De Oratione
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.
Similiter et de stationum diebus non putant plerique sacrificiorum orationibus interueniendum, quod statio soluenda sit accepto corpore domini. ergo deuotum deo obsequium eucharistia resoluit an magis deo obligat? nonne sollemnior erit statio tua, si et ad aram dei steteris? accepto corpore domini et reseruato utrumque saluum est, et participatio sacrificii et executio officii. si statio de militari exemplo nomen accepit (nam et militia dei sumus), utique nulla laetitia siue tristitia obueniens castris stationes militum rescindit. nam laetitia libentius, tristitia sollicitius administrabit disciplinam.
De habitu uero dumtaxat feminarum uarietas obseruationis effecit post sanctissimum apostolum nos uel maxime nullius loci homines impudenter retractare, nisi quod non impudenter, si secundum apostolum retractemus. de modestia quidem cultus et ornatus aperta praescriptio est etiam Petri, cohibentis eodem ore, quia eodem et spiritu, quo Paulus, et uestium gloriam et auri superbiam et crinium lenonem operositatem.