcirco quis te laedit, ut doleas, quia fructus laedentis in dolore laesi est. Ergo cum fructum eius everteris non dolendo, ipse doleat necesse est amissione fructus sui. Tunc tu non modo illaesus abis, quod etiam solum tibi sufficit, sed insuper adversarii tui et frustratione oblectatus et dolore defensus. Haec est patientiae utilitas et voluptas.Ne illa quidem impatientiae species excusatur in amissione nostrorum, ubi aliqua doloris patrocinatur assertio. Praeponendus est enim respectus denuntiationis apostoli, qui ait: Ne contristemini dormitione cuiusquam, sicut nationes, quae spe carent, Et merito. Credentes enim resurrectionem Christi in nostram quoque credimus, propter quos ille et obiit et resurrexit. Ergo cum constet de resurrectione mortuorum, vacat dolor mortis, vacat et impatientia doloris. Cur enim doleas, si perisse non credis? Cur impatienter feras subductum interim quem credis reversurum? Profectio est quam putas mortem. Non est lugendus
qui antecedit, sed plane desiderandus. Id quoque desiderium patientia temperandum. Cur enim immoderate feras abisse quem mox subsequeris? Ceterum impatientia in huiusmodi et spei nostrae male ominatur et fidem praevaricatur. Et Christum laedimus cum evocatos quosque ab illo quasi miserandos non aequanimiter accipimus. Cupio, inquit apostolus, recipi iam et esse cum Christo. Quanto melius ostendit votum? Christianorum ergo votum si alios consecutos impatienter dolemus, ipsi consequi nolumus.Est et alius summus impatientiae stimulus, ultionis libido, negotium curans aut gloriae aut malitiae. Sed et gloria ubique vana et malitia nunquam non domino odiosa, hoc quidem loco maxime, cum alterius malitia provocata superiorem se in exsequenda ultione constituit et remunerans nequam duplicat quod semel factum est. Ultio penes errorem solatium videtur doloris, penes veritatem contra redarguitur malignitatis. Quid enim refert inter provocantem et provocatum, nisi quod ille prior in maleficio deprehenditur, at ille posterior? Tamen uterque laesi hominis domino reus est, qui omne nequam et prohibet et damnat. Nulla in maleficio ordinis ratio est, nec locus secernit quod similitudo coniungit. Absolute itaque praecipitur malum malo non repen-
dendum. Par factum par habet meritum. Quomodo id observabimus, si fastidientes in fastidio ultionis non erimus? Quem autem honorem litabimus domino deo, si nobis arbitrium defensionis arrogaverimus? Nos putres, vasa fictilia. Servulis nostris adsumentibus sibi de conservis ultionem graviter offendimur, eosque qui nobis patientiam obtulerint suam, ut memores humilitatis, servitutis, ius dominici honoris diligentes, non probamus modo, sed ampliorem quam ipsi sibi praesumpsissent satisfactionem facimus. Id nobis in domino tam iusto ad aestimandum, tam potenti ad perficiendum periclitatur? Quid ergo credimus iudicem illum, si non et ultorem? Hoc se nobis repromittit dicens; Vindictam mihi, et ego vindicabo, id est, Patientiam mihi, et ego patientiam remunerabo. Cum enim dicit, Nolite iudicare, ne iudicemini. nonne patientiam flagitat? Quis enim non iudicabit alium, nisi qui patiens erit non defendendi? Quis idcirco iudicat, ut ignoscat? Ac si ignoscet, tamen iudicantis impatientiam cavit, et honorem unici iudicis, id est dei, abstulit. Quantos vero casus huiusmodi impatientia incursare consueverat? Quotiens paenituit defensionem? Quotiens instantia eius deterior inventa est causis suis? Quoniam nihil impatientia susceptum sine impetu transigi novit, nihil impetu actum non aut offendit aut corruit aut praeceps abiit. Iam si levius defendaris, insanies, si uberius, oneraberis. Quid mihi cum ultione, cuius modum regere non possum per impatientiam doloris? Quodsi patientiae incubabe, non dolebo, si non dolebo, ulcisci non desiderabo.Post has principales impatientiae materias ut potuimus regestas quid inter ceteras evagemur, quae domi, quae foris? Lata atque diffusa est operatio Mali, multiplicia spiritus incitamenta iaculantis, et modo parvula, modo maxima. Sed parvula de sua mediocritate contemnas, maximis pro sua exuperantia cedas. Ubi minor iniuria, ibi nulla necessitas impatientiae, At ubi mairo iniuria, ibi nulla necessitas impatientiae. At ubi maior iniuria, ibi necessarior iniuriae medela, patientia. Certemus igitur quae a Malo infliguntur sustinere, ut hostis studium aemulatio nostrae aequanimitatis eludat. Si vero quaedam ipsi in nos aut imprudentia aut sponte etiam superducimus, aeque patienter obeamus quae nobis imputamus. Quodsi a domino nonnulla credimus incuti, cui magis patientiam quam domino praebeamus?
Quin insuper gratulari et gaudere nos docet dignatione divinae castigationis. Ego, inquit, quos diligo, castigo. O servum illum beatum, cuius emendationi dominus instat, cui dignatur irasci, quem admonendi dissimulatione non decipit! Undique igitur adstricti sumus officio patientiae administrandae, quaqua ex parte aut erroribus nostris aut Mali insidiis admonitionibus domini intervenimus. Eius officii magna merces, felicitas scilicet. Quos enim felices dominus nisi patientes nuncupavit, dicendo: Beati pauperes spiritu, illorum est enim regnum caelorum? Nullus profecto spiritu pauper nisi humilis. Quis enim humilis nisi patiens? quia nemo subicere sese potest sine prima patientia subiectionis ipsius. Beati, inquit, flentes atque lugentes. Quis talia sine patientia tolerat? Itaque talibus et advocatio et risus promittitur. Beati mites. Hoc quidem vocabulo impatientes non licet omnino censeri. Item cum pacificos eodem titulo felicitatis notat et filios dei nuncupat, numquid impatientes pacis adfines? Stultus hoc senserit. Cum vero, Gaudete et exultate, dicit, quotiens vos maledicent et persequentur, merces enim vestra plurima in caelo, id utique non exultationis impatientiae pollicetur, quia nemo in adversis exultabit, nisi ante ea contempserit. Nemo contemnet, nisi patientiam gesserit.Quod pacis gratissimae deo attinet disciplinam, quis omnino impatientiae natus vel semel ignoscet fratri suo, non dicam septies, sed septuagies septies? Quis iudicium adversario suo
dirigens negotium convenientia solvet, nisi prius iam dolorem, duritiam, amaritudinem, venena scilicet impatientiae amputarit? Quomodo remittes et remittetur tibi, si tenax iniuriae per absentiam patientiae fueris? Nemo convulsus animum in fratrem suum munus apud altare perficiet, nisi prius reconciliando fratri reversus ad patientiam fuerit. Sol super iram nostram si occiderit, periclitamur. Non licet nobis una die sine patientia manere. At enim cum omnem speciem salutaris disciplinae gubernet, quid mirum, quod etiam paenitentiae ministrat, solitae lapsis subvenire, cum disiuncto matrimonio (ex ea tamen causa qua licet seu viro seu feminae ad viduitatis perseverantiam sustineri) haec exspectat, haec exoptat, haec exorat paenitentiam quandoque inituris salutem? Quantum boni utrique confert! Alterum adulterum non facit, alterum emendat. Sic et illis dominicarum similitudinum exemplis de patientia sanctis adest. Erroneam ovem patientia pastoris requirit et invenit. Nam impatientia unam facile contemneret. Sed laborem inquisitionis patientia suscipit, et humeris insuper advehit baiulus patiens peccatricem derelictam. Illum quoque prodigum filium patientia patris et recipit et vestit et pascit et apud impatientiam irati fratris excusat. Salvus est igitur qui perierat, quia paenitentiam iniit. Paenitentia non perit. quia patientiam invenit. Nam dilectio summum fidei sacramentum, Christiani nominis thesaurus, quam apostolus totis viribus sancti spiritus commendat, cuius nisi patientiae disciplinis eruditur? Dilectio, inquit, magnanimis est: ita patientiam sumit. Benefica est: malum patientis non facit. Non aemulatur: id quidem patientiae proprium est. Nec protervum sapit: modestiam de patientia traxit. Non inflatur, non proterit: non enim ad patientiam pertinet. Nec sua requirit, si offert sua, dum alteri prosit. Nec incitatur: ceterum quid impatientiae reliquisset? Ideo, inquit, dilectio omnia sustinet, omnia tolerat, utique quia patiens. Merito ergo numquam excidet; nam cetera evacuabuntur, consummabuntur. Exhauriuntur linguae, scientiae, prophetiae: permanent fides, spes, dilectio: fides, quam Christi patientia induxit, spes, quam hominis patientia expectat, dilectio, quam deo magistro patientia comitatur.Usque huc de patientia tandem simplici et uniformi et tantum in animo constituta, cum eandem etiam in corpore demerendo domino multipliciter adlaborem, utpote quae ab ipso domino in corporis quoque virtute edita est, siquidem rector animus facile communicat spiritus invecta cum habitaculo suo. Quae igitur negotiatio patientiae in corpore? Inprimis adflictatio carnis, hostia domino placatoria per humiliationis sacrificium, cum sordes cum angustia victus domino libat, contenta simplici pabulo puroque aquae potu, cum ieiunia coniungit, cum cineri et sacco inolescit. Haec patientia corporis precationes commendat, deprecationes affirmat; haec aures Christi dei aperit, severitatem dispergit, clementiam elicit. Sic ille rex Babylonius offenso domino cum squalore et paedore septenni ab humana forma exulasset, immolata patientia corporis sui et regnum recuperavit et, quod optabilius homini est, satis deo fecit. Iam si altiores et feliciores gradus corporalis patientiae digeramus, eadem sanctitati quoque procurat continentiam carnis. Haec et viduam tenet, et virginem adsignat, et voluntarium spadonem ad regna caeli levat. Quod de virtute animi venit, in carne perficitur, carnis patientia in persecutionibus denique proeliatur. Si fuga urgeat, ad incommoda fugae caro militat. Si et carcer praeveniat, caro in vinculis, caro in ligno,
caro in solo, et in illa paupertate lucis, et in illa patientia mundi. Cum vero producitur ad experimentum felicitatis, ad occasionem secundae intinctionis, ad ipsum divinae sedis ascensum, nulla plus illic quam patientia corporis. Si spiritus promptus, sed caro sine patientia infirma, ubi salus spiritus et carnis ipsius? At cum hoc dominus de carne dicit, infirmam pronuntians, quid ei firmandae opus sit, ostendit, patientia scilicet adversus omnem sub vertendae fidei vel puniendae paraturam, ut verbera, ut ignem, ut crucem, bestias, gladium constantissime toleret, quae prophetae, quae apostoli sustinendo vicerunt.His patientiae viribus secatur Esaias et de domino non tacet, lapidatur Stephanus et veniam hostibus suis postulat. O felicissimum illum quoque, qui omnem patientiae speciem adversus omnem diaboli vim expunxit! quem non abacti greges, non illae in pecore divitiae, non filii uno ruinae impetu adempti, non ipsius denique corporis in vulnere cruciatus a patientia et fide domino dedita exclusit, quem diabolus totis viribus frustra cecidit. Neque enim a respectu dei tot doloribus avocatus ille est, sed constitit nobis in exemplum et testimonium tam spiritu quam carne, tam animo quam corpore, patientiae perpetrandae, ut neque damnis
saecularium, nec amissionibus carissmorum, nec corporis quidem confliontationibus succidamus. Quale in illo viro feretrum deus diabolo extruxit? Quale vexillum de inimico gloriae suae extulit, cum ille homo ad omnem acerbum nuntium nihil ex ore promeret. nisi Deo gratias, cum uxorem iam malis delassatam et ad prava remedia suadentem execraretur? Quid ridebat deus, quid dissecabatur Malus, cum Iob immundam ulceris sui redundantiam magna aequanimitate destringeret, cum erumpentes bestiolas inde in eosdem specus et pastus refossae carnis ludendo revocare? Itaque operarius ille victoriae dei retusis omnibus iaculis temptationum lorica clypeoque patientiae et integritatem mox corporis a deo recuperavit, et quae amiserat conduplicata possedit. Et si filios quoque restitui voluisset, pater iterum vocaretur. Sed maluit in illo die reddi sibi. Tantum gaudii, securus sic de domino, distulit, Sustinuit iam voluntariam orbitatem, ne sine aliqua patientia viveret.Adeo satis idoneus patientiae sequester deus. Si iniuriam deposueris penes eum, ultor est: si damnum, restitutor est: si dolorem, medicus est: si mortem, resuscitator est. Quantum patientiae licet, ut deum habeat debitorem? Nec immerito. Omnia enim placita eius tuetur, omnibus mandatis eius intervenit. Fidem munit, pacem gubernat, dilectionem adiuvat, humilitatem instruit, paenitentiam expectat, exomologesin adsignat, carnem regit, spiritum servat, linguam frenat, manum continet, temptationes inculcat, scandala pellit, martyria consummat, pauperem consolatur, divitem temperat, infirmum non extendit, valentem non consumit, fidelem delectat, gentilem invitat, servum domino, dominum deo commendat, feminam exornat, virum approbat; amatur in puero, laudatar in iuvene, suspicitur in sene; in omni sexu, in omni aetate formosa est. Age iam si et effigiem habitumque eius eius comprehendamus. Vultus illi tranquillus et placidus, frons pura, nulla moeroris aut irae rugositate contracta; remissa aeque in laetum modum supercilia, oculis humilitate, non infelicitate deiectis; os taciturnitatis honore signatum; color, qualis securis et innoxiis; motus frequens capitis in diabolum et minax risus; ceterum amictus
circum pectora candidus, et corpori impressus, ut qui nec inflatur nec inquietatur. Sedet enim in throno spiritus eius mitissimi et mansuetissimi, qui non turbine glomeratur, non nubilo livet, sed est tenerae serenitatis, apertus et simplex, quem tertio vidit Helias. Nam ubi deus, ibidem et alumna eius, patientia scilicet. Cum ergo spiritus dei descendit, individua patientia comitatur eum. Si non cum spiritu admiserimus, in nobis morabitur semper? Immo nescio an diutius perseveret. Sine sua comite ac ministra omni loco ac tempore angatur necesse est. Quodcunque inimicus eius inflixerit, solus sustinere non poterit, carens instrumento sustinendi.Haec patientiae ratio, haec disciplina, haec opera caelestis et verae, scilicet Christianae, non ut illa patientia gentium terrae, falsa, probrosa. Nam ut in isto quoque domino diabolus aemularetur, quasi plane ex pari (nisi quod ipsa diversitas mali et boni aequaliter magnitudine par est) docuit et suos patientiam propriam, illam dico, quae maritos dote venales aut lenociniis ne-
gotiantes uxorum potestatibus subicit, quae aucupandis orbitatibus omnem coacti obsequii laborem mentitis adfectionibus tolerat, quae ventris operarios contumeliosis patrociniis subiectione libertatis gulae addicit. Talia nationes patientiae studia noverunt, et tanti boni nomen foedis operationibus occupant; patientes rivalium et divitum et invitatorum, impatientes solius dei vivunt. Sed viderint sua et sui prasesidis patientia, quam subter ignis expectat. Ceterum nos amemus patientiam dei, patientiam Christi: rependamus illi quam pro nobis ipse dependit. Offeramus patientiam spiritus, patientiam carnis, qui in resurrectionem carnis et spiritus credimus.