De Ieiunio Adversus Psychicos

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Mirarer psychicos, si sola luxuria tenerentur, qua saepius nubunt, si non etiam ingluvie lacerarentur, qua ieiunia oderunt. Monstrum scilicet haberetur libido sine gula, cum duo haec tam unita atque concreta sint, ut si disiungi omnino potuissent, ipsi prius ventri pudenda non adhaererent. Specta corpus, et una regio est. Denique pro dispositione membrorum ordo vitiorum. Prior venter, et statim cetera saginae substructa lascivia est; per edacitatem salacitas transit. Agnosco igitur animalem fidem studio carnis, qua tota constat, tam multivorantiae quam multinubentiae pronam, ut merito spiritalem disciplinam pro substantia aemulam in hac quoque specie continentiae accuset, proinde gulae frenos induentem per nullas interdum vel seras vel aridas escas, quemadmodum et libidini per unicas nuptias. Piget iam cum talibus congredi, pudet iam de eis altercari quorum nec defensio verecunda

est. Quomodo enim protegam castitatem et sobrietatem sine taxatione adversariorum? Quinam isti sint semel nominab: exteriores et interiores botuli psychicorum. Hi paracleto controversiam faciunt; propter hoc novae prophetiae recusantur; non quod alium deum praedicent Montanus et Priscilla et Maximilla, nec quod Iesum Christum solvant, nec quod aliquam fidei aut spei regulam evertant, sed quod plane doceant saepius ieiunare quam nubere. De modo quidem nubendi iam edidmus monogamiae defensionem. Nunc de castigatione victus secundae vel magis primae continentiae pugna est. Arguunt nos, quod ieiunia propria custodiamus, quod stationes plerumque in vesperam producamus, quod etiam xerophagias observemus, siccantes cibum ab omni carne et omni iurulentia et uvidioribus quibusque pomis, nec quid vinositatis vel edamus vel potemus; lavacri quoque abstinentiam, congruentem arido victui. Novitatem igitur obiectant, de cuius inlicito praescribant aut haeresin iudicandam si humana praesumptio est, aut pseudoprophetiam pronuntiandam si spiritalis indictio est, dum quaque ex parte anathema audiamus qui aliter adnuntiamus.

Nam quod ad ieiunia pertineat, certos dies a deo constitutos opponunt, ut cum in Levitico praecipit dominus Moysi decimam mensis septimi diem placationis, Sancta, inquiens, erit vobis dies, et vexabitis animas vestras, et omnis anima, quae vexata non fuerit

in illa die, exterminabitur de populo suo. Certe in evangelio illos dies ieiuniis determinatos putant in quibus ablatus est sponsus, et hos esse iam solos legitimos ieiuniorum Christianorum, abolitis legalibus et propheticis vetustatibus. Ubi volunt enim, adgnoscunt quid sapiat, Lex et prophetae usque ad Ioannem. Itaque de cetero indifferenter ieiunandum ex arbitrio, non ex imperio, novae disciplinae pro temporibus et causis uniuscuiusque; sic et apostolos
observasse, nullum aliud imponentes iugum certorum et in commune omnibus obeundorum ieiuniorum, proinde nec stationum, quae et ipsae suos quidem dies habeant quartae feriae et sextae, passive tamen currant, neque sub lege praecepti neque ultra supremam diei, quando et orationes fere hora nona concludat, de Petri exemplo, quod Actis refertur. Xerophagias vero novum affectati officii nomen et proximum ethnicae superstitioni, quales castimoniae Apim, Isidem et Magnam Matrem certorum eduliorum exceptione purificant, cum fides libera in Christo ne Iudaicae quidem legi abstinentiam quorundam ciborum debeat, semel in totum macellum ab apostolo admissa, detestatore eorum qui sicut nubere prohibeant, ita iubeant cibis abstinere a deo conditis. Et ideo nos esse iam tunc praenotatos in novissimis temporibus abscedentes a fide, intendentes spiritibus mundi seductoribus, doctrinis mendaciloquorum inustam habentes conscientiam. Quibus, oro te. ignibus? Credo, quibus nuptias saepe deducimus et coenas quotidie coquimus? Sic et cum Galatis nos quoque percuti aiunt. observatores dierum et mensium et annorum. Iaculantur interea et Esaiam pronuntiasse, Non tale ieiunium dominus elegit, id est non abstinentiam cibi, sed opera iustitiae quae subtexit; et ipsum
dominum in evangelio ad omnem circa victum scrupulositatem compendio respondisse, non his communicari hominem quae in os inferantur, sed quae ex ore proferantur, cum et ipse manducaret et biberet usque in notationem: Ecce homo vorator et potator! sic et apostolum docere, quod esca nos deo non commendet, neque abundantes, si edamus, neque deficientes, si non edamus. His et huiusmodi sensibus eo iam subtiliter tendunt, ut unusquisque pronior ventri possit supervacua nec adeo necessaria existimare sublati vel deminuti vel demorati cibi officia, praeponente scilicet deo iustitiae et innocentiae opera. Et scimus quales sint carnalium commodorum suasoriae, quam facile dicatur, Opus est de totis praecordiis credam, diligam deum et proximum tanquam me. In his enim duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae, non in pulmonum et intestinorum meorum inanitate.

Itaque nos hoc prius affirmare debemus quod occulte subrui periclitatur, quantum valeat apud deum inanitas ista, et ante omnia, unde ratio ipsa processerit hoc modo promerendi deum. Tunc enim agnoscetur observationis necessitas, cum eluxerit rationis auctoritas a primordio recensendae. Acceperat Adam a deo legem non gustandi de arbore agnitionis boni et mali, moriturus si gustasset. Verum et ipse tunc in psychicum reversus post ecstasin spiritalem, in qua magnum illud sacramentum in Christum et ecclesiam prophetaverat, nec iam capiens quae erant spiritus, facilius ventri quam deo cessit, pabulo potius quam praecepto annuit, salutem gula vendidit. Manducavit denique et periit, salvus alioquin

si uni arbusculae ieiunare maluisset; ut iam hinc animalis fides semen suum recognoscat, exinde deducens carnalium adpetitionem et spiritalium recusationem. Teneo igitur a primordio homicidam gulam tormentis atque suppliciis inediae puniendam, etiamsi deus nulla ieiunia praecepisset. Ostendens tamen, unde sit occisus Adam, mihi reliquerat intellegenda remedia offensae, qui offensam demonstrarat. Ultro cibum, quibus modis quibusque temporibus potuissem, pro veneno deputarem et antidotum famem sumerem, per quam purgarem mortis a primordio causam in me quoque cum ipso genere transductam, certus hoc deum velle cuius contrarium noluit, satisque confidens placituram illi continentiae curam a quo damnatam comperissem incontinentiae culpam. Porro, cum et ipse ieiunium mandet et animam conquassatam proprie utique cibi angustiis sacrificium appellet, quis iam dubitabit omnium erga victum macerationum hanc fuisse rationem, qua rursus interdicto cibo et observato praecepto primordiale iam delictum expiaretur, ut homo per eandem materiam causae satis deo faciat per quam offenderat, id est per cibi interdictionem, atque ita salutem aemulo modo redaccenderet inedia, sicut extinxerat sagina, pro unico inlicito plura licita contemnens?

Haec ratio servabatur apud providentiam dei, pro temporibus omnia modulantis, ne quis ex diverso ad deiciendam propositionem nostram, Cur ergo, dicat, non statim deus aliquam victus constituit castigationem, quinimmo et auxit permissionem? Nam in primordio quidem herbidum solummodo et arboreum homini pabulum addixerat: Ecce dedi vobis omne foenum sementivum seminans semen quod est super terram, et omne lignum quod habet in semetipso fructum seminis sementivi vobis erit in escam. Postea vero ad Noë enumerata subiectione omnium bestiarum terrae et volatilium caeli et moventium in terra et piscium maris et omnis serpentis, Erunt, inquit, vobis in escam: velut holera foeni dedi

vobis universa, verum carnem in sanguine animae suae non edetis. Nam et hoc ipso, quod eam solam carnem esui eximit cuius anima non per sanguinem effunditur, omnis reliquae carnis usum concessisse manifestum est. Ad haec respondemus non competisse onerari hominem aliqua adhuc abstinentiae lege, qui cum maxime tam levem interdictionem unius scilicet pomi tolerare non potuit; remissum itaque illum libertate ipsa corroborandum. Aeque post diluvium in reformatione generis humani suffecisse unam interim legem a sanguine abstinendi, permisso usu ceterorum. Iam enim iudicium dominus ostenderat per diluvium, adhuc etiam comminatus fuerat per exquisitionem sanguinis de manu fratris et de manu bestiae omnis. Itaque iustitiam iudicii praeministrans materiam libertatis emisit per veniam supparans disciplinam, permittens omnia, ut demeret quaedam, plus exacturus, si plus commisisset, abstinentiam imperaturus, cum indulgentiam praemisisset, quo magis, ut diximus, primordiale delictum expiaretur maioris abstinentiae operatione in maioris licentiae occasione.

Denique ubi iam et familiaris populus allegi deo coepit et restitutio

hominis imbui potuit, tunc leges disciplinaeque omnes impositae etiam quae decerperent victum, ademptis quibusdam veluti immundis, quo facilius aliquando ieiunia toleraret homo perpetua in quibusdam abstinentia usus. Nam et primus populus primi hominis resculpserat crimen, pronior ventri quam deo deprehensus, cum de duritia Aegyptiae servitutis valida manu dei et sublimi brachio ereptus dominus eius visus est, terrae lacte et melle mananti destinatus, statim autem solitudinis incopiosae circumspectu scandalizatus, saturitatis Aegyptiae detrimenta suspirans in Moysen et Aaron mussitavit: Utinam obiissemus percussi a domino in terra Aegypti, quando super ollas carnium sedebamus et panes in plenitudinem comedebamus. Quomodo eduxisti nos in haec deserta ad interficiendam synagogam istam fame? Eadem ventris praelatione deploraturus erat eosdem duces suos et dei arbitros, quos desiderio carnis et recordatu Aegyptiarum copiarum exacerbabat. Quis nos vescet carne? venerunt in mentem nobis pisces, quos in Aegypto edebamus gratis, et cucumeres et pepones et porri et cepe et allia. At nunc anima nostra arida, nihil nisi manna vident oculi nostri. Ita et illis xerophagiae panes angelici displicebant, allium potius et cepe quam caelum fragrare malebant. Et ideo tam ingratis gratiora et esculentiora quaeque detracta sunt, puniendae simul gulae et exercendae continentiae causa, ut illa damnaretur, ista erudiretur.

Nunc si temere rationes castigati a deo victus et castigandi propfer deum a nobis ad primordiorum experimenta revocavimus, conscientiam communem consulamus. Ipsa natura enuntiabit quales

nos ante pabulum et potum in virgine adhuc saliva exhibere consuerit rebus duntaxat sensu agendis, quo divina tractantur, si multo pollentioris mentis, si multo vivacioris cordis, quam cum totum illud domicilium interioris hominis escis stipatum, vinis inundatum, decoquendis iam stercoribus aestuans praemeditatorium efficitur latrinarum, in quo plane nihil tam in proximo supersit quam ad lasciviam sapere. Manducavit populus et bibit, et surrexerunt ludere. Intellege sanctae scripturae verecundiam lusum nisi impudicum non denotasset. Ceterum quotusquisque meminerit religionis, occupatis memoriae locis, impeditis sapientiae membris? Nemo ita ut decet, ita ut par est, ita ut utile est, recordabitur dei in eo tempore quo ipsum sibi hominem excidere sollemne est. Omnem disciplinam victus aut occidit aut vulnerat. Mentior, si non dominus ipse oblivionem sui exprobrans Israëli causam plenitudini reputat. Incrassatus est dilectus et pinguefactus et dilatatus est, et dereliquit deum, qui fecit eum, et abscessit a domino salutificatore suo. Denique in eodem Deuteronomio eandem causam praecaveri iubens, Ne, inquit, cum manducaveris et biberis et domos optimas aedificaveris, ovibus et bubus tuis multiplicatis et argento et auro extollatur cor tuum et obliviscaris domini dei tui. Praeposuit corruptelae divitiarum edacitatis enormitatem, cui ipsae divitiae procurant. Per illas scilicet incrassatum erat cor populi, ne oculis videret et auribus audiret et corde coniceret adipibus obstructo, quas nominatim esui abstulit, dedocens hominem saginae studere. Ceterum cui cor erectum potius inveniebatur quam impinguatum, pinguatum, qui quadraginta diebus totidemque noctibus supra humanae naturae facultatem ieiunium perennavit spiritali fide virtutem subministrante, et vidit oculis dei gloriam et audivit auribus dei vocem et corde coniecit dei legem iam tunc docentis non in solo pane vivere hominem, sed in omni verbo dei, cum quidem nec ipsum Moysen deo pastum inediamque eius nomine saginatam constanter contemplari valeret pinguior populus. Merito igitur etiam
in carne se dominus ei ostendit collegae ieiuniorum suorum, non minus et Heliae. Nam et Helias hoc primum, quod famem fuerat imprecatus, satis iam se ieiuniis voverat. Vivit, inquit, dominus, cui adsisto in conspectu eius, si erit ros istis annis et imber. Dehinc minantem lezabel fugiens post unicum pabulum et potum, quem ab angelo expergefactus invenerat, et ipse quadraginta diebus et noctibus vacuo ventre arido ore pervenit in montem Choreb, ubi cum in spelunca devertisset, quam familiari congressu dei exceptus est! Quid tu Helia hic? multo amicior ista vox quam, Adam ubi es? Illa enim pasto homini minabatur, ista ieiuno blandiebatur. Tanta est circumscripti victus praerogativa, ut deum praestet homini contubernalem, parem revera pari. Si enim deus aeternus non esuriet, ut testatur per Esaiam, hoc erit tempus quo homo deo adaequetur, cum sine pabulo vivit.

Processimus itaque iam ad exempla, uti revolvamus utilitatis efficacia potestates istius officii quod etiam iratum deum homini reconciliat. Deliquerat Israël in aquatione apud Maspha congregatus a Samuele, sed ita statim delictum ieiunio diluit, ut periculum proelii simul fuderit. Cum maxime Samuel offerebat holocaustum (in nullo magis procuratam audimus dei clementiam quam abstinentia populi), et allophyli proelio admovebant, ibidem dominus intonuit voce magna super allophylos, et confusi sunt et corruerunt in conspectu Israëlis, et processerunt viri Israël ex Maspha et persecuti sunt allophylos et usque Bethor ceciderunt, pastos impasti, armatos inermes. Hae erunt vires ieiunantium deo. Caelum pro eiusmodi militat. Habes formam praesidii etiam spiritalibus bellis necessariam. Proinde cum rex Assyriorum Sennacherib

compuribus iam civitatibus captis Israëli per Rapsacen blasphemias et minas intentaret, nihil aliud illum a proposito in Aethiopias avertit. Dehinc quid aliud centum octoginta quatuor milia de exercitu eius per angelum absumpsit quam Ezechiae regis humiliatio? Siquidem duritia hostis adnunciata vestem scidit, saccum induit, eodemque habitu seniores sacerdotum ad deum per Esaiam adire iussit, utique ieiunio preces prosequente. Neque enim cibi tempus in periculo, nec saturitatis cultus in sacco. Semper inedia maeroris sequela est, sicut laetitia accessio saginae. Per hanc maeroris sequelam et inediam etiam civitas illa peccatrix Ninive de exitio praedicato liberatur. Satis enim paenitentia scelerum commendaverat ieiunium triduo functa,etiam pecudibus enectis, quibus iratus deus non erat. Sodoma quoque et Gomorra evasissent, si ieiunassent. Hoc remedium agnoscit et Achab. Cum illi post transgressionem et idololatriam et necem Nabuthae propter vineam interempti a Iezabel exprobrasset Helias, Qualiter occidisti et haereditatem possedisti: in loco quo sanguinem Nabuthae canes delinxerant, tuum quoque delinguent,—destituit semetipsum et saccum carni suae imposuit et ieiunavit et dormivit in sacco. Et tunc sermo domini ad Heliam, Vidisti, ut reveritus sit Achab a facie mea: pro eo, quod reveritus est, non superducam laesuram in diebus ipsius, sed in diebus filii eius superducam eam, qui non erat ieiunaturus. Ita ieiunium in deum reverentiae opus est, per quod Anna quoque ambiens uxor Helcanae retro sterilis impetravit facile a deo inanem cibo ventrem filio implere, et quidem propheta. Sed non modo naturae mutationem aut periculorum aversionem aut delictorum obliterationem, verum etiam sacramentorum agnitionem ieiunia de deo merebuntur. Aspice
Danielis exemplum. Circa somnium regis Rabylonis omnes turbantur sophistae, negant ultro de praestantia humana posse cognosci. Solus Daniel deo fidens, et sciens quid ad demerendam dei gratiam faceret, spatium tridui postulat, cum sua fraternitate ieiunat, atque ita orationibus commendatis et ordinem et significationem somnii per omnia instruitur, tyranni sophistis parcitur, deus glorificatur, Daniel honoratur, non minorem dei gratiam et postea quoque relaturus anno primo regis Darii, cum ex recogitatu praedicatorum temporum ab Hieremia dedit faciem suam deo in ieiuniis et sacco et cinere. Nam et angelus missus ad eum hanc statim professus est causam divinae dignationis: Veni, inquit, demonstrare tibi, quatenus miserabilis es, ieiunando scilicet. Si deo miserabilis, leonibus in lacu fuerat horribilis, ubi quidem illi sex diebus ieiunanti prandium angelus procuravit.

Reddimus et cetera. Ad nova enim nunc documenta properamus. In limine evangelii Anna prophetis, filia Phanuelis, quae infantem dominum et agnovit et multa super eo praedicavit expectantibus redemptionem Israëlis, post egregium titulum veteris et univirae viduitatis ieiuniorum quoque testimonio augetur, ostendens in quibus officiis adsideri ecclesiae debeat, et a nullis magis intellegi Christum quam semel nuptis et saepe ieiunis. Ipse mox dominus baptisma suum, et in suo omnium, ieiuniis dedicavit, habens efficere panes ex lapidibus, etiam Iordanem vino fortasse manare, si ita vorator et potator fuisset. Immo novum hominem in veteris sugillationem virtute fastidiendi cibi initiabat, ut eum diabolo rursus per escam tentare quaerenti fortiorem fame tota ostentaret. Praestituit exinde ieiuniis legem sine tristitia transigendis. Cur enim triste quod salutare? Docuit etiam adversus diriora daemonia ieiuniis proeliandum. Quid enim mirum, si eadem operatione spiritus iniquus educitur qua sanctus inducitur? Denique, ut in centurionem Cornelium necdum tinctum dignatio spiritus sancti cum charismate insuper prophetiae festinasset, ieiunia eius legimus exaudita. Puto autem et apostolus in secunda Corinthiorum inter

labores suos et pericula et incommoda post famem ac sitim ieiunia quoque plurima enumerat.

Principalis haec species in castigatione victus potest iam de interioribus quoque abstinentiae operationibus praeiudicare, ut et ipsis pro modo utilibus aut necessariis. Nam exceptio eduliorum quorundam portionale ieiunium est. Inspiciamus igitur et xerophagiarum novitatem aut vanitatem, si non et in his tam antiquissimae quam efficacissimae religionis operatio est. Redeo ad Danielem et fratres eius leguminum pabulum et aquae potum ferculis et oenophoris regiis praeferentes atque exinde formosiores, ne quis de specie quoque corpusculi metuat, ceterum spiritu insuper cultos. Dedit enim deus adolescentulis scientiam et intellegentiam in omni litteratura et Danieli in omni verbo et in somniis et in omni sophia, qua hoc ipsum quoque saperet, quibus modis de deo impetraretur agnitio sacramentorum. Anno denique tertio Cyri regis Persarum cum in recogitatum incidisset visionis, aliam formam bumiliationis prospexit. In illis, inquit, diebus ego Daniel eram lugens per tres hebdomadas, panem suavem non edi, caro et vinum non introierunt in os meum, oleo unctus non sum, donec consummarentur tres hebdomades, quibus transactis angelus emissus est taliter alloquens: Daniel, homo es miserabilis, ne timueris, quoniam ex die prima qua dedisti animam tuam recogitatui et humiliationi coram deo exauditum est verbum tuum, et ego introivi verbo tuo. Ita xerophagiarum miseratio et humiliatio metum expellunt et aures dei advertunt et occultorum compotes faciunt. Revertor etiam ad Heliam. Cum corvi illum pane et carne saturare consuessent, cur postmodum apud Bersabe Iudaeae excitato ei de somno quidam ille angelus sine dubio panem solum et aquam obtulit? Defecerant corvi, qui eum liberalius pascerent, an difficile angelo fuerat aliquem alicunde de convivio regis ministrum cum instructissimo ferculo raptum ad Heliam transferre, sicut Danieli in lacum leonum esurienti prandium metentium exhibitum est?

Sed constitui oportebat exemplum docens in tempore pressurae et persecutionis et cuiuscunque circumstantiae xerophagiis esse vivendum. Tali victu David exomologesin suam expressit, cinerem quidem edens velut panem, id est panem velut cinerem aridum et sordidum, potum vero fletu miscens, utique pro vino. Habet enim et abstinentia vini suos titulos, quae et Samuelem deo voverat et Aaronom consecrarat. Nam de Samuele mater, Et vinum, inquit, et ebriamen non bibet; talis enim et ipsa deum orabat. Et dominus ad Aaron: Vinum et siceram non bibetis, tu et filius t(??)us post te, si quando ingrediemini tabernaculum, vel ascendetis ad altare, et non moriemini. Adeo morientur qui non sobrii in ecclesia ministraverint. Sic et Israëli proximo exprobrat: Et potum dabatis sanctificatis meis vinum. Et haec autem strictura potus xerophgiae portio est. Quanquam ubi abstinentia vini aut a deo exigitur aut ab homine vovetur, illic intellegatur etiam pabuli pressura formam praestruens potui. Qualis enim esus, talis et potus. Verisimile non est, ut quis dimidiam gulam deo immolet, aquis sobrius et cibis ebrius. An autem et apostolus xerophagias norit, qui maiora celebraverat, sitim et famem et multa ieiunia, qui ebrietates et comessationes recusaverat, vel de discipulo Timotheo argumenti satis est, quem propter stomachum et adsiduas imbecillitates modico vino monens uti, quo ille non ex institutione, sed ex devotione abstinebat (ceterum stomacho magis consuetudo prodesset), hoc ipso abstinentiam vini dignam deo suasit, quam ex necessitate dissuasit.

Aeque stationes nostras ut indictas, quidam vero et in

serum constitutas, novitatis nomine incusant, hoc quoque munus et ex arbitrio obeundum esse dicentes et non ultra nonam detinendum, de suo scilicet more. Sed quod pertineat ad indictionis quaestionem, semel pro omnibus causis respondebo. Nunc ad proprium huius speciei articulum, de modo temporis dico, de ipsis prius expostulandum, unde hanc formam nona dirimendis stationibus praescribant. Si, quia Petrus et qui cum eo ad horam nonam orationis templum introgressi leguntur, quis mihi probabit illos ea die statione functos, ut horam nonam ad clausulam et expunctionem stationis interpretetur? Atqui facilius invenias Petrum hora sexta capiendi cibi causa prius in superiora ad orandum ascendisse, quo magis sexta diei finiri officio huic possit, quae illud absolutura post orationem videbatur. Porro cum in eodem commentario Lucae et tertia hora orationis demonstretur, sub qua spiritu sancto initiati pro ebriis habehantur, et sexta, qua Petrus ascendit in superiora, et nona, qua templum sunt introgressi, cur non intellegamus salva plane indifferentia semper et ubique et omni tempore orandum, tamen tres istas horas ut insigniores in rebus humanis, quae diem distribuunt, quae negotia distinguunt, quae publice resonant, ita et sollemniores fuisse in orationibus divinis? Quod etiam suadet Danielis quoque argumentum ter die orantis, utique per aliquarum horarum exceptionem, non aliarum autem quam insigniorum, exinde apostolicarum, tertiae, sextae, nonae. Hinc itaque et Petrum dicam ex vetere potius usu nonam observasse tertio orantem supremae orationis munere. Haec autem propter illos qui se putant ex forma Petri agere, quam ignorant; non quasi respuamus nonam, cui et quarta sabbati et sexta plurimum
fungimur, sed quia eorum quae ex traditione observantur tanto magis dignam rationem adferre debemus, quanto carent scripturae auctoritate, donec aliquo caelesti charismate aut confirmentur aut corrigantur. Et si qua, inquit, ignoratis, dominus vobis revelabit. Itaque seposito confirmatore omnium istorum paracleto, duce universae veritatis, an dignior apud nos ratio adferatur in nonam observandi require, ut etiam Petro ea ratio deputanda sit, si statione tunc functus est. Venit enim de exitu domini, quem etsi semper commemorari oportet sine differentia horarum, impressius sius tamen tum ei secundum ipsum stationis vocabulum addicimur. Nam et milites nunquam immemores sacramenti magis stationibus parent. Itaque in eam usque horam celebranda pressura est in qua a sexta contenebratus orbis defuncto domino lugubre fecit officium, ut tunc et nos revertamur ad iocunditatem cum et mundus recepit claritatem. Hoc si magis ad religionem sapit Christianam, dum magis Christi gloriam celebrat, possum aeque serae stationis ex eodem rei ordine statum figere, ut ieiunemus ad serum, expectantes tempus dominicae sepulturae, cum Ioseph postulatum detulit corpus et condidit. Inde et irreligiosum est ante famulorum carnem refrigerare quam domini. Sed hactenus haec ex argumentationum provocatione commiserim, coniecturas coniecturis, et tamen, puto, fidelioribus repercutiens. Videamus, an aliquid tale nobis de vetustatibus quoque patrocinetur. In Exodo habitus ille Moysis adversus Amalech orationibus proeliantis usque in occasum perseverans nonne statio fuit sera? Iesum Nave debellantem Amorrhaeos prandisse illa die existimamus qua
ipsis elementis stationem imperavit? Stetit sol in Gabaon et luna in Aialon, stetit sol et luna in statione, donec ultus est populus de inimicis suis, et stetit sol medio caelo. Ut autem accedebat in occasum et finem diei unius, non fuit dies talis retro et in novissimo, utique tam prolixus, ut, inquit, exaudiret deus hominem, parem scilicet solis, instantem tam diu in officio, stationem etiam sera longiorem. Certe Saul et ipse in proelio constitutus manifeste munus istud indixit: Maledictus homo, qui ederit panem ad vesperam usque, dum ulciscar de inimico meo, et non gustavit totus populus eius, et tota terra prandebat. Tantam autem deus praestitit auctoritatem edicto stationis illius, ut Ionathan, filius Saulis, quamquam ignarus ieiunationis in serum definitae gustum mellis admiserat, et sorte mox de delicto sit traductus, et vix per precem populi periculo exemptus. Gulae enim, licet simplicis, reus fuerat. Sed et Daniel anno primo regis Darii, cum ieiunus in sacco et cinere exomologesin deo ageret, Et adhuc, inquit, loquente me in oratione. ecce vir, quem videram in somnis initio, velociter volans appropinquavit mihi quasi hora vespertini sacrificii. Haec erit statio sera quae ad vesperam ieiunans pinguiorem orationem deo immolat.

Omnia autem ista credo ignota eis qui ad nostra turbantur, aut sola forsitan lectione non etiam intentione comperta, secundum maiorem vim imperitorum apud gloriosissimam scilicet multitudinem psychicorum. Propterea per singulas direximus species ieiunationum, xerophagiarum, stationum, ut, dum recensemus secundum utriusque testamenti paraturam quantum proficiant recusati vel recisi vel retardati pabuli officia, eos retundamus qui haec velut

vacantia infirmant, item dum pariter ostendimus quo semper in ordine fuerint religionis, eos revincamus qui haec ut nova accusant; nec novum enim quod semper, nec vacuum quod utile. Sed et illud in medio est, quaedam ex his officiis a deo homini imperata legem constituisse, quaedam ab homine deo oblata votum expunxisse. Tamen et votum, cum a deo acceptatum est, legem in posterum facit per auctoritatem acceptatoris; exinde enim faciendum mandavit qui factum comprobavit. Itaque et hinc in alia specie altercatio diversae partis obducitur, cum dicunt, Aut pseudoprophetia est, si spiritalis vox sollemnia ista constituit, aut haeresis, si humana praesumptio adinvenit, Eam enim formam. reprehendentes qua et vetera decucurrerunt, et ex ea retorquentes quae et adversarii veterum adversus illa poterunt retractare, aut et illa recusare debebunt aut exerta ista suscipere; necessarie, maxime cum et ista, a quocunque institutore sunt, sive spiritali sive tantum fideli, eidem deo currant cui et vetera. Indubitate enim
et haeresis et psendoprophetia divinitatis diversitate iudicabuntur apud nos omnes unici dei creatoris et Christi eius antistites, adeoque indifferenter hanc partem defendo, illis offerens in quo velint gradum figere. Spiritus diaboli est, dicis, o psychice. Et quomodo dei nostri officia indicit nec alii offerenda quam deo nostro? Aut contende diabolum cum deo facere nostro, aut satanas paracletus habeatur. Sed hominem antichristum adfirmas; hoc enim vocantur haeretici nomine penes Ioannem. Et quomodo quisquis ille est in Christo nostro haec erga dominum nostrum officia disposuit, cum et antichristi erga deum, adversum nostrum processerint Christum? Quo itaque putas laterum confirmatum apud nos spiritum, cum imperat an cum probat quae deus noster et imperavit semper et probavit? Sed rursus palos terminales figitis deo, sicut de gratia, ita de disciplina, sicut de charismatibus ita et de solleminbus, ut proinde officia cessaverint, quemadmodum et beneficia eius, atque ita negetis usque adhuc eum munia imponere, quia et hic Lex et prophetae usque ad Ioannem. Superest ut totum auferatis quantum in vobis tam otiosum.

Iam enim et in ista specie ditati saturatique regnatis, non delicta incursantes, quae ieiuniis elimentur, nec revelationum scientia indigentes, quae xerophagiis extorqueantur, nec bella propria metuentes, quae stationibus discutiantur. Ut ab Ioanne paracletus obmutuisset, ipsi nobis prophetae in hanc maxime causam extitissemus, iam non dico ad exorandam dei iram, nec ad impetrandam tutelam eius aut gratiam, sed ad praemuniendam per nosmet ipsos novissimorum temporum condicionem, indicentes omnem ταπεινοφρόνησιν, cum carcer ediscendus, et fames ac sitis exercendae, et tam inediae quam anxii victus tolerantia usurpanda sit, ut in carcerem talis introeat Christianus qualis inde prodisset, non poenam illic passurus, sed disciplinam, nec saeculi tormenta, sed sua officia, eoque fidentior processurus ad certamen e custodia abusus nihil habens carnis, sic ut nec habeant tormenta materiam,

cum sola et arida sit cute loricatus, et contra ungulas corneus, praemisso iam sanguinis succo tanquam animae impedimentis, properante iam et ipsa, quae iam saepe ieiunans mortem de proximo norit. Plane vestrum est in carceribus popinas exhibere martyribus incertis, ne consuetudinem quaerant, ne taedeat vitae, ne nova abstinentiae disciplina scandalizentur, quam nec ille Pristinus vester non Christianus martyr adtigerat, quem ex facultate custodiae liberae aliquamdiu farsum, omnibus balneis quasi baptismate
melioribus, et omnibus luxuriae secessibus quasi ecclesiae secretioribus, et omnibus vitae istius inlecebris quasi aeternae dignioribus hoc, puto, obligatum, ne mori vellet, postremo ipso tribunalis die luce summa condito mero tanquam antidoto praemedicatum ita enervastis, ut paucis ungulis titillatus (hoc enim ebrietas sentiebat) quem dominum confiteretur interroganti praesidi respondere non potuerit amplius, atque ita de hoc iam extortus, cum singultus et ructus solos haberet, in ipsa negatione discessit. Ideo sobrietatis disciplinam qui praedicant pseudoprophetae, ideo haeretici qui observant. Quid ergo cessatis paracletum, quem in Montano negatis, in Apicio credere?

Praescribitis constituta esse sollemnia huic fidei scripturis vel traditione maiorum, nihilque observationis amplius adiciendum ob illicitum innovationis. State in isto gradu, si potestis. Ecce enim convenio vos et praeter pascha ieiunantes citra illos dies quibus ablatus est sponsus et stationum semiieiunia interponentes, et vos interdum pane et aqua victitantes, ut cuique visum est.

Denique respondetis haec ex arbitrie agenda, non ex imperio. Movistis igitur gradum excedendo traditionem, cum quae non sunt constituta obitis. Quale est autem, ut tuo arbitrio permittas quod imperio dei non das? Plus humanae licebit voluntati quam divinae potestati? Ego me saeculo, non deo liberum memini. Sic meum est ultro officium facere domino, sic indicere illius est. Non tantum obsequi ei debeo, sed et adulari; illud enim imperio eius, hoc arbitrio meo praesto. Bene autem, quod et episcopi universae plebi mandare ieiunia adsolent, non dico de industria stipium conferendarum, ut vestrae capturae est, sed interdum et ex aliqua sollicitudinis ecclesiasticae causa. Itaque si et ex bominis edicto et in unum omnes ταπεινοφρόνησιν agitatis, quomodo in nobis ipsam quoque unitatem ieiunationum et xerophagiarum et stationum denotatis? nisi forte in senatus consulta et in principum mandata coitionibus opposita delinquimus. Spiritus sanctus, cum in quibus vellet terris et per quos vellet praedicaret, ex providentia imminentium sive ecclesiasticarum tentationum sive mundialium plagarum, qua paracletus, id est advocatus ad exorandum iudicem, huiusmodi officiorum remedia mandabat, puta, nunc ad exercendam sobrietatis et abstinentiae disciplinam; hunc qui recipimus, necessario etiam quae tunc constituit observamus. Aspice ad Iudaicos fastos, et invenies nihil novum, si quae patribus sunt praecepta omnis deinceps posteritas haereditaria religione custodit. Aguntur praeterea per Graecias illa certis in locis concilia ex universis ecclesiis, per quae et altiora quaeque in commune tractantur, et ipsa repraesentatio totius nominis Christiani magna veneratione celebratur. Et hoc quam dignum fide auspicante congregari undique ad Christum! Vide, quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum! Hoc tu psallere non facile nosti, nisi quo tempore
cum compluribus coenas. Conventus autem illi stationibus prius et ieiunationibus operati dolere cum dolentibus, et ita demum congaudere gaudentibus norunt. Si et ista sollemnia, quibus tunc praesens patrocinatus est sermo, nos quoque in diversis provinciis fungimur in spiritu invicem repraesentati, lex est sacramenti.

Ho(??)m igitur tempora observantes et dies et menses et annos galaticamur. Plane, si Iudaicarum caeremoniarum, si legalium sollemnitatum observantes sumus; illas enim apostolus dedocet compescens veteris testamenti in Christo sepulti perseverantiam et novi sistens. Quod si nova conditio in Christo, nova et sollemnia esse debebunt: aut si omnem in totum devotionem temporum et dierum et mensium et annorum erasit apostolus, cur pascha celebramus annuo circulo in mense primo? cur quinquaginta exinde diebus in omni exultatione decurrimus? cur stationibus quartam et sextam sabbati dicamus et ieiuniis parasceuen? Quamquam vos

etiam sabbatum, si quando, continuatis, nunquam nisi in pascha ieiunandum secundum rationem alibi redditam. Nobis certe omnis dies etiam vulgata consecratione celebratur. Nec ergo apud apostolum differentiae ratio, distinguentem nova et vetera. Sed et hic inaequalitas vestra ridebitur, cum vetustatum formam nobis exprobratis in quo causam novitatis accusatis.

Reprobat etiam illos qui iubeant cibis abstinere, sed de providentia spiritus sancti, praedamnans iam haereticos perpetuam abstinentiam praecepturos ad destruenda et despicienda opera creatoris, quales inveniam apud Marcionem, apud Tatianum, apud Iovem, hodiernum de Pythagora haereticum, non apud paracletum. Quantula est enim apud nos interdictio ciborum? Duas in anno hebdomadas xerophagiarum, nec totas, exceptis scilicet sabbatis et dominicis, offerimus deo, abstinentes ab eis quae non reicimus, sed differimus. Atqui ad Romanos scribens vos nunc compungit retractatores huius officii, Ne propter pabulum solveritis, inquit,

opus dei. Quod opus? De quo ait, Bonum est carnem non edere et vinum non potare. Nam qui in istis servit, placabilis et propitiabilis deo nostro est. Quidam credit omnia manducanda esse, quidam autem infirmus olera vescitur; qui manducat, ne nullificet non manducantem. Tu quis es, qui alienum servum iudicas? Et qui manducat, et qui non manducat, deo agit gratias. Cum autem humano arbitrio vetet controversiam fieri, quanto magis divino? Ita sciebat quosdam. castigatores et interdictores victus incusare, qui ex fastidio, non qui ex officio abstinerent, probare vero qui in honorem, non qui in convicium creatoris. Et si claves macelli tibi tradidit permittens esui omnia ad constituendam idolothytorum exceptionem, non tamen in macello regnum dei inclusit, Nec enim, inquit, esus aut potus est dei regnum, et, Esca nos deo non commendat, non ut de arida dictum putes, sed potius de uncta et accurata, siquidem subiciens, Nec si manducaverimus, abundabimus, nec si non manducaverimus, deficiemus, tibi magis insonat qui abundare te existimas si edas, et deficere si non edas, et ideo ista detractas. Dominum quoque quam indigne ad tuam libidinem interpretaris passim manducantem et bibentem, sed puto, quod etiam ieiunarit qui beatos non saturatos, sed esurientes et sitientes pronuntiarit, qui escam profitebatur, non quam discipuli existimarant, sed paterni operis perfectionem, docens operari escam quae permanet in vitam aeternam, in ordinaria etiam oratione panem mandans postulandum, non et Attalicas divitias. Sic et Esaias non negavit deum elegisse ieiunium, sed quale non elegerit enumeravit. In diebus enim, inquit, ieiuniorum vestrorum inveniuntur voluntates vestrae, et omnes subiectos vobis succutitis, aut ad convicia et lites ieiunatis et caeditis pugnis. Non tale ieiunium
ego elegi, sed quale subiecit, et subiciendo non abstutit, sed confirmavit.

Nam et si mavult opera iustitiae, non tamen sine sacrificio, quod est anima conflictata ieiuniis. Ille certe deus, cui nec populus incontinens gulae placuit, nec sacerdos, nec prophetes. Manent adhuc monumenta concupiscentiae, ubi sepultus est populus carnis avidissimus usque ad choleram ortygometras cruditando. Etiditur pro templi foribus senior Heli, filii eius in acie ruunt, nurus expirat in partu. Hanc enim meruerat a deo plagam domus impudens, sacrificiorum carnalium defraudatrix. Sameas, homo dei, cum exitum prophetasset idololatriae introductae a rege Hieroboam, post manum eius regis arefactam et statim restitutam, post altare diffusum, ob haec signa de satisfactione invitatus a rege plane excusavit (prohibitus enim a deo fuerat) illic cibum in totum attingere; sed ab alio mox sene mentito prophetam temere pastus, secundum verbum dei ibidem factum super mensam, non est in paternis sepultus. Leonis enim in via occursu prostratus et apud exteros conditus poenam deserti ieiunii luit. Haec erunt exempla et populo et episcopis, etiam spiritalibus, si quam incontinentiam gulae admiserint. Sed nec apud inferos admonitio cessavit, ubi in divite epulone quidem convivia cruciantur, in paupere vero ieiunia recreantur, habentia praeceptores Moysen et prophetas. Nam et Iohel exclamavit, Sanctificate ieiunium et curationem, prospiciens iam tunc et alios apostolos et prophetas sancituros ieiunium et praedicuturos

officia curantia deum. Unde et qui in idolis comendis et in sacro ornandis et ad singulas horas salutandis adulantur, curationem facere dicuntur. Sed et omnem ταπεινοφρόνησιν ethnici agnoscunt. Cum stupet caelum et aret annus, nudipedalia denuntiantur, magistratus purpuras ponunt, fasces retro avertunt, precem indigitant, hostiam instaurant. Apud quasdam vero colonias praeterea annuo ritu saccis velati et cinere conspersi idolis suis invidiam supplicem obiciunt, balnea et tabernacula in nonam usque cluduntur. Unus in publico ignis apud aras, aquae nec in lancibus. Niniviticum credo iustitium. Iudaicum certe ieiunium ubique celebratur, cum omissis templis per omne litus quocunque in aperto aliquando iam precem ad caelum mittunt. Et licet cultu et ornatu maeroris munus infament, tamen fidem abstinentiae adfectant et stellae auctoritatem demorantis suspirant. Sed bene quod tu nostris xerophagiis blasphemias ingerens casto Isidis et Cyheles eas adaequas. Admitto testimonialem comparationem. Hinc divina constabit, quam diabolus divinorum aemulator imitatur. Ex veritate mendacium struitur, ex religione superstitio compingitur. Hinc tu eo inreligiosior quanto ethnicus paratior. Ille denique deo idolo gulam suam mactat, tu deo non vis. Deus enim tibi venter est, et pulmo templum, et aqualiculus altare, et sacerdos cocus, et sanctus spiritus nidor, et condimenta charismata, et ructus prophetia.

Vetus es, vera si velimus dicere, tu qui tantum gulae indulges, et merito te priorem iactitas; semper agnosco sapere Esau venatorem ferarum; ita passim indagandis turdis studes, ita de campo laxissimae disciplinae tuae venis, ita spiritu deficis. Si tibi lenticulam defruto inrufatam obtulero, statim totos primatus tuos vendes; apud te agape in caccabis fervet, fides in culinis calet, spes in ferculis iacet. Sed maioris est agape, quia per hanc adulescentes tui cum sororibus dormiunt. Appendices scilicet gulae lascivia atque luxuria est. Quam societatem et apostolus sciens, cum praemisisset, Non in ebrietatibus nec in comessationibus, adiunxit, Nec in cubilibus et libidinibus. Ad elogium gulae tuae pertinet, quod duplex apud te praesidentibus honor binis partibus deputatur, cum apostolus duplicem honorem dederit, ut et fratribus et praepositis. Quis sanctior inter vos, nisi convivandi frequentior, nisi obsonandi pollucibilior, nisi calicibus instructior? Merito homines solius animae et carnis spiritalia recusatis. Talibus si placerent prophetae, mei non erant. Cur ergo non constanter praedicatis, Manducemus et bibamus, cras enim moriemur? Sicuti nos non dubitamus exerte mandare, Ieiunemus fratres et sorores, ne forte cras moriamur. Palam disciplinas nostras vindicemus. Nos certi sumus eos qui in carne sunt deo placere non posse, non utique substatia carnis, sed in cura, sed in affectione, sed in operatione, sed in voluntate. Macies non displicet nobis; neque enim ad pondus deus carnem tribuit, sicut nec spiritum ad mensuram. Facilius, si forte,

per angustam salutis ianuam introbit caro exilior; citius resuscitabitur caro levior, diutius in sepultura durabit caro aridior. Saginentur pugiles et pyctae Olympici. Illis ambitio corporis competit quibus et vires necessariae, et tamen illi quoque xerophagiis invalescunt. Sed nostra alia robora aliaeque vires, sicut et alia certamina, quibus non est luctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus mundi potestates, adversus spiritalia malitiae. Adversus haec non carne et sanguine, sed fide et spiritu robusto oportet adsistere. Ceterum saginatior Christianus ursis et leonibus forte quam deo erit necessarius, nisi quod et adversus bestias maciem exercere debebit.