De Pallio

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Principes semper Africae, viri Carthaginienses, vetustate nobiles, novitate felices, gaudeo vos tam prosperos temporum, cum ita vacat ac iuvat, habitus denotare. Pacis haec et annonae otia.

Ab imperio et a caelo bene est. Tamen et vobis habitus aliter olim tunicae fuere, et quidem in fama de subteminis studio et luminis concilio et mensurae temperamento, quod neque trans crura prodigae nec intra genua inverecundae nec brachiis parcae nec manibus artae, sed nec cingulo sinus dividere expedito umbratae quadrata iustitia in viris stabant. Pallii extrinsecus
habitus et ipse quadrangulus ab utroque laterum regestus et cervicibus circumstrictus in fibulae morsu humeris acquiescebat. Instar eius hodie Aesculapio iam vestro sacerdotium est. Sic et in proximo soror civitas vestiebat, et sicubi alibi in Africa Tyros. At cum saecularium sortium variavit urna et Romanis deus maluit, soror quidem civitas suopte arbitrio
mutare properavit, ut adpulsum Scipionem ante iam de habitu salutasset, Romanum praecoca. Vobis vero post iniuriae beneficium, ut senium non fastigium exemptis, post Gracchi obscena omina et Lepidi violenta ludibria, post trinas Pompei aras et longas Caesaris moras, ubi moenia Statilius Taurus imposuit, sollemnia Sentius Saturninus enarravit, cum concordia iuvat, toga oblata est. Pro, quantum circummeavit, a Pelasgis ad
Lydos, a Lydis ad Romanos, ut ab humeris sublimioris populi Carthaginienses complecteretur! Exinde tunicam longiorem cinctu arbitrante suspenditis, et pallii iam teretis redundantiam tabulata congregatione fulcitis, et si quid praeterea condicio vel dignitas vel temporalitas vestit, pallium tamen generaliter vestrum immemores etiam denotatis. Equidem haud miror prae documento superiore. Nam et arietem (non quem Laberius reciprocicornem et lanicutem et testitrahum, sed trabes machina est, quae muros frangere militat) nemini unquam adhuc libratum illa dicitur Carthago, studiis asperrima belli, prima omnium armasse in oscillum penduli impetus, commentata vim tormenti de bile pecoris
caput vindicantis. Cum tamen ultimant tempora patriae et aries iam Romanus in muros quodam suos audet, stupuere illico Carthaginienses ut novum extraneum ingenium:

Tantum aevi longinqua valet mutare vetustas! Sic denique nec pallium agnoscitur.

Sit nunc aliunde res, ne Poenicum inter Romanos aut erubescat aut doleat. Certe habitum vertere naturae totius sollemne munus est. Fungitur et ipse mundus interim iste quem incumbimus. Viderit Anaximander, si plures putat, viderit, si quis uspiam alius, ad Meropas, ut Silenus penes aures Midae blatit, aptas sane grandioribus fabulis. Sed et si quem Plato aestimat, cuius imago hic sit, etiam ille habeat necesse est proinde mutare. Quippe si mundus ex diversis substantiis officiisque constabit, ad formam eius quod mundus hic est; neque enim mundus,

si non ut mundus proinde. Diversa in unum ex demutatione diversa sunt. Denique diversitatis discordiam vices foederant. Ita mutando erit mundus omnis qui ex diversitatibus corporatus et vicibus temperatus. Nostra certe metatio, quod clausis, vel in totum Homericis oculis liquet, totum versiforme est. Dies et nox invicem vertunt. Sol stationibus annuis, luna modulationibus menstruis variat. Siderum distincta confusio interdum deicit quid, interdum resuscitat. Caeli ambitus nunc subdivo splendidus. nunc nubilo sordidus; aut imbres ruunt, et si qua missilia cum imbribus; dehinc substillum, et denuo sudum. Sic et mari fides infamis, dum et flabris aeque mutantibus de tranquillo probum. de flustris temperatum, et extemplo de decumanis inquietat.
Sic et terram si recenseas temporatim vestiri amantem, prope sis eandem negare, memor viridem cum conspicis flavam, mox visurus et canam. Ceteri quoque eius ornatus quid non aliud ex alio mutant, et montium scapulae decurrendo, et fontium venae cavillando, et fluminum viae obhumando? Mutavit et totus orbis aliquando, aquis omnibus obsitus. Adhuc maris conchae et buccinae peregrinantur in montibus, cupientes Platoni probare etiam ardua fluitasse. Sed et enatando rursus in forma mutavit rursus orbis, alius idem. Mutat et nunc localiter habitus, cum situs laeditur, cum inter insulas nulla iam Delos, harenae Samos, et Sibylla non mendax, cum in Atlantico Libyam aut
Asiam adaequans quaeritur, cum Italiae quondam latus Hadria Tyrrhenoque quassantibus mediotenus interceptum reliquias Siciliam facit, cum tota illa plaga discidii contentiosos aequorum coitus angustis retorquens novum vitii mari induit, non exspuentis naufragia, sed devorantis. Patitur et continens de caelo aut de suo. Aspice ad Palaestinam. Qua Iordanis amnis finium arbiter, vastitas ingens, et orba regio, et frustra ager. Et urbes retro, et populi frequentes, et solus audiebat. Dehinc, ut deus censor est, impietas ignium meruit imbres: hactenus Sodoma, et nulla Gomorrha, et cinis omnia, et propinquitas maris iuxta cum solo mortem vivit. Ex huiuscemodi nubilo et Tuscia Vulsinios pristinos deusta, quo magis de montibus suis Campania speret, erepta Pompeios. Sed absit. Utinam et Asia secura iam sit de soli ingluvie! Utinam et Africa semel voraginem paverit, unicis castris fraudatis expiata! Multa et alia huiusmodi detrimenta
habitum orbis novavere situsque movere. Bellis quoque plurimum licuit. Sed piget tristia non minus quam regnorum vices recensere, quotiens et ista mutaverint iam inde a Nino Beli progenie; si tamen Ninus regnare primus, ut autumat superiorum profanitas. Ferme apud vos ultra stilus non solet. Ab Assyriis, si forte, aevi historiae patescunt. Qui vero divinas lectitamus, ab ipsius mundi natalibus competes sumus. Sed laeta iam malo, quippe et laeta mutant. Denique si quid mare diluit, caelum deussit, terra subduxit, gladius detotondit, alias versura compensati redit. Nam et primitus maiorem ambitum terra cassa et vacans hominum, et sicubi aliqua gens occuparat, sibimet soli erat. Itaque colere omnia se demum intellegens alibi stipantem copiam, alibi deserentem, runcare atque ruspare consuluit,
ut inde velut ex surculis et propaginibus populi de populis, urbes de urbibus per ubique orbis pangerentur. Transvolavere redundantium gentium examina. Scythae exuberant Persas, Phoenices in Africam eructant, Romanos Phryges pariunt, Chaldaeum semen in Aegyptum educatur, dehinc cum inde transducitur, Iudaea gens est. Sic et Herculea posteritas Temeno pariter Peloponnesum occupando producunt. Sic et Iones Nelei comites Asiam novis urbibus instruunt; sic et Corinthii cum Archia
muniunt Syracusas. Sed vanum iam antiquitas, quando curricula nostra coram. Quantum reformavit orbis saeculum istud! quantum urbium aut produxit aut auxit aut reddidit praesentis imperii triplex virtus! Deo tot Augustis in unum favente, quot census transcripti? quot populi repugnati? quot ordines illustrati? quot barbari exclusi? Revera orbis cultissimum huius imperii rus est, eradicato omni aconito hostilitatis et cacto et rubo subdolae familiaritatis convulso, et amoenus super Alcinoi pometum et Midae rosetum. Laudans igitur orbem mutantem, quid denotas hominem?

Mutant et bestiae pro veste formam; quamquam et pavo pluma vestis, et quidem de cataclistis, immo omni conchylio pressior

qua colla florent, et omni patagio inauratior qua terga fulgent, et omni syrmate solutior qua caudae iacent, multicolor et discolor et versicolor, nunquam ipsa semper alia, etsi semper ipsa quando alia, totiens denique mutanda quotiens movenda. Nominandus est et serpens, licet pone pavum; na(??) et iste quod sortitus est convertit, corium et aevum. Siquidem ut senium persensit, in angustias stipat, pariterque specum ingrediens et cutem egrediens ab ipso statim limine erasus exuviis ibidem relictis novus explicat; cum squamis et anni recusantur. Hyaena, si observes, sexus annalis est, marem et feminam alternat. Taceo cervum, quod et ipse, aetatis suae arbiter, serpente pastus veneno languescit in iuventutem. Est et

Quadrupes tardigrada, agrestis, humilis, aspera. Testudinem Pacuvianam putas? Non est. Capit et alia bestiola versiculum, de mediocribus oppido, sed nomen grande. Chamaeleontem qui audieris haud ante gnarus, iam timebis aliquid amplius cum leone. At cum offenderis apud vineam ferme sub pampino totum, ridebis illico audaciam egregiam nominis,

quippe nec sucus est corpori, quod minutioribus multo liquet. Chamaeleon pellicula vivit. Capitulum statim a dorso; nam deficit cervix. Itaque durum reflecti, sed circumspectu emissicii ocelli, immo luminis puncta vertiginant. Hebes, fessus, vix a terra suspendit, molitur incessum stupens et promovet, gradum magis demonstrat quam explicat, ieiunus scilicet semper et indefectus; oscitans vescitur, follicans ruminat, de vento cibus. Tamen et chamaeleon mutare totus, nec aliud, valet. Nam cum illi coloris proprietas una sit, ut quid accessit, inde suffunditur. Hoc soli chamaeleonti datum, quod vulgo dictum est, de corio suo ludere. Multa dicendum fuit, ut ad hominem praestructim
perveniretur. Hunc quoquo primordio accipitis, nudus certe et investis figulo suo constitit; post demum sapientiam haud dum licitum praereptam potitur. Ibidem quod in novo corpore indebitum adhuc pudori erat protegere festinans ficulneis foliis interim circumdat: dehinc cum de originis loco exterminat, quippe deliquerat, pellitus orbi ut metallo datur. Sed arcana ista, nec omnium nosse. Cedo iam de vestro quod Aegyptii narrant et Alexander digerit et mater legit de tempestate Osiridis qua ad illum ex Libya Ammon facit ovium dives. Denique cum ipsis Mercurium autumant forte palpati arietis mollitie delectatum
deglubasse oviculam, dumque pertemptat et, quod facilitas materiae suadebat, tractu prosequente filum eliquat, in retis pristini modum, quem philyrae taeniis iunxerat, texuisse. Sed vos omnem lanicii dispensationem structuramque telarum Minervae maluistis, cum penes Arachnen diligentior officina. Exinde materia: nec de ovibus dico Milesiis et Selgicis et Altinis, aut quis Tarentum vel Baetica cluet natura colorante, sed quoniam et arbusta vestiunt, et lini herbida post virorem
lavacro nivescunt, nec fuit satis tunicam pangere et serere, ni etiam piscari vestitum contigisset. Nam et de mari vellera, qua muscosae lanositatis lautiores, conchae comant. Prorsus haud latet bombycem (vermiculi genus est) quae per aerem liquando araneorum horoscopis idonius distendit, dehinc devorat, moi salva reddere. Proinde, si necaveris, animata iam stamina
volves. Tantam igitur paraturam materiarum ingenia quoque vestificinae prosecuta, primum tegendo homini, qua necessitas praecessit, dehinc et ornando, immo et inflando, qua ambitio successit, varias indumentorum formas promulgare. Quarum pars gentilitus inhabitantur, ceteris incommunes, pars vero passivitus, omnibus utiles, ut hoc pallium, etsi Graecum magis, sed lingua iam penes Latium est. Cum voce vestis intravit. Atque adeo ipse qui Graecos praeter urbem censebat, litteras eorum vocemque senex iam eruditus, idem Cato iuridicinae suae in tempore humerum exertus, haud minus palliato habitu Graecis favit.

Quid nunc, si est Romanitas omni salus, nec honestis tamen admodum Graeci estis? Aut, ni ita est, unde gentium in provinciis melius exercitis, quas natura agro potius eluctando commodavit, studia palaestrae, male senescentia et cassum laborantia, et lutea unctio et pulverea volutatio et arida saginatio? unde apud aliquos Numidas etiam equis caesariatos iuxta cutem tonsor et cultri vertex solus immunis? unde apud hirtos et hirsutos tam rapax ab ala resina, tam furax a mento volsella?

Prodigium est haec sine pallio fieri. Illius est haec tota res Asiae. Quid tibi, Libya et Europa, cum xysticis munditiis, quas vestire non nosti? Revera enim quale est Graecatim depilari magis quam amiciri? Habitum transferre ita demum culpae prope est, si non consuetudo, sed natura mutetur. Sat refert inter honorem temporis et religionem. Det consuetudo fidem tempori, natura deo. Naturam itaque concussit Larissaeus heros in virginem mutando, ille ferarum medullis educatus (unde et nominis concilium, quandoquidem labiis vacuerat ab uberum gustu), ille
apud rupicem et silvicolam et monstrum eruditorem scrupea schola eruditus. Feras si in puero matris sollicitudinem patiens, certe iam histriculus, certe iam virum alicui clanculo functus adhuc sustinet stolam fundere, comam struere, cutem fingere, speculum consulere, collum demulcere, aurem quoque feratu
effeminatus; quod illi apud Sigeum strongyla servat. Plane postea miles est; necessitas enim reddidit sexum. De praelio sonuerat, nec arma longe. Ipsum, inquit, ferrum virum attrahit. Ceterum si post incentivum quoque puellam perseverasset, potuit et nubere. Ecce itaque mutatio. Monstrum equidem geminum, de viro femina, mox de femina vir, quando neque veritas negari debusset neque fallacia confiteri. Uterque habitus mutandi malus, alter adversus naturam, alter contra salutem. Turpius adhuc libido virum cultu transfiguravit quam aliqua materna formido, tametsi adoratur a vobis qui erubescendus est, scytalosagittipelliger ille qui totam epitheti sui sortem cum muliebri cultu compensavit. Tantum Lydiae clanculariae licuit, ut Hercules in Omphale, et Omphale in Hercule prostitueretur. Ubi Diomedes et cruenta praesepia? ubi Busiris et bustruaria altaria? ubi Geryon ter unus? Cerebris adhuc eorum clava foetere malebat, cum unguentis offenderetur. Vetus iam Hydrae Centaurorumque sanguis in sagittis pumice spiculi excludebatur, insultante luxuria, ut post monstra
transfixa coronam forsitan suerent. Ne sobriae mulieris quidem aut viraginis alicuius scapulae sub exuvias bestiae tantae introire potuissent nisi diu mollitas et evigoratas et exodoratas (quod apud Omphalen balsamo aut telino spero factum; credo et iubas pectinem passas), ne cervicem enervem inureret sciria leonina. Hiatus crinibus infarsus, genuini inter antias adumbrati, tota
oris contumelia mugiret, si posset. Nemaea certe, si quis loci genius, ingemebat; tunc enim se circumspexit leonem perdidisse. Qualis ille Hercules in serico Omphales fuerit, iam Omphale in Herculis scorto designata descripsit. Sed et qui ante Tyrinthium accesserat, pugil Cleomachus, post Olympiae cum incredibile mutatu de masculo fluxisset, intra cutem caesus et ultra, inter Fullones iam Novianos coronandus, meritoque mimographo Lentulo in Catinensibus commemoratus, utique sicut vestigia cestuum viriis occupavit, ita et endromidis solocem aliqua multicia
synthesi extrusit. Physconem et Sardanapalum tacendum est. qui nisi insignes libidinum, alias reges nemo nosset. Tacendum autem, ne quid et illi de Caesaribus quibusdam vestris obmussitent pariter propudiosis, ne caninae forte constantiae mandatum sit impuriorem Physcone et molliorem Sardanapalo Caesarem designare et quidem Subneronem. Nec(??)tepidior vis vanae quoque gloriae mutandis induviis, etiam viro salvo. Calor est omnis affectus; verum cum in affectationem flabellatur, iam de incendio gloriae ardor est. Habes igitur ex isto fomite aestuantem magnum regem,
sola gloria minorem. Vicerat Medicam gentem, et victus est Medica veste. Triumphalem cataphracten amolitus in captiva sarabara decessit; pectus squamarum signaculis disculptum textu pellucido tegendo nudavit, anhelum adhuc ab opere belli, et ut mollius, ventilante serico extinxit. Non erat satis animi tumens Macedo, ni illum etiam vestis inflatior delectasset; nisi quod et philosophi, puto, ipsi aliquid eiusmodi affectant. Audio enim et in purpura philosophatum. Si philosophus in purpura, cur non et in baxa? Tyrium calciari nisi auro minime Graecatur. Dicet, Atquin alius et sericatus et crepidam aeratus incessit.
Digne quidem, ut bacchantibus indumentis aliquid subtinniret, cymbalo incessit. Quod si iam tunc locorum Diogenes de dolio latraret, non coenulentis pedibus, ut tori Platonici sciunt, sed omnino totum Empedoclem in adyta Cloacinarum detulisset, ut qui se caelitem delirarat sorores prius suas, dehinc homines deus salutaret. Tales igitur habitus qui de natura et modestia transferunt et acie figere et digito destinare et nutu tradere merito sit. Prorsus si quis Menandrico fluxu delicatam
vestem humi protrahat, audiat penes se quod dicit comicus, Qualem demens iste chlamydem disperdit? Enimvero iam dudum censoriae intentionis episcynio disperso, quantum denotatui, passivitas offert libertinos in equestribus, subverbustos in liberalibus, dediticios in ingenuis, rupices in urbanis, scurras in forensibus, paganos in militaribus: vespillo, leno, lanista tecum vestiuntur. Converte et ad feminas. Habes spectare, quod Caecina Severus graviter senatui impressit, matronas sine stola in publico. Denique Lentuli auguris consultis, quae ita sese exauctorasset, pro stupro erat poena; quoniam quidem indices cusodesque dignitatis habitus, ut lenocinii factitandi impedimenta, sedulo quaedam desuefecerant. At nunc in semetipsas lenocinando, quo
planius adeantur, et stolam et supparum et crepidulum et caliendrum, ipsas quoque iam lecticas et sellas, quis in publico quoque domestice ac secrete habebantur, eieravere. Sed alius extinguit sua lumina, alius non sua accendit. Aspice lupas, popularium libidinum nundinas, ipsas quoque frictrices, et si praestat oculos abducere ab eiusmodi propudiis occisae in publico castitatis, aspice tamen vel sublimis, iam matronas videbis. Et cum latrinarum antistes sericum ventilat, et immundiorem loco cervicem monilibus consolatur, et armillis, quas ex virorum fortium donis ipsae quoque matronae temere usurpassent, omnium pudendorum conscias manus inserit, impuro cruri purum aut mulleolum inducit calceum, cur istos non spectas, vel illos
item habitus qui novitati suae stare religionem mentiuntur? cum ob cultum omnia candidatum et ob notam vittae et privilegium galeri Cereri initiantur, cum ob diversam affectionem tenebricae vestis et tetrici super caput velleris in Bellonae mentes fugantur, cum latioris purpurae ambitio et Galatici ruboris superiectio Saturnum commendat? Cum ipsum hoc pallium
morosius ordinatum et crepidae Graecatim Aesculapio adulantur, quanto tunc magis arguas illud et urgeas oculis, etsi iam simplicis et inaffectatae, tamen superstitionis reum? Enimvero cum hanc primum sapientiam vestit quae vanissimis superstitionibus renuit, tunc certissime pallium super omnes exuvias et peplos augusta vestis, superque omnes apices et tutulos sacerdos suggestus. Deduc oculos, suadeo, reverere habitum, unius. interim erroris tui renuntiatorem.

Tamen, inquis, ita a toga ad pallium? Quid enim, si a diademate et a sceptro? An aliter mutavit Anacharsis, cum regno Scythiae philosophiam praevertit? Nulla in melius transgressi sint signa, est habitus iste quod faciat. Prius etiam ad simplicem captatelam eius: nullo taedio constat. Adeo nec artificem necesse est qui pridie rugas ab exordio formet et inde deducat nitidius, totumque contracti umbonis figmentum custodibus forcipibus

assignet, dehinc diluculo tunica prius cingulo correpta, quam praestabat moderatiorem texuisse, recognito rursus umbone et si quid exorbitavit reformato, partem quidem de laevo promittat, ambitum vero eius ex quo sinus nascitur iam deficientibus tabulis retrahat a scapulis et exclusa dextera in laevam
adhuc congerat cum alio pari tabul(??)to in terga devoto, atque ita hominem sarcina vestiat. Conscientiam denique tuam perrogabo quid te prius in toga sentias, indutum, anne onustum? habene vestem, an haiulare? Si negabis, domum consequar, videbo quid statim a limine properes. Nullius profecto alterius indumenti expositio quam togae gratulatur. Calceos nihil dicimus, proprium togae tormentum, immundissimam pedum tutelam, verum et falsam. Quem enim non expediat in algore et ardore rigere nudipedem quam in calceo vincipedem? Magnum incessui munimentum sutrinae Venetiae prospexere perones effeminatos. At enim pallio
nihil expeditius, etiam si duplex, quod Cratetis. Mera nusquam vestiendo imponitur; quippe tota molitio eius operire est solutim. Id ex uno circumiectu licet, equidem nusquam inhumano; ita omnia hominis simul contegit. Humerum velans
exponit vel includit, ceteroquin humerum adhaeret, nihil circumfulcit, nihil circumstringit, nihil de tabularum fide laborat, facile sese regit, facile reficit; etiam cum exponitur, nulli cruci in crastinum demandatur. Si quid interulae subter est, vacat zonae tormentum; si quid calceatus inducitur, mundissimum opus est, aut pedes nudi magis, certe viriles magis quam in calceis.

Haec pro pallio interim, quantum nomine comitiasti. Iam vere et de negotio provocat. Ego, inquit, nihil fore, nihil campo. nihil curiae debeo, nihil officio advigilo, nulla rostra praeoccupo, nulla praetoria observo, canales non odoro, cancellos non adoro, subsellia non contundo, iura non conturbo, causas non elatro, non iudico, non milito, non regno, secessi de populo. In me unicum negotium mihi est; nisi aliud non curo quam ne curem. Vita meliore magis in secessu fruare quam in promptu. Sed ignavam infamabis. Scilicet patriae et imperio reique vivendum

est. Erat olim ista sententia. Nemo alii nascitur moriturus sibi. Certe cum ad Epicuros et Zenonas ventum est, sapientes vocas totum quietis magisterium, qui eam summae atque unicae voluptatis nomine consecravere. Tamen propemodum mihi quoque licebit in publicum prodesse. Soleo de qualibet margine vel ara medicinas moribus dicere, quae felicius publicis rebus
et civitatibus et imperiis bonas valetudines. conferent quam tuse operae. Quippe si pergam ad acuta tecum, plus togae laesere rempublicam quam loricae. Atquin nullis vitiis addor, nullis veternis parco, nulli impetigini. Adigo cauterem ambitioni, qua M. Tullius quingentis milibus numum orbem citri emit, qua bis tantum Asinius Gallus pro mensa eiusdem Mauritaniae numeral. Hem, quantis facultatibus aestimavere ligneas maculas ! item qua lances centenarii ponderis Sulla molitur! Vereor sane, ne parva sit ista trutina, cum Drusillanus, equidem servus Claudii, quingenariam promulsidem aedificat, suprascriptis fortassean mensis
neccessariam, cui, si officina exstructa est, debuit et triclinium. Inmergo aeque scalpellum acerbitati ei qua Vedius Pollio servos muraenis invadendos obiectabat. Nova scilicet saevitia delectato terrenae bestiae et edentulae et exungues et excornes; de piscibus placuit feras cogere, utique statim coquendis, ut in visceribus earum aliquid de servorum suorum corporibus et ipse gustaret. Praecidam gulam, qua Hortensius orator primus pavum cibi causa potuit occidere, qua Aufidius Lurco primus sagina corpora vitiavit et coactis alimentis in adulterinum provexit saporem, qua Asinius Celer mulli unius obsonium sex sestertiis detulit, qua Aesopus histrio ex avibus eiusdem pretiositatis, ut canoris et loquacibus quibusque, centum milium patinam confiscavit,
qua filius eius post tale pulpamentum potuit aliquid sumptuosius esurire. Margarita namque vel ipso nomine pretiosa dehausit, credo ne mendicius patre coenasset. Taceo Nerones et Apicios et Rufos. Dabo catharticum impuritati Scauri et aleae Curii et vinolentiae Antonii, Et memento istos interim ex multis togatos fuisse; quales apud pallium haud facile. Has purulentias civitatis quis eliciet et exsuppurabit, ni sermo palliatus?

Sermone, inquit, me suasisti medicamine sapientissimo. Verum etsi eloquium quiescat, aut infantia subductum aut verecundia retentum (nam et elingua philosophia vita contenta est), ipse habitus sonat. Sic denique auditur philosophus, dum videntur. De occursu meo vitia suffundo. Quis non, aemulum suum cum videt,

patitur? quis oculis in eum potest in quem mentibus non potest? Grande pallii beneficium est, sub cuius recogitatu improbi mores vel erubescunt. Viderit nunc philosophia, quid prosit; nec enim sola mecum est. Habeo et alias artes in publico utiles. De meo vestiuntur et primus informator litterarum et primus enodator vocis et primus numerorum harenarius et grammaticus et rhetor et sophista et medicus et poeta et qui musicam pulsat et qui stellarem coniectat et qui volaticam spectat. Omnis liberalitas studiorum
quatuor meis angulis tegitur. Plane post Romanos equites. Verum et accendones et omnis gladiatorum ignominia togata producitur. Haec nimirum indignitas erit A toga ad pallium. Sed ista pallium loquitur. At ego iam illi etiam divinae sectae ac disciplinae commercium confero. Gaude pallium et exsulta! Melior iam te philosophia dignata est ex quo Christianum vestire coepisti.