De Paenitentia
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.
Paenitentiam hoc genus hominum, quod et ipsi retro fuimus, caeci, sine domini lumine, natura tenus norunt passionem animi
quandam esse quae veniat de offensa sententiae peioris. Ceterum a ratione eius tantum absunt, quantum ab ipso rationis auctore. Quippe res dei ratio; quia deus omnium conditor, nihil non ratione providit, disposuit, ordinavit, nihil non ratione tractari intellegique voluit. Igitur ignorantes quique deum rem quoque eius ignorent necesse est, quia nullus omnino thesaurus extraneis patet. Itaque universam vitae conversationem sine gubernaculo rationis transfretantes imminentem saeculo procellam vitare non norunt. Quam autem in paenitentiae actu irrationabiliter diversentur, vel uno isto satis erit expedire, cum illam etiam in bonis factis suis adhibent. Paenitet fidei, amoris, simplicitatis, patientiae, misericordiae, prout quid in ingratiam cecidit. Semetipsos exsecrantur, quia benefecerint, eamque maxime paenitentiae speciem quae optimis operibus irrogatur in corde figunt, meminisse curantes, ne quid boni rursus praestent; contra paenitentiae malorum levius incubant. Denique facilius per eandem delinquunt quam per eandem recte faciunt.Quod si dei ac per hoc rationis quoque compotes agerent, merita primo paenitentiae expenderent, nec unquam eam ad
argumentum perversae emendationis adhiberent; modum denique paenitendi temperarent, quia et delinquendi tenerent, timentes dominum scilicet. Sed ubi metus nullus, emendatio proinde nulla: ubi emendatio nulla, paenitentia necessario vana; quia caret fructu suo cui eam deus sevit, id est hominis saluti. Nam deus post tot ac tanta delicta humanae temeritatis a principe generis Adam auspicata, post condemnatum hominem cum saeculi dote, post eiectum paradiso mortique subiectum, cum rursus ad suam misericordiam maturavisset, iam inde in semetipso paenitentiam dedicavit, rescissa sententia irarum pristinarum, ignoscere pactus operi et imagini suae. Itaque et populum sibi congregavit, et multis bonitatis suae largitionibus fovit, et ingratissimum totiens expertus ad paenitentiam semper hortatus est, et prophetando universorum prophetarum emisit ora: mox gratiam pollicitus, quam in extremitatibus temporum per spiritum suum universo orbi illuminaturus esset, praeire intinctionem paenitentiae iussit, si quos per gratiam vocaret ad promissionem semini Abraham destinatam per paenitentiae subsignationem ante componeret. Non tacet Ioannes, Paenitentiam initote, dicens, iam enim salus nationibus appropinquabit, dominus scilicet, afferens secundum dei promissum. Cui praeministrans paenitentiam destinabat purgandis mentibus praepositam, uti quicquid error vetus inquinasset, quicquid in corde hominis ignorantia contaminasset, id paenitentia verrens et radens et foras abiciens mundam pectoris domum superventuro spiritui sancto paret, quo se ille cum caelestibus bonis libens inferat. Horum bonorum unus est titulus, salus hominis, criminum pristinorum abolitione praemissa. Haec paenitentiae causa, haec opera negotium divinae misericordiae curans. Quod homini proficit, deo servit. Ceterum ratio eius, quam cognito domino discimus, certam formam tenet, ne bonis unquam factis cogitatisve quasi violenta aliqua manus iniciatur. Deus enim reprobationem bonorum ratam non habens, utpote suorum, quorum cum auctor, et defensor sit necesse est, proinde et acceptator, si acceptator, etiam remunerator. Viderit ergo ingratia hominum, si etiam bonis factis paenitentiam cogit. Viderit et gratia, si captatio eius ad benefaciendum incitamento est, terrena, mortalis utraque. Quantulum enim compendii, si grato benefeceris? vel dispendii, si ingrato? Bonum factum deum habet debitorem, sicuti et malum, quia iudex omnis remunerator est causae. At cum index deus iustitiae carissimae sibi exigendae tuendaeque praesideat, et in eam omnem summam disciplinae suae sanciat, dubitandum est, sicut in universis actibus nostris, ita in paenitentiae quoque causa iustitiam deo praestandam esse? quod quidem ita impleri licebit, si peccatis solummodo adhibeatur. Porro peccatum nisi malum factum dici non meretur, nec quisquam benefaciendo delinquit. Quodsi non delinquit, cur paenitentiam invadit, delinquentium privatum? Cur malitiae officium bonitati suae imponit? Ita evenit, ut, cum aliquid ubi non oportet adhibetur, illic ubi oportet neglegatur.Quorum ergo paenitentia iusta et debita videatur, id est quae delicto deputanda sint, locus quidem expostulat denotare, sed otiosum videri potest. Domino enim cognito ultro spiritus a suo auctore respectus emergit ad notitiam veritatis, et admissus ad dominica praecepta ex ipsis statim eruditur id peccato deputandum a quo deus arceat. Quoniam, cum deum grande quid boni constet esse, utique bono nisi malum non displiceret, quod inter contraria sibi nulla amicitia est. Perstringere tamen non pigebit delictorum quaedam esse carnalia, id est corporalia, quaedam vero spiritalia. Nam cum ex hac duplicis substantiae congregatione confectus homo sit, non aliunde delinquit quam unde constat. Sed non eo inter se differunt, quod corpus et spiritus duo sunt (alioquin eo magis paria sunt, quia duo unum efficiunt), ne quis pro diversitate materiarum peccata eorum discernat, ut alterum altero levius aut gravius existimet. Siquidem et caro et spiritus dei res, alia manu eius expressa, alia afflatu eius consummata. Cum ergo ex pari ad dominum pertineant, quodcunque eorum deliquerit, ex pari dominum offendit. An tu discernas actus carnis et spiritus, quorum et in vita et in morte et in resurrectione tantum communionis atque consortii est, ut pariter tunc aut in vitam aut in iudicium suscitentur, quia scilicet, pariter aut deliquerint aut innocenter egerint? Hoc eo praemiserimus, ut non minorem alteri
quam utrique parti, si quid deliquerit, paenitentiae necessitatem intellegamus impendere. Communis reatus amborum est, communis et iudex, deus scilicet, communis igitur et paenitentiae medela. Exinde spiritalia et corporalia nominantur, quod delictum omne aut agitur aut cogitatur, ut corporale sit quod in facto est, quia factum, ut corpus, et videri et contingi habet, spiritale vero quod in animo est, quia spiritus neque videtur neque tenetur. Per quod ostenditur, non facti solum, verum et voluntatis delicta vitanda et paenitentia purganda esse. Neque enim, si mediocritas humana facti solum iudicat, quia voluntatis latebris par non est, idcirco crimina eius etiam sub deo neglegamus. Deus in omnia sufficit. Nihil a conspectu eius remotum unde omnino delinquitur, quia non ignorat nec omittit, quominus in iudicium decernat. Dissimulator et praevaricator perspicaciae suae non est. Quid, quod voluntas facti origo est? Viderint enim, si qua casui aut necessitati aut ignorantiae imputantur, quibus exceptis iam non nisi voluntate delinquitur. Cum ergo facti origo est, non tanto potior ad poenam est, quanto principalis ad culpam, quae ne tunc quidem liberatur, cum aliqua difficultas perpetrationem eius intercipit? Ipsa enim sibi imputatur, nec excusari poterit per illam perficiendi infelicitatem, operata quod suum fuerat. Denique dominus quemadmodum se adiectionem legi superstruere demonstrat, nisi et voluntatis interdicendo delicta, cum adulterum non eum solum definit qui cominus in alienum matrimonium cecidisset, verum etiam illum qui aspectus concupiscentia contaminasset? Adeo quod prohibetur administrare, satis periculose animus sibi repraesentat, et temere per voluntatem expungit effectum. Cuius voluntatis cum vis tanta sit, ut non solatium sui saturans pro facto cedat, pro facto ergo plectetur. Vanissimum est dicere: Volui, nec tamen feci. Atquin perficere debes, quia vis, aut nec velle, quia nec perficis. Sed ipse conscientiae tuae confessione pronuntias. Nam si bonum concupisceres, perficere gestisses: porro sicut malum non perficis, nec concupiscere debueras. Quaqua te constitueris, crimine adstringeris, quia aut malum volueris, aut bonum non adimpleveris.Omnibus ergo delictis seu carne seu spiritu seu facto seu voluntate commissis qui poenam per iudicium destinavit, idem et veniam per paenitentiam spopondit, dicens ad populum, Paenitere, et salvum faciam te. Et iterum, Vivo, inquit, dominus, et paenitentiam malo quam mortem. Ergo paenitentia vita est, cum praeponitur morti. Eam tu peccator, mei similis (immo me minor, ego enim praestantiam in delictis meam agnosco), ita invade, ita amplexare, ut naufragus alicuius tabulae fidem. Haec te peccatorum
fluctibus mersum prolevabit et in portum divinae clementiae protelabit. Rape occasionem inopinatae felicitatis, ut ille tu nihil quondam penes deum nisi stilla situlae et areae pulvis et vasculum figuli arbor exinde fias illa quae penes aquas seritur et in foliis perennat et tempore suo fructus agit, quae non ignem, non securem videbit. Paeniteat errorum reperta veritate, paeniteat amasse quae deus non amat, quando ne nos quidem ipsi servulis nostris ea quibus offendimur non odisse permittimus. Obsequii enim ratio in similitudine animorum constituta est. De bono paenitentiae enumerando diffusa et pro hoc magno eloquio committenda materia est Nos vero pro nostris angustiis unum inculcamus, bonum atque optimum esse quod deus praecipit. Audaciam existimo de bono divini praecepti disputare. Neque enim quia bonum est, idcirco auscultare debemus, sed quia deus praecepit. Ad exhibitionem obsequii prior est maiestas divinae potestatis, prior est auctoritas imperantis quam utilitas servientis. Bonum est paenitere, an non? Quid revolvis? deus praecipit. At enim ille non praecipit tantum, sed etiam hortatur. Invitat praemio, salute; iurans etiam, Vivo, dicens, cupit credi sibi. O beatos nos, quorum causa deus iurat! O miserrimos, si nec iuranti domino credimus! Quod igitur deus tantopere commendat, quod etiam humano more sub deieratione testatur, summa utique gravitate et aggredi et custodire debemus, ut in asseveratione divinae gratiae permanentes in fructu quoque eius et emolumento proinde perseverare possimus.Hoc enim dico, paenitentiam, quae per dei gratiam ostensa et indicta nobis in gratiam nos domino revocat, semel cognitam atque susceptam nunquam posthac iteratione delicti resignari oportere. Iam quidem nullum ignorantiae praetextum tibi patrocinatur, quod domino agnito praeceptisque eius admissis denique paenitentia delictorum functus rursus te in delicta restituis. Ita in quantum ignorantia segregaris, in tantum contumaciae adglutinaris. Nam si idcirco te deliquisse paenituerat, quia dominum coeperas timere, cur, quod metus gratia gessisti, rescindere maluisti, nisi quia metuere desisti? Neque enim timorem alia res quam contumacia subvertit. Cum etiam ignorantes dominum nulla exceptio tueatur ad poenam, quia deum in aperto constitutum et vel ex ipsis caelestibus bonis comprehensibilem ignorari non licet, quanto cognitum despici periculosum est? Despicit porro qui bonorum ac malorum intellectum ab illo consecutus quod intellegit fugiendum quodque iam fugit resumens intellectui suo, id est dei dono, contumeliam facit: respuit datorem, cum datum deserit, negat beneficum, cum beneficium non honorat. Quemadmodum ei potest placere cuius munus sibi displicet? Ita in dominum non modo contumax, sed etiam ingratus appare. Ceterum non leviter in dominum peccat qui, cum aemulo eius diabolo paenitentia renuntiasset et hoc nomine illum domino subiecisset rursus eundem regressu suo erigit et exultationem eius seipsum facit, ut denuo malus recuperata praeda sua adversus dominum gaudeat. Nonne, quod dicere quoque periculosum est, sed ad aedificationem proferendum
est, diabolum domino praeponit? Comparationem enim videtur egisse qui utrumque cognoverit, et iudicato pronuntiasse eum meliorem cuius se rursus esse maluerit. Ita qui per delictorum paenitentiam instituerat domino satisfacere, diabolo per aliam paenitentiae paenitentiam satisfaciet, eritque tanto magis perosus deo, quanto aemulo eius acceptus. Sed aiunt quidam satis deum habere, si corde et animo suspiciatur, licet actu minus fiat; itaque se salvo metu et fide peccare, hoc est salva castitate matrimonia violare, salva pietate parenti venenum temperare. Sic ergo et ipsi salva venia in gehennam detrudentur, dum salvo metu peccant. Primum exemplum perversitatis: quia timent, delinquunt. Opinor, non delinquerent, si non timerent. Igitur qui deum nolit offensum, nec revereatur omnino, si timor offendendi patrocinium est. Sed ista ingenia de semine hypocritarum pullulare consuerunt, quorum individua cum diabolo amicitia est, quorum paenitentia nunquam fidelis.Quicquid ergo mediocritas nostra ad paenitentiam semel capessendam et perpetuo continendam suggerere conata est, omnes quidem deditos domino spectat, ut omnes salutis in promerendo deo petitores, sed praecipue novitiolis istis imminet, qui cum maxime incipiunt divinis sermonibus aures rigare, quique catuli infantiae adhuc recentis nec perfectis luminibus incerta reptant, et dicunt quidem pristinis renuntiare et paenitentiam assumunt, sed includere eam neglegunt. Interpellat enim illos ad desiderandum
ex pristinis aliquid ipse finis desiderandi, velut poma, cum iam in acorem vel amaritudinem senescere incipiunt, ex parte aliqua tamen adhuc ipsi gratiae suae adulantur. Omne praeterea cunctationis et tergiversationis erga paenitentiam vitium praesumptio intinctionis importat. Certi enim indubitatae veniae delictorum medium tempus interim furantur et commeatum sibi faciunt delinquendi quam eruditionem non delinquendi. Quam porro ineptum, quam paenitentiam non adimplere, ei veniam delictorum sustinere? Hoc est pretium non exhibere, ad mercem manum emittere. Hoc enim pretio dominus veniam addicere instituit; hac paenitentiae compensatione redimendam proponit impunitatem. Si ergo qui venditant prius numum quo paciscuntur examinant, ne scalptus neve rasus, ne adulter, etiam dominum credimus paenitentiae probationem prius inire, tantam nobis mercedem perennis scilicet vitae concessurum. Sed differamus tantisper paenitentiae veritatem. Tunc, opinor, emendatos liquebit, cum absolvimur. Nullo pacto. Sed cum pendente venia poena prospicitur, cum adhuc liberari non meretur, ut possimus mereri, cum deus comminatur, non cum ignoscit. Quis enim servus, posteaquam libertate mutatus est, furta sua et fugas sibi imputat? Quis miles, postquam castris suis emissus, pro notis suis satagit? Peccator ante veniam deflere se debet, quia tempus paenitentiae idem quod periculi et timoris. Neque ego renuo divinum beneficium, id est abolitionem delictorum, inituris aquam omnimodo salvum esse: sed ut eo pervenire contingat elaborandum est. Quis enim tibi tam infidae paenitentiae viro asperginem unam cuiuslibet aquae commodabit? Furto quidem aggredi et praepositum huius rei asseverationibus tuis circumduci facile est: sed deus thesauro suo providet, nec sinit obrepere indignos. Quid denique ait? Nihil occultum, quod non revelabitur. Quantascunque tenebras factis tuis superstruxeris, deus lumen est. Quidam autem sic opinantur, quasi deus necesse lrabeat praestare etiam indignis quod spopondit, et liberalitatem eius faciunt servitutem. Quodsi necessitate nobis symbolum mortis indulget, ergo invitus facit. Quis autem permittit permansurum id quod tribuerit invitus? Non enim multi postea excidunt? non a multis donum illud aufertur? Hi sunt scilicet, qui obrepunt, qui paenitentiae fidem aggressi super arenas domum ruituram collocant. Nemo ergo sibi aduletur quia inter auditorum tirocinia deputatur, quasi eo etiam nunc sibi delinquere liceal. Dominum simul cognoveris, timeas, simul inspexeris, reverearis. Ceterum quid te cognovisse interest, cum iisdem incubas quibus retro ignarus? Quid autem te a perfecto servo dei separat? An alius est intinctis Christus, alius audientibus? Num spes alia vel merces, alia formido iudicii, alia necessitas paenitentiae? Lavacrum illud obsignatio est fidei, quae fides a paenitentiae fide incipitur et commendatur. Non ideo abluimur, ut delinquere desinamus, sed quia desiimus, quoniam iam corde loti sumus. Haec enim prima audientis intinctio est, metus integer. Exinde, quoad dominum senseris, fides sana, conscientia semel paenitentiam amplexata. Ceterum si ab aquis peccare desistimus, necessitate, non sponte, innocentiam induimus. Quis ergo in bonitate praecellens? cui non licet, aut cui displicet malo esse? qui iubetur, an qui delectatur a crimine vacare? Ergo nec a furto manus avertamus, nisi claustrorum duritia repugnet, nec oculos a stupri concupiscentiis refrenemus, nisi a custodibus corporum abstracti, si nemo domino deditus delinquere desinet nisi intinctione alligatus. Quod si qui ita senserit, nescio an intinctus magis contristetur, quod peccare desierit, quam laetetur, quod evaserit. Itaque audientes optare intinctionem, non praesumere oportet. Qui enim optat, honorat: qui praesumit, superbit. In illo verecundia, in isto petulantia apparet. Ille satagit, hic neglegit. Ille mereri cupit, at hic ut debitum sibi repromittit. Ille sumit, hic invadit. Quem censeas digniorem nisi emendatiorem? quem emendatiorem, nisi timidiorem, et idcirco vera paenitentia functum? Timuit enim adhuc delinquere, ne non mereretur accipere. At ille praesumptor, cum sibi repromitteret, securus scilicet, timere non potuit: sic nec paenitentiam implevit, quia instrumento paenitentiae, id est metu, caruit. Praesumptio inverecundiae portio est: inflat petitorem, despicit datorem. Itaque decipit nonnunquam. Ante enim quam debeatur repromittit, quo semper is qui est praestaturus offenditur.Hucusque, Christe domine, de paenitentiae disciplina servis tuis discere vel audire contingat, quousque etiam delinquere non oportet audientibus, vel nihil iam de paenitentia noverint, nihil eius requirant. Piget secundae, immo iam ultimae spei subtexere
mentionem, ne retractantes de residuo auxilio paenitendi spatium adhuc delinquendi demonstrare videamur. Absit, ut aliquis ita interpretetur, quasi eo sibi etiam nunc pateat ad delinquendum, quia patet ad paenitendum, et redundantia clementiae caelestis libidinem faciat humanae temeritatis. Nemo idcirco deterior sit quia deus melior est, totiens delinquendo quotiens ignoscitur. Ceterum finem utique evadendi habebit, cum offendendi non habebit. Evasimus semel; hactenus periculosis nosmetipsos inferamus, etsi iterum evasuri videmur. Plerique naufragio liberati exinde repudium et navi et mari dicunt, et dei beneficium, salutem suam scilicet, memoria periculi honorant. Laudo timorem, diligo verecundiam: nolunt iterum divinae misericordiae oneri esse; formidant videri inculcare quod consecuti sunt, bona certe sollicitudine iterum experiri vitant quod semel didicerunt timere. Ita modus temeritatis testatio est timoris. Timor autem hominis dei honor est. Sed enim pervicacissimus hostis ille nunquam malitiae suae otium facit. Atquin tunc maxime saevit, cum hominem plene sentit liberatum; tunc plurimum accenditur, dum extinguitur. Doleat et ingemiscat necesse est venia peccatorum permissa tot in homine mortis opera diruta, tot titulos damnationis retro suae erasos. Dolet, quod ipsum et angelos eius Christi servus ille peccator iudicaturus est. Itaque observat, oppugnat, obsidet, si qua possit aut oculos concupiscentia carnali ferire, aut animum illecebris saecularibus irretire, aut fidem terrenae potestatis formidine evertere, aut a via certa perversis traditionibus detorquere; non scandalis, non tentationibus deficit. Haec igitur venena eius providens deus, clausa licet ignoscentiae ianua et intinctionis sera obstructa, aliquid adhuc permisit patere. Collocavit in vestibulo paenitentiam secundam, quae pulsantibus patefaciat; sed iam semel, quia iam secundo; sed amplius nunquam, quia proxime frustra. Non enim et hoc semel satis est? Habes quod iam non merebaris; amisisti enim quod acceperas. Si tibi indulgentia domini accommodat unde restituas quod amiseras, iterato beneficio gratus esto, nedum ampliato. Maius est enim restituere quam dare, quoniam miserius est perdidisse quam omnino non accepisse. Verum non statim succidendus ac subruendus est animus desperatione, si secundae quis paenitentiae debitor fuerit. Pigeat sane peccare rursus, sed rursus paenitere non pigeat; pigeat iterum periclitari, sed non iterum liberari. Neminem pudeat. Iteratae valetudinis iteranda medicina est. Gratus in dominum exstiteris, si quod tibi dominus offert non recusaveris. Offendisti, sed reconciliari adhuc potes. Habes cui satisfacias, et quidem volentem.Id si dubitas, evolve quae spiritus ecclesiis dicat. Desertam dilectionem Ephesiis imputat, stuprum et idolothytorum esum Thyatirenis exprobrat, Sardos non plenorum operum incusat, Pergamenos docentes perversa reprehendit, Laodicenos fidentes divitiis obiurgat, et tamen omnes ad paenitentiam commonet, sub comminationibus quidem. Non comminaretur autem non paenitenti, si non ignosceret paenitenti. Dubium, si non et alibi hanc clementiae suae profusionem demonstrasset. Non ait, Qui ceciderit, resurget, et qui aversatus fuerit, convertetur? Ille est scilicet, ille est qui misericordiam mavult quam sacrificia. Laetantur caeli, et qui illic angeli, paenitentia hominis. Heus tu, peccator, bono animo sis! vides, ubi de tuo reditu gaudeatur. Quid illa similitudinum dominicarum argumenta nobis volunt? Quod mulier
drachmam perdidit et requirit et reperit et amicas ad gaudium invitat, nonne restituti peccatoris exemplum est? Errat et una pastoris ovicula, sed grex una carior non erat: una illa conquiritur, una pro omnibus desideratur, et tandem invenitur et humeris pastoris ipsius refertur; multum enim errando laboraverat. Illum etiam mitissimum patrem non tacebo, qui prodigum filium revocat, et post inopiam paenitentem libens suscipit, immolat vitulum praeopimum, convivio gaudium suum exornat. Quidni? filium enim invenerat quem amiserat, cariorem senserat quem lucri fecerat. Quis ille nobis intellegendus pater? Deus scilicet. Tam pater nemo, tam pius nemo. Is ergo te filium suum, etsi acceptum ab eo prodegeris, etsi nudus redieris, recipiet, quia redisti, magisque de regressu tuo quam de alterius sobrietate laetabitur; sed si paeniteat ex animo, si famem tuam cum saturitate mercenariorum paternorum compares, si porcos immundum relinquas pecus, si patrem repetas vel offensum, Deliqui, dicens, pater, nec dignus ego iam vocari tuus. Tantum relevat confessio delictorum, quantum dissimulatio exaggerat. Confessio enim satisfactionis consilium est, dissimulatio contumaciae.Huius igitur paenitentiae secundae et unius quanto in arto negotium est, tanto operosior probatio, ut non sola conscientia praeferatur, sed aliquo etiam actu administretur. Is actus, qui
magis Graeco vocabulo exprimitur et frequentatur, exomologesis est, qua delictum domino nostrum confitemur, non quidem ut ignaro, sed quatenus satisfactio confessione disponitur, confessione paenitentia nascitur, paenitentia deus mitigatur. Itaque exomologesis prosternendi et humilificandi hominis disciplina est, conversationem iniungens misericordiae illicem. De ipso quoque habite atque victu mandat sacco et cineri incubare, corpus sordibus obscurare, animum maeroribus deiicere, illa quae peccavit tristi tractatione mutare, ceterum pastum et potum pura nosse, non ventris scilicet, sed animae causa, plerumque vero ieiuniis preces alere, ingemiscere, lacrimari et mugire dies noctesque ad dominum deum tuum, presbyteris advolvi, et caris dei adgeniculari, omnibus fratribus legationes deprecationis suae iniungere. Haec omnia exomologesis, ut paenitentiam commendet, ut de periculi timore dominum honoret, ut in peccatorem ipsa pronuntians pro dei indignatione fungatur et temporali afflictatione aeterna supplicia, non dicam frustretur, sed expungat. Cum igitur provolvit hominem, magis relevat; cum squalidum facit, magis mundatum reddit; cum accusat, excusat; cum condemnat, absolvit. In quantum non peperceris tibi, in tantum tibi deus, crede, parcet.Plerosque tamen hoc opus, ut publicationem sui, aut suffugere aut de die in diem differre. Praesumo, pudoris magis memores quam salutis; velut illi qui in partibus verecundioribus corporis contracta vexatione conscientiam medentium vitant et ita cum erubescentia sua pereunt. Intolerandum scilicet pudori domino offenso satisfacere, saluti prodactae reformari. Nae tu verecundia bonus, ad delinquendum expandens frontem, ad deprecandum vero subducens. Ego rubori locum non facio, cum plus de detrimento eius acquiro, cum ipse hominem quodammodo exhortatur, Ne me respexeris, dicens, per te mihi melius est perire. Certe periculum eius tunc, si forte, onerosum est, cum penes insultaturos in risiloquio consistit, ubi de alterius ruina alter attollitur, ubi prostrato superscenditur: ceterum inter fratres atque conservos, ubi communis spes, metus, gaudium, dolor, passio, quia communis spiritus de communi domino et patre, quid tu hos aliud quam te opinaris? Quid consortes casuum tuorum ut plausores fugis? Non potest corpus de unius membri vexatione laetum agere; condoleat universum et ad remedium conlaboret necesse est. In uno et altero ecclesia est, ecclesia vero Christus. Ergo cum te ad fratrum genua protendis, Christum contrectas, Christum exoras. Aeque illi cum super te lacrimas agunt, Christus patitur, Christus patrem deprecatur. Facile impetratur semper quod filius postulat. Grande plane emolumentum verecundiae occultatio delicti pollicetur. Videlicet si quid humanae notitiae subduxerimus, proinde et deum celabimus? Adeone existimatio hominum et dei conscientia comparantur?
An melius est damnatum latere quam palam absolvi? Miserum est sic ad exomologesin pervenire! Malo enim ad miseriam pervenitur; sed ubi paenitendum est, desinit miserum, quia factum est salutare. Miserum est secari et cauterio exuri et pulveris alicuius mordacitate anxiari; tamen quae per insuavitatem medentur, et emolumento curationis offensam sui excusant et praesentem iniuriam superventurae utilitatis gratia commendant.Quid si praeter pudorem, quem potiorem putant, etiam incommoda corporis reformident, quod inlotos, quod sordulentos, quod extra laetitiam oportet deversari in asperitudine sacci et horrore cineris et oris de ieiunio vanitate? Num ergo in coccino et Tyrio pro delictis supplicare nos condecet? Cedo acum crinibus distinguendis et pulverem dentibus elimandis et bisulcum aliquid ferri vel aeris unguibus repastinandis, si quid ficti nitoris, si quid coacti ruboris in labia aut genas urgeat. Praeterea exquirito balneas laetiores hortulani maritimive secessus, adiicito ad sumptum, conquirito altilium enormem saginam, defaecato senectutem vini, cumque quis interrogarit, cuinam ea largiaris, Deliqui, dicito, in deum, et periclitor in aeternum perire; itaque nunc pendeo et maceror et excrucior, ut deum reconciliem mihi, quem delinquendo laesi. Sed enim illos, qui ambitu obeunt capessendi magistratus, neque pudet neque piget incommodis animae et corporis,
nec incommodis tantum, verum et contumeliis omnibus eniti in causa votorum suorum. Quas non ignobilitates vestium affectant? quae non atria nocturnis et crudis salutationibus occupant? ad omnem occursum maioris cuiusque personae decrescentes, nullis conviviis celebres, nullis comessationibus congreges, sed exules a libertatis et laetitiae felicitate, idque totum propter unius anni volaticum gaudium. Nos, quod securium virgarumve petitio sustinet, in periculo aeternitatis tolerare dubitamus? et castigationem victus atque cultus offenso domino praestare cessabimus, quae gentiles nemine omnino laeso sibi irrogant? Hi sunt de quibus scriptura commemorat: Vae illis qui delicta sua velut procero fune nectunt.Si de exomologesi retractas, gehennam in corde considera, quam tibi exomologesis extinguet, et poenae prius magnitudinem imaginare, ut de remedii adoptione non dubites. Quid illum thesaurum ignis aeterni aestimamus, cum fumariola quaedam eius tales flammarum ictus suscitent, ut proximae urbes aut iam nullae extent aut idem sibi de die sperent? Dissiliunt superbissimi montes ignis intrinsecus fetu, et quod nobis iudicii perpetuitatem probat, cum dissiliant, cum devorentur, nunquam tamen finiuntur. Quis haec supplicia interim montium non iudicii minantis exemplaria deputabit? quis scintillas tales non magni alicuius et inaestimabilis
foci missilia quaedam et exercitoria iacula consentiet? Igitur cum scias adversus gehennam post prima illa intinctionis dominicae munimenta esse adhuc in exomologesi secunda subsidia, cur salutem tuam deseris? cur cessas aggredi quod scias mederi tibi? Mutae quidem animae et irrationales medicinas sibi divinitus attributas in tempore agnoscunt. Cervus sagitta transfixus, ut ferrum et irrevocabiles moras eius de vulnere expellat, scit sibi dictamno medendum. Hirundo, si excaecaverit pullos, novit illos oculare rursus de sua chelidonia. Peccator restituendo sibi institutam a domino exomologesin sciens praeteribit illam, quae Babylonium regem in regna restituit? Diu enim paenitentiam domino immolarat, septenni squalore exomologesin operatus, unguium aquilinum in modum efferatione et capilli incuria horrorem leoninum praeferente. Proh malae tractationis! Quem homines perhorrebant, deus recipiebat. Contra autem Aegyptius imperator, qui populum dei aliquando afflictum, diu domino suo denegatum, persecutus in proelium irruit, post tot documenta plagarum discidio maris, quod soli populo pervium licebat, revolutis fluctibus periit. Paenitentiam enim et ministerium eius exomologesin abiecerat. Quid ego ultra de istis duabus humanae salutis quasi plancis, stili potius negotium quam officium conscientiae meae curans? Peccator enim omnium notarum cum sim, nec ulli rei nisi paenitentiae natus, non facile possum super illa tacere, quam ipse quoque et stirpis humanae et offensae in dominum princeps Adam, exomologesi restitutus in paradisum suum, non tacet.