De Fuga in Persecutione

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Quaesisti proxime, Fabi frater, fugiendum necne sit in persecutione, quod nescio quid annuntiaretur. Ibidem ego oblocutus aliquid pro loco ac tempore et quarundam personarum importunitate semitractatam materiam abstuli mecum plenius eam de stilo nunc renuntiaturus, utpote quam mihi tua consultatio commendarat et condicio temporum suo iam nomine iniunxerat. Quanto enim frequentiores imminent persecutiones, tanto examinatio procuranda est, quomodo eas excipere fides debeat. Procuranda autem examinatio penes vos, qui, si forte, paracletum non recipiendo deductorem omnis veritatis merito adhuc etiam aliis quaestionibus

obnixi estis. Igitur consultationi tuae ordinem quoque induimus, animadvertentes ante determinari oportere de statu ipsius persecutionis, utrum a deo obveniat, an a diabolo, quo facilius de obitu eius constare possit. Omnis enim rei inspectio auctore cognito planior. Satis est quidem praescribere nihil fieri sine dei voluntate. Sed non statim hac sententia ceteris retractatibus locum dabimus, ne a praesenti articulo avocemur, si qui responderit: Ergo et malum a deo et delictum a deo, nihil iam in diabolo, nihil etiam in nobis ipsis. De persecutione nunc quaeritur. Circa hanc interim dixerim nihil fieri sine dei voluntate, respiciens eam inprimis dignam deo esse et, ut ita dixerim, necessariam, ad probationem scilicet servorum eius sive reprobationem. Quis est enim exitus persecutionis, quis effectus alius, nisi probatio et reprobatio fidei, qua suos utique dominus examinabit? Hoc domini iudicium est persecutio, per quam quis aut probatus aut reprobatus iudicatur. Porro iudicium soli deo competit. Haec pala illa, quae et nunc dominicam aream purgat, ecclesiam scilicet, confusum acervum fidelium eventilans et discernens frumentum
martyrum et paleas negatorum, et haec etiam scalae, quas somniat Iacob, aliis ascensum in superiora, aliis descensum ad inferiora demonstrantes. Sic et agonem intellegi capit persecutionem. A quo certamen edicitur, nisi a quo corona et praemia proponuntur? Legis edictum agonis istius in Apocalypsi, quibus praemiis ad victoriam invitet vel maxime illos qui proprie vicerint in persecutione, vincendo luctati revera non adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritalia nequitiae. Ita agnosces ad eundem agonothetam pertinere certaminis arbitrium qui invitat ad praemium. Totum quod agitur in persecutione gloria dei est, probantis et reprobantis, imponentis et deponentis. Quod autem ad gloriam dei pertinet, utique ex voluntate illius eveniet. Sed quando deus magis creditur, nisi cum magis timetur? nisi in tempore persecutionis? Ecclesia in attonito est. Tunc et fides in expeditione sollicitior et disciplinatior in ieiuniis et stationibus et orationibus et humilitate, in alterutra diligentia et dilectione, in sanctitate et sobrietate. Non enim vacatur nisi timori et spei. Adeo et ex hoc ipso ostenditur nobis non posse diabolo deputari eam quae meliores efficit dei servos.

Si, quod iniquitas a deo non est, sed a diabolo, persecutio

autem ex iniquitate consistit (quid enim iniquius, quam veri dei antistites, omnes sectatores veritatis nocentissimorum more tractari?), ideo videtur persecutio a diabolo evenire, a quo iniquitas agitur ex qua constat persecutio, scire debemus, quatinus nec persecutio est sine iniquitate diaboli nec probatio fidei sine persecutione, propter probationem fidei necessariam iniquitatem non patrocinium praestare persecutioni, sed ministerium; praecedere enim dei voluntatem circa fidei probationem, quae est ratio persecutionis, sequi autem diaboli iniquitatem ad instrumentum persecutionis, quae ratio est probationis. Nam et alias in quantum iustitiae iniquitas aemula est, in tantum materia est ad testimonia eius, cuius est aemula, ut sic iustitia in iniquitate perficiatur, quomodo virtus in infirmitate perficitur. Nam infirma mundi electa sunt a deo, ut confundantur fortia, et stulta eius, ut confundatur sapientia. Ita et iniquitas adhibetur, ut iustitia probetur confundens iniquitatem. Igitur quod ministerium non est arbitrii, sed servitii (arbitrium enim domini persecutio propter fidei probationem, ministerium autem iniquitas diaboli propter persecutionis instructionem), ita eam per diabolum, si forte, non a diabolo evenire credimus. Nihil satanae in servos dei vivi licebit, nisi permiserit
dominus, ut aut ipsum destruat per fidem electorum in temptatione victricem, aut homines eius fuisse traducat qui defecerint ad illum. Habes exemplum Iob, cui diabolus nullam potuit incutere temptationem, nisi a deo accepisset potestatem, nec in substantiam quidem eius, nisi dominus, Ecce, dixisset, omnia quae sunt ei, in manu tua do, in ipsum autem ne extenderis manum. Denique nec extendit, nisi posteaquam et hoc postulanti dominus, Ecce, dixisset, trado tibi illum, tantum animam eius custodi. Sic et in apostolos facultatem temptationis postulavit non habens eam nisi ex permissu, siquidem dominus in evangelio ad Petrum, Ecce, inquit, postulavit satanas, ut cerneret vos velut frumentum, verum ego rogavi pro te, ne deficeret fides tua, id est, ne tantum diabolo permitteretur, ut fides periclitaretur. Quo ostenditur utrumque apud deum esse, et concussionem fidei et protectionem, cum utrumque ab eo petitur, concussio a diabolo, protectio a filio. Et utique cum filius dei protectionem fidei habet in sua potestate, quam a patre postulat, a quo omnem accipit potestatem in caelis et in terris, quale est, ut concussionem fidei diabolus in manu sua habeat? Sed in legitima oratione, cum dicimus ad patrem, Ne nos inducas in temptationem (quae autem maior temptatio, quam persecutio?), ab eo illam profitemur accidere a quo veniam eius deprecamur. Hoc est enim quod sequitur, Sed erue nos a maligno, id est, ne nos induxeris in temptationem, permittendo nos maligno. Tunc enim eruimur diaboli manibus,
cum illi non tradimur in temptationem. Nec in porcorum gregem diaboli legio habuit potestatem, nisi eam de deo impetrasset; tantum potestatem abest ut in oves dei habeat. Possum dicere porcorum quoque setas tunc numeratas apud deum fuisse, nedum capillos sanctorum. Habere videtur diabolus propriam iam potestatem, si forte, in eos qui ad deum non pertinent, semel in stillam situlae et in pulverem areae et in salivam nationibus deputatis a deo ac per hoc diabolo expositis in vacuam quodammodo possessionem. Ceterum in domesticos dei nihil illi licet
ex propria potestate, quia, quando liceat, id est ex quibus causis, exempla in scripturis signata demonstrant. Aut enim ex causa probationis conceditur ei ius temptationis provocato vel provocanti, ut in superioribus, aut ex causa reprobationis traditur ei peccator, quasi carnifici in poenam, ut Saul (Et abscessit, inquit, spiritus domini a Saule, et concutiebat eum spiritus nequam a domino et suffocabat eum), aut ex causa cohibitionis, ut apostolus refert datum sibi sudem angelum satanae, ut colaphizaretur; nec hanc speciem permitti diabolo in sanctos humiliandos per carnis vexationem, nisi simul ut et virtus tolerantiae scilicet in infirmitate perfici possit. Nam et ipse apostolus Phygellum et Hermogenem tradidit satanae, uti emendentur, ne blasphement. Vides iam et a servis dei facilius diabolum accipere potestatem; tanto abest, ut eam ex proprietate possideat.

Cum ergo et haec exempla magis in persecutionibus eveniant, siquidem magis tunc probamur vel reprobamur, et magis tunc humiliamur vel emendamur, ab eo permittatur vel imperetur necesse est catholice fieri haec a quo et ex parte, scilicet ab illo qui dicit, Ego sum qui facio pacem et condo mala, id est bellum;

hoc est enim contrarium paci. Nostrae autem paci quod est bellum quam persecutio? Si persecutionis vel maxime exitus aut vitam afferunt aut mortem, aut plagam aut sanationem, habes auctorem eiusdem: Ego percutiam et sanabo, ego vivificabo et mortificabo. Uram, inquit, illos sicut uritur aurum, et probabo, inquit, illos sicut probatur argentum. Cum enim exurimur persecutionis ardore, tunc probamur de fidei tenore. Haec erunt ignea iacula diaboli, per quae fidei ustio et conflatio administratur, ex dei tamen voluntate. De isto quis dubitare possit, ignoro, nisi plane frivola et frigida fides, deprehendens eos qui timide conveniunt in ecclesiam. Dicitis enim, quoniam incondite convenimus et simul convenimus et complures concurrimus in ecclesiam, quaerimur a nationibus et timemus, ne turbentur nationes. Annon scitis, quod deus omnium sit dominus? Et si velut deus, tunc persecutionem patieris, si vero noluerit, silebunt nationes. Credas utique, si tamen in eum deum credis, sine cuius voluntate nec passer unius assis cadit in terram. Nos autem, puto, multis passeribus antistamus.

Igitur si constat a quo persecutio eventiat, possumus iam consultationem tuam inducere et determinare ex hoc ipso praetractatu fugiendum in persecutione non esse. Si enim persecutio a deo evenit, nullo modo fugiendum erit, quod a deo evenit; sicut

duplex ratio defendit, quia neque debeat devitari neque possit evadi quod a deo evenit. Non debet devitari, quia bonum; necesse est enim bonum esse omne quod deo visum est. Et numquid ideo in Genesi sic positum est, Et vidit deus quia bonum est, non quod ignoraret bonum esse, nisi vidisset, sed ut hoc sono portenderet bonum esse quod deo visum est? Multa quidem sunt, quae a deo eveniant et alicuius malo eveniant. Immo bonum est ideo, quia a deo evenit, ut divinum, rationale. Quid enim divinum non rationale, non bonum? Quid bonum non divinum? Si autem sensui cuiusque videtur, non sensus hominis praeiudicat statui rerum, sed status sensui. Status enim unusquisque certum quid est et dat sensui legem ita sentiendi statum sicuti est. Si autem statu quidem bonum quod a deo venit (nihil enim a deo non bonum, quia divinum, quia rationale), sensui vero malum videtur, erit status in tuto, sensus in vitio. Statu optima res pudicitia et veritas et iustitia, quae a multorum sensu displicent. Numquid ideo status sensui addicitur? Ita et persecutio statu bona est, quia divina et rationalis dispositio, sensui eorum vero, quorum malo venit, displicet. Vides etiam illud malum rationale apud deum habere, cum quis in persecutione evertitur de salute, sicut et bonum illud ratione contingere, cum quis ex persecutione
proficit in salute, Nisi si irrationaliter quis aut perit apud dominum aut salvus est, is non poterit persecutionem malum dicere, quae etiam in mali parte bonum est, dum ratione administratur. Ita si bonum persecutio quoquo modo, quia de statu constat, merito definimus quod bonum est vitari non oportere, quia delictum sit quod bonum est recusare, eo amplius, quod deo visum est, iam vero nec posse vitari, quia a deo evenit, cuius voluntas non poterit evadi. Igitur qui putant fugiendum aut malum exprobrant deo, si persecutionem uti malum fugiunt (bonum enim nemo devitat), aut fortiores se deo existimant, qui putant se evadere posse, si deus tale aliquid voluerit evenire.

Sed quod meum est, inquit, fugio, ne peream, si negavero; illius est, si voluerit, etiam fugientem me reducere in medium. Hoc mihi prius responde: certus es te negaturum, si non fugeris, an incertus? Si enim certus, iam negasti, quia praesumendo te negaturum id despopondisti de quo praesumpsisti, et vane iam fugis, ne neges, qui, si negaturus es, iam negasti. Si vero incertus es, cur non ex aequalitate incerti metus inter utrumque eventum etiam confiteri te posse praesumis et salvum magis fieri, quo minus fugias, sicut negaturum te praesumis, ut fugias? Iam nunc aut in nobis est utrumque aut totum in deo. Si in nobis est confiteri aut negare, cur non id praesumimus, quod est melius, id est confessuros nos? Nisi si vis confiteri, pati non vis; nolle

autem confiteri negare est. Si vero in deo totum est, cur non totum relinquimus arbitrio eius agnoscentes virtutem et potestatem, quod possit nos sicut fugientes reducere in medium, ita et non fugientes, immo et in medio populo conversantes obumbrare? Quale est, ut ad fugiendum deo honorem reddas, qui possit te etiam fugientem producere in medium, ad contestandum autem inhonores illum desperans potentiam protectionis ab illo? Quare non magis ex hac parte constantiae et fiduciae in deum dicis: Ego quod meum est facio; non discedo; deus, si voluerit, ipse me proteget? Hoc potius nostrum est, stare sub dei arbitrio, quam fugere sub nostre. Rutilius sanctissimus martyr, cum totiens fugisset persecutionem de loco in locum, etiam periculum, ut putabat, nummis redemisset, post totam securitatem, quam sibi prospexerat, ex inopinato apprehensus et praesidi oblatus tormentis dissipatus, credo pro fugae castigatione, dehinc ignibus datus passionem, quam vitarat, misericordiae dei retulit. Quid aliud voluit dominus nobis demonstrare hoc documento, quam fugiendum non esse, quia nihil fuga prosit, si deus nolit?

Immo, inquit, praeceptum adimplevit fugiens de civitate in civitatem. Sic enim voluit quidam, sed et ipse fugitivus, argumentari, et qui proinde nolunt intellegere sensum domini illius

pronuntiationis, ut eam ad velamentum timiditatis suae utantur, cum et personas suas habuerit et tempora et causas. Cum coeperint, inquit, persequi vos, fugite de civitate in civitatem. Hoc in personas proprie apostolorum et in tempora et in causas eorum pertinere defendimus, sicut subsequentes sensus probabunt, qui non nisi in apostolos competunt: In viam nationum ne ieritis et in civitatem Samaritanorum ne introieritis, sed ite potius ad oves perditas domus Israëlis. Nobis autem et via nationum patet, in qua et inventi sumus et usque in finem incedimus, et nulla civitas excepta est, quo per totum orbem praedicamus, sed nec cura nobis Israëlis iniuncta est extra ordinem, nisi qua et omnibus gentibus praedicare debemus. Etiam si apprehendamur, non in concilia eorum perducemur nec in synagogis illorum flagellabimur, sed Romanis utique potestatibus et tribunalibus obiciemur. Sic igitur et fugae praeceptum apostolorum condicio desiderabat, quoniam primo praedicandum erat ad oves perditas domus Israëlis. Ut ergo perficeretur praedicatio apud quos priores eam perfici oportebat, uti panem ante filii quam canes sumerent, ideo illis fugere tunc ad tempus praecepti, non propter eludendum periculum proprio nomine persecutionis (atquin persecutiones eos passuros praedicabat et tolerandas docebat), sed propter profectum annuntiationis, ne statim oppressis evangelii quoque disseminatio perimeretur.
Neque enim quasi tacite in aliquam civitatem transfugiendum erat, sed quasi ubique annuntiaturis et ex hoc ubique persecutiones subituris, donec replerent doctrinam suam. Denique, Non consummabitis, inquit, civitates Israëlis. Adeo intra terminos Iudaeae praeceptum fugae continebatur. Nobis autem nulla Iudaeae praefinitio competit praedicationis in omnem iam carnem effuso spiritu sancto. Itaque Paulus et apostoli ipsi memores praecepti dominici contestantur illud apud Israël, quem iam doctrina sua impleverant, Vobis oportuit in primis sermonem dei tradi, sed quoniam repulistis eum nec dignos vos aeterna vita existimastis, ecce convertimus nos ad nationes. Atque exinde conversi et ipsi, sicut antecessores instituerant, et in viam nationum abierunt et in civitates Samaritanorum introierunt, ut in totam scilicet terram exiret sonus eorum et in terminos orbis voces eorum. Si ergo cessavit exceptio viae nationum et introitus in civitates Samaritanorum, cur non cessaverit et fugae praeceptum pariter emissum? Denique ex quo saturato Israële apostoli in nationes transierunt, nec fugerunt de civitate in civitatem nec pati dubitaverunt. Atquin et Paulus, qui se per murum concesserat expediri de persecutione, qua ad hoc tempus erat praecepti, idem iam in clausula officii et in consummatione praecepti discipulis magnopere
deprecantibus, ne se Hierosolvma committeret passurus illic quae Agabus prophetaverat, sollicitudini eorum non subscripsit, sed e contrario, Quid, inquit, facitis lacrimantes et conturbantes cor meum? Ego enim non modo vincula pati optaverim, sed etiam mori Hierosolymis pro nomine domini mei Iesu Christi. Atque ita omnes aierunt, Fiat voluntas domini. Quae erat voluntas domini? Utique non fugiendi iam persecutionem. Ceterum poterant et priorem domini voluntatem proposuisse, qua fugere mandaverat, qui illum persecutionem vitasse maluerant. Igitur cum etiam sub apostolis ipsis temporale fuerit fugae praeceptum, sicut et reliquorum praescriptorum, non potest apud nos perseverare, quod apud doctores nostros concessavit, etsi non proprie ad illos fuisset emissum, aut, si perseverare illud dominus voluit, deliquerunt apostoli, qui non usque in finem fugere curaverunt.

Videamus nunc, an et cetera domini edicta congruant perpetuo fugae praecepto. Primo quidem, si a deo persecutio est, quale est, ut idem fugiendam eam mandet, qui et infert? Quam si evadi vellet, melius non immitteret, ne voluntatem suam alia voluntate praevaricari videretur. Aut pati enim nos voluit persecutionem aut fugere. Si fugere, quomodo pati? si pati, quomodo fugere? Iam vero quanta inaequalitas sententiarum iubentis fugere et invitantis ad passionem contrariam fugae. Qui confessus fuerit me et ego confitebor illum coram patre meo. Quomodo confitebitur fugiens? quomodo fugiet confitens? Qui mei confusus fuerit, et ego confundar

eius coram patre. Si devito passionem, confundor confessionem. Felices qui persecutionem passi fuerint causa nominis mei. Infelices ergo qui fugiendo ex praecepto non erunt passi. Qui sustinuerit in finem, iste salvabitur. Quid ergo me iubens fugere vis in finem sustinere? Tanta diversitas sententiarum si non congruit divinae gravitati, apparet ex his quoque praeceptum fugae suam tunc habuisse rationem, quam ostendimus. Sed infirmitatem, inquit, quorundam prospiciens dominus pro sua humanitate nihilominus et portum fugae demonstravit. Non enim idoneus erat etiam sine fuga tam turpi et indigno et servili praesidio salvos facere in persecutione quos sciret infirmos. Atquin non fovet, sed recusat semper infirmos, primum docens non fugiendos esse persecutors, sed potius non timendos. Nolite timere eos qui corpus occidere possunt, animae autem nihil valent facere, sed timete eum qui et corpus et animam perdere potest in gehennam. Atque exinde quae timidis praefinit? Qui pluris fecerit animam suam quam me, non est me dignus, et qui non tollit crucem suam et sequitur me, non potest esse meus discipulus. Postremo in Apocalypsi non fugam timidis offert, sed inter ceteros reprobos particulam in stagnum sulphuris et ignis, quod est mors secunda.

Refugit et ipse vim interdum, sed eadem ratione qua apostolis fugere praeceperat, donec scilicet doctrinam suam impleret, qua consummata, non dico stetit, sed nec auxilium a patre angelorum exercituum desideravit, increpito etiam Petri gladio. Professus quidem et ipse est animam anxiam usque ad mortem et carnem

infirmam, ut tibi ostenderet primo in se utramque substantiam humanam fuisse ex proprietate anxietatis animae et imbecillitatis carnis, ne aliam, ut quidam nunc induxerunt, aut carnem aut animam Christi interpretareris, dehinc ut demonstratis conditionibus earum scires illas nihil valere per semetipsas sine spiritu. Et ideo praeponit spiritus promptus, ut utramque conditionem substantiae utriusque respiciens intellegas in te esse etiam fortitudipem spiritus, quomodo et infirmitatem carnis, ac iam hinc scias quid unde facias et quid cui subicias, infirmum scilicet forti, ne, ut nunc facis, de carnis quidem infirmitate causeris, de spiritus autem firmitate dissimules. Postulavit et ipse a patre, si fieri posset, transiret ab illo calix passionis. Postula et tu, sed stans ut ille, sed postulans tantum, sed subiungens et reliqua, Verum non quod ego volo, sed quod tu. Fugiens autem quomodo hoc postulabis, ipse tibi praestans calicis translationem, nec quod pater vult faciens, sed quod tu?

Omnia apostoli secundum deum utique docuerunt, omnia evangelii revolverunt. Ubi illos ostendis praeceptum fugiendi de civitate in civitatem restaurasse? quia nec potuissent tale quid

constituere tam contrarium exemplis suis, ut fugam mandarent, qui cummaxime de vinculis vel insulis, quibus ob confessionem, non ob fugam nominis continebantur, ad ecclesias scribebant. Infirmos sustinere iubet Paulus, utique enim non fugientes. Quomodo enim sustineantur absentes? An patientia? Dicit sustinendos, sicubi per infirmitatem fidei suae offenderint, sicut pusillanimes consolari, non tamen in fugam mitti. Sed cum admonet, ne locum malo demus, non fugae suggerit consilium, sed iracundiae docet temperamentum, et si redimendum tempus dicit, quia dies nequam sunt, non per fugam, per sapientiam conversationis lucrari nos vult commeatum. Ceterum qui lucere nos iubet velut filios lucis non iubet fuga abscondi ut filios tenebrarum. Stare immobiles praecipit, utique nec fuga mobiles, et accinctos, in fugam, an in occursum evangelii? Arma quoque demonstrat, quae fugituris non essent necessaria. Inter quae et clypeum, quo possitis tela diaboli extinguere, resistentes sine dubio et excipientes omnem vim illius.
Proinde et Iohannes pro fratribus quoque animas ponendas docet, nedum pro domino. Hoc a fugientibus non potest adimpleri. Denique memor Apocalypsis suae, in qua timidorum exitum audierat, de suo sensu admonet et ipse timorem reiciendum: Timor, inquit, non est in dilectione. Sed enim perfecta dilectio foras mittit timorem, quia timor suppliciamentum habet, utique ignem stagni; qui autem timet, non est perfectus in dilectione, dei scilicet. Porro quis fugiet persecutionem, nisi qui timebit? Quis timebit, nisi qui non amavit? Spiritum vero si consulas, quid magis sermone illo spiritus probat? Namque omnes paene ad martyrium exhortatur, non ad fugam; ut et illius commemoremur: Publicaris, inquit, bonum tibi est; qui enim non publicatur in hominibus, publicatur in domino. Ne confundaris, iustitia te producit in medium. Quid confunderis laudem ferens? Potestas fit, cum conspiceris ab hominibus. Sic et alibi: Nolite in lectulis nec in aborsibus et febribus mollibus optare exire, sed in martyriis, uti glorificetur qui est passus pro vobis.

Sed omissis quidam divinis exhortationibus illum magis Graecum versiculum saecularis sententiae sibi adhibent: Qui fugiebat, rursus proeliabitur; ut et rursus forsitan fugiat. Et quando vincet

qui, cum fugerit, victus est? Bonum militem Christo imperatori suo praestat qui tam plene ab apostole armatus tuba persecutionis audita diem deserit persecutionis. Respondebo et ego de saeculo aliquid: Usque adeone mori miserum est? Moriatur quoquo modo aut victus aut victor. Nam etsi negando ceciderit, cum tormentis tamen proeliatus. Malo miserandum quam erubescendum. Pulchrior est miles in pugna pilo transmissus quam in fuga salvus. Times hominem, Christiane, quem timeri oportet ab angelis, siquidem angelos iudicaturus es: quem timeri oportet a daemoniis, siquidem et in daemonas accepisti potestatem: quem timeri oportet ab universo mundo, siquidem et in te mundus iudicatur? Christum indutus es, siquidem in Christum tinctus es, qui fugis diabolum. Depretiasti Christum, qui in te est, fugitivum cum diabolo te reddidisti. Sed dominum fugiens exprobras omnibus fugitivis sui vanitatem consilii. Fugerat et quidam animosus prophetes dominum, traiecerat ab Ioppe Tarsum, quasi et a deo transfretaret, sed illum non dico in mari et in terra, verum in uterum etiam bestiae invenio, in quo nec mori per triduum potuit nec vel sic deum evadere. Quanto melius qui sive inimicum dei timens non fugit eum, sed potius contemnit, confidens scilicet de tutela domini, sive deum reformidat quanto magis sub oculis eius astitit, dicens: Dominus est, potens est. Omnia illius sunt; ubi fuero,
in manu eius sum; faciat quod vult, non discedo, et si perire me volet, ipse me perdat, dum me ego servo illi. Malo invidiam ei facere per voluntatem ipsius pereundo, quam bilem per meam evadendo.

Hoc sentire et facere omnem servum dei oportet, etiam minoris loci, ut maioris fieri possit, si quem gradum in persecutionis tolerantia ascenderit. Sed cum ipsi auctores, id est ipsi diaconi et presbyteri et episcopi fugiunt, quomodo laicus intellegere poterit, qua ratione dictum: Fugite de civitate in civitatem? Itaque cum duces fugiunt, quis de gregario numero sustinebit ad

gradum in acie figendum suadere? Certe quidem honus pastor animan pro pecoribus ponit, ut Moyses non domino adhuc Christo revelato et iam in se figurato ait: Si perdis hunc populum, inquit, et me pariter cum eo disperde. Ceterum Christo confirmante figuras suas ma(??)us pastor est qui viso lupo fugit et pecora diripienda derelinquit. Proicietur de villa pastor huiusmodi, detinebuntur illi missionis suae mercedes in compensationem, immo et de priore peculio eius exigetur detrimenti domini(??)i restitutio. Etenim qui habet, dabitur ei, ab eo autem, qui non habet, etiam quod videtur habere auferetur. Sic Zacharias comminatur: Ex(??)ge (??)homphaea in pastores et evellite oves, et superdueam m(??)num meam in pastores. In quos et Ezechiel et Hieremias iisdem minis perorant, quod non tantum de pecoribus improbe vescantur pascentes potius semetipses, verum et dispersum gregem faciant et in praedam esse omnibus bestiis agri, dum non est pastor illis. Quod numquam magis fit, quam cum in persecutione destituitur ecclesia a clero. Si et spiritum quis agnoverit, audiet fugitivos denotantem. Porro si eos qui gregi praesunt fugere, cum lupi irruunt, nec decet, immo nec licet (qui enim talem pastorem malum pronuntiavit, utique damnavit, omne autem quod damnatur, illicitum factum est sine dubio), ideo praepositos ecclesiae in persecutione fugere non oportebit. Ceterum si grex
fugere deberet, non deberet praepositus gregis stare, sine causa staturus ad tutelam gregis, quam grex non desideraret, ex licentia fugae scilicet.

Quod pertineat, frater, ad tuum problema, habes sententiae nostrae responsionem et exhortationem. Porro qui quaerit, an persecutio fugienda sit, sequentem quaestionem quoque iam prospiciat necesse est, an, si fugienda non est, redimenda certe sit. Ultro igitur et de hoc tibi suggeram, definiens persecutionem, quam constat non esse fugiendam, proinde nec redimendam. Pretium interest; ceterum sicut fuga redemptio gratuita est, ita redemptio nummaria fuga est. Certe et huius timiditatis consilium est. Quod times, redimis, ergo fugis. Pedibus stetisti, curristi nummis. Hoc ipso, quod stetisti, ex redemptione fugisti. Ut autem redimas hominem tu nummis, quem sanguine suo redemit Christus, quam indignum deo et dispositionibus eius, qui filio suo non pepercit pro te, ut fieret maledictum pro nobis, quia

maledictus qui pependerit in ligno, qui tamquam ovis ad victimam ductus est et tamquam agnus ante tondentem, sic non aperuit os, sed posuit dorsum suum in flagella, maxillas autem in palmas, et faciem non avertit a sputaminibus, et inter iniquos deputatus est, et traditus est in mortem, mortem autem crucis. Totum hoc, ut nos a peccatis lucraretur. Sol cessit diem emptionis nostrae. Apud inferos remancipatio nostra est et stipulatio nostra in caelis. Sublevatas sunt portae sempiternae, ut introiret rex gloriae, dominus virtutum, hominem de terris, immo ab inferis mercatus in caelos. Quis est nunc, qui adversus illum reluctatur, immo depr(??)tiat mercem eius tam magno comparatam, pretiosissime scilicet sanguine, et commaculat? Iam ergo melius fugere quam
fieri viliorem, si non tanto(??)sihi constabit homo, quanti constitit domino. Et dominus quidem illum redemit ab angelis munditenentibus potestatibus, a spiritualibus nequitiae, a tenebris huius aevi, a iudicio aeterne, a morte perpetua. Tu autem pro eo pacisceris cum delatore vel milite vel furunculo aliquo praeside sub tunica et sinu, quod aiunt, ut furtivo, quem ceram toto mundo Christus emit, immo et manumisit. Hunc ergo liberum pretio aestimabis et pretio possidebis, nisi eodem, quanto, ut diximus, domino constitit, sanguine sue scilicet? Ut quid ergo de homine Christum redimis in homine, in quo Christus est? Non aliter et Simon facere temptavit, cum pecuniam apostolis obtulit pro spiritu Christi. Audict ergo et iste, qui se redimens Christi spiritum redemit: Pecunia tua tecum sit in interitum, quoniam gratiam dei pretio consequendam putasti. Quis tamen abnegatorem spernat? Quid enim dicit ille concussor? Da mihi pecuniam. Certe ne eum tradat, siquidem non aliud venditat, quam quod praestaturus est praemio tuo. Cum das, utique ne tradaris voluisti.
Non traditus autem traduci habebas? Ergo dum nolendo tradi non vis traduci, nolendo negasti, quod te esse traduci noluisti. Immo, inquis, dum nolo traduci quod sum, sum confessus id esse quod nolo traduci, id est Christianum. Potest itaque te martyrem vindicare constanter ostendisse Christus? Redimens non ostendit. Apud unum, si forte, confessus es, ergo et apud plures nolendo confiteri negasti. Ipsa salus iudicabit hominem excidisse, dum evadit. Excidit ergo qui maluit evasisse. Negatio est etiam martyrii recusatio. Christianus pecunia salvus est, et in hoc nummos habet, ne patiatur, dum adversus deum erit dives. At enim Christus sanguine fuit dives pro illo. Felices itaque pauperes, quia illorum est, inquit, regnum caelorum, qui animam solam in confiscate habent. Si non possumus deo servire et mammonae, possumus et a deo redimi et a mammona? Quis enim magis serviet mammonae quam quem mammonas redemit? Postremo quo exemplo uteris in redemptionem traditionis? Apostoll tractantes persecutionibus agitati quando se pecunia liberaverunt? Quae illis utique non deerat ex praediorum pretiis ad pedes eorum depositis, certe multis locupletibus credentibus viris ac feminis, qui his etiam refrigeria subministrabant. Quando One-
siphorus aut Aquila aut Stephanus hoc modo eis in persecutione succurrerunt? Paulus quidem, cum Felix praeses pecunias accepturum se pro eo a discipulis sperasset, de quo et ipse in secreto tractavit cum ipso, neque ipse pro se neque discipuli pro eo numeraverunt. Illi utique discipuli, qui flentes, quod aeque Hierosolymam tendere perseveraret et persecutiones praedicatas illic non praecaveret, postremo inquiunt: Fiat voluntas dei. Quae ista voluntas? Utique ut pateretur pro nomine domini, non ut redimeretur. Oportet enim, quomodo Christus animam suam posuit pro nobis, ita fieri pro eo et a nobis, nec tantum pro ipso, immo etiam pro fratribus propter ipsum. Quod Ioannes docens non et pro fratribus numerandum, sed moriendum potius pronuntiavit. Nihil interest, si quem Christianum redimere non debeas aut emere. Et adeo voluntas dei sic est. Aspice regnorum et imperiorum utique a deo dispositum statum, in cuius manu cor regis, tanta cotidie aerario augendo prospiciuntur remedia censuum, vectigalium, collationum, stipendiorum, nec umquam usque adhuc ex Christianis tale aliquid prospectum est sub aliqua redemptione capitis et sectae redigendis, cum tantae multitudinis nemini ignotae fructus ingens meti posset. Sanguine
empti, sanguine numerati nullum nummum pro capite debemus, quia caput nostrum Christus est. Non decet Christum pecunia constare. Quomodo et martyria fieri possent in gloriam domini, si tribute licentiam sectae compensaremus? Itaque qui eam praemio paciscitur, dispositioni divinae adversatur. Cum igitur nihil nobis Caesar indixerit in hunc modum stipendiariae sectae, sed nec indici umquam tale quid possit, antichristo iam instante et in sanguinem, non in pecunias hiante Christianorum, quomodo mihi proponere potest scripturam esse, Reddite quae sunt Caesaris Caesari? Miles me vel delator vel inimicus concutit, nihil Caesari exigens, immo contra faciens, cum Christianum, legibus humanis reum, mercede dimittit. Alius est denarius quem Caesari debeo, qui ad eum pertinet, de quo tunc agebatur, tributarius, a tributariis scilicet, non a liberis debitus. Aut quomodo reddam quae sunt dei deo, utique proinde imaginem et monetam ipsius inscriptam nomine eius, id est hominem Christianum? Quid autem deo debeo, sicut denarium Caesari, nisi sanguinem quem pro me filius fudit ipsius? Quodsi deo quidem hominem et sanguinem meum debeo, nunc vero in eo sum tempore, ut quod deo debeo expostuler, utique fraudem deo facio id agens, ne quod debeo solvam. Bene observavi praeceptum Caesari reddens quae sunt Caesaris, deo vero quae sunt dei abnegans.

Sed et omni petenti me dabo in causa eleemesynae, non in coneussurae. Petenti inquit. Porro qui concutit, non petit. Qui comminatur, si non acceperit, non postulat, sed exterquet. Non eleemesynam expectat qui non miserandus, sed timendus vanit. Da(??)o igitur misericordiae, non timiditatis meae nomine, ubi qui accepit deum honorat et benedictionem mihi reddit, non ubi amplius et benefactum praestitisse se credit et praedam suam aspiciens dicit: De reatu. Irascar et in inimicum? Sed inimicitiae et alios habent titulos. Non tamen dixit traditorem aut persecutorem aut concussorem. Nam huic quanto magis carbones acervabo super caput, si me non redemero? Proinde, inquit, qui tibi tunicam sustulerit, vel etiam pallium concede. Ad eum pertinet, qui rem, non qui fidem meam eripere quaesierit. Concedam et pallium non minanti traditionem. Si minatus fuerit, etiam tunicam reposcam. Omnium iam nunc domini sententiarum suae sunt et causae et regulae. Termini non in infinitum nec ad omnia spectant. Atque adeo omni petenti dari iubet, ipse signum petentibus non dat. Alioquin si omnibus passim petentibus dandum putas, tu mihi videris, non dico vinum febricitanti, sed etiam

venenum aut gladium mor(??)m desideranti daturus. Facite autem vobis amicos de mammona, quomodo intellegendum sit, parabola praemissa te doceat. Ad populum Iudaicum dictum, qui, commissam sibi rationem demini cum male administrasset, deberet de mammonae hominibus, quod nos eramus, amicos sibi potius prospicere quam inimicos, et relevare nos a debitis peccatorum, quibus deo detinebamur, si nobis id dominica ratione conferrent, ut, cum coepisset ab his deficere gratia, ad nostram fidem refugientes reciperentur in tabernacula aeterna. Quamvis nunc puta aliam interpretationem parabolae et sententiae istius, dum scias verisimile non esse, ut concussores nostri in amicitiam redacti per mammonam recipiant tunc nos in tabernacula aeterna. Sed quid non timiditas persuadebit? Quasi et fugere scriptum permittat et redimere praecipiat. Parum denique est, si unus aut alius ita eruitur. Massaliter totae ecclesiae tributum sibi irrogaverunt. Nescio dolendum an crubescendum sit, cum in matricibus beneficiariorum et curiosorum inter tabernarios et
(??)ianeos et fures balnearum et aleones et lenones Christiani quoque vectigales continentur. Hanc episcopatui formam apostoli providentius condiderunt, ut regno suo securi frui possent, sub obtentu procurandi(??)? Scilicet enim talem pacem Christus ad patrem regrediens mandavit a militibus per Saturnalia redimendam!

Sed quomodo colligemus, inquis, quomodo dominica sollemnia celebrabimus? Utique quomodo et apostoli, fide, non pecunia tuti, quae fides si montem transferre potest, multo magis militem. Esto sapientia, non praemio cautus. Neque enim statim et a populo eris tutus, si officia militaria redemeris. Una ergo tibi et fides et et sapientia ad tutelam opus est, quibus non adhibitis et redemptionem tuam potes perdere, adhibitis haud redemptionem desiderare. Postremo si colligere interdiu non potes, habes noctem, luce Christi luminosa adversus eam. Non potes discurrere per singulos. Sit tibi et in tribus ecclesia. Melius est, turbas tuas aliquando non videas, quam addicas. Serva Christo virginem sponsam; nemo quaestum de ea faciat. Haec tibi, frater, dura forsitan et intolerabilia videntur, sed recita deum dixisse, Qui capit, capiat, id est, Qui non capit, discedat. Non potest qui pati timet eius esse qui passus est. At qui pati non timet, iste perfectus erit in dilectione, utique dei. Perfecta enim dilectio foras mittit timorem. Et ideo multi vocati, pauci electi. Non quaeritur qui latam viam sequi paratus sit, sed qui angustam. Et ideo paracletus

necessarius, deductor omnium veritatum, exhortator omnium tolerantiarum. Quem qui receperunt, neque fugere persecutionem neque redimere noverunt, habentes ipsum qui pro nobis erit, sicut locuturas in interrogatione, ita iuvaturus in passione.