De Oratione

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Dei spiritus et dei sermo et dei ratio, sermo rationis et ratio sermonis et spiritus, utrumque Iesus Christus dominus noster

nobis discipulis Novi Testamenti novam orationis formam determinavit. Oportebat enim in hac quoque specie novum vinum novis utribus recondi et novam plagulam novo adsui vestimento. Ceterum quicquid retro fuerat, aut demutatum est, ut circumcisio, aut suppletum, ut reliqua lex, aut impletum, ut prophetia, aut perfectum, ut fides ipsa. Omnia de carnalibus in spiritalia renovavit nova dei gratia, superducto evangelio, expunctore totius retro vetustatis, in quo et dei spiritus et dei sermo et dei ratio approbatus est dominus noster Iesus Christus, spiritus quo valuit, sermo quo docuit, ratio qua venit. Sic oratio a Christo constituta ex tribus constituta est. Ex sermone, quo enuntiatur, ex spiritu, quo tantum potest, docuerat et Iohannes discipulos suos adorare; sed omnia Iohannis Christo praestruebantur, donec ipso aucto (sicut idem Iohannes praenuntiabat illum augeri oportere, se vero deminui) totum praeministri opus cum ipso spiritu transiret
ad dominum. Ideo nec extat, in quae verba docuerit Iohannes adorare, quod terrena caelestibus cesserint. Qui de terra est, inquit, terrena fatur, et qui de caelis adest, quae vidit, ea loquitur. Et quid non caeleste quod domini Christi est, ut haec quoque orandi disciplina? Consideremus itaque, benedicti, caelestem eius sophiam, inprimis de praecepto secrete adorandi, quo et fidem hominis exigebat, ut dei omnipotentis et conspectum et auditum sub tectis et in abditum etiam adesse confideret, et modestiam fidei desiderabat, ut, quem ubique audire et videre fideret, ei soli religionem suam offerret. Sequente sophia in sequenti praecepto proinde pertineat ad fidem et modestiam fidei, si non agmine verborum adeundum putemus ad dominum, quem ultro suis prospicere certi sumus. Et tamen brevitas ista, quod ad tertium sophiae gradum faciat, magnae ac beatae interpretationis substantia fulta est, quantumque substringitur verbis, tantum diffunditur sensibus. Neque enim propria tantum orationis officia complexa est, vel venerationem dei aut hominis petitionem, sed omnem paene sermonem domini, omnem commemorationem disciplinae, ut revera in oratione breviarium totius evangelii comprehendatur.

Incipit a testimonia dei et merito fidei, cum dicimus, P(??)TER QUI IN CAELIS ES. Nam et deum eramus et fidem commendamus, cuius meritum est haec appellatio. Scriptum est, Qui in eum crediderint, dedit eis potestatem, at filii dei vocentur. Quamquam frequentissime dominus patrem nobis pronuntiavit deum, immo et praecepit, ne quem in terris patrem vocemus, nisi quem habemus in caelis. Itaque sic adorantes etiam praeceptum obimus. Felices, qui patrem agnoscunt. Hoc est quod Israëli exprobratur, quod caelum ac terram spiritus contestatur, Filios, dicens, genui, et illi me non agnoverunt. Dicendo autem patrem deum quoque cognominamus. Appellatio ista et pietatis et potestatis est. Item in patre filius invocatur. Ego enim, inquit, et pater unum sumus. Ne mater quidem ecclesia praeteritur. Siquidem in filio et patre

mater recognescitur, de qua con(??) et patris et (??)lii nomen. Une igitur genere aut vocabulo et deum cum suis honoramus et praecepti meminimus et oblitos patris denotamus.