De Exhortatione Castitatis Liber
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.
Non dubito, frater, te post uxorem in pace praemissam ad conpositionem animi conversum de exitu singularitatis cogitare et utique consilii indigere. Quamquam in huiusmodi cum fide sua conloqui debet unusquisque eiusque vires consulere, tamen quoniam in ista specie carnis necessitas cogitatum movet, quae fere apud eandem conscientiam fidei resistit, opus est fidei extrinsecus consilio tamquam advocato adversus carnis necessitates. Quae quidem necessitas facillime circumscribi potest, si voluntas potius dei quam indulgentia consideretur. Nemo indulgentia utendo promeretur, sed voluntati obsequendo. Voluntas dei est sanctificatio
nostra. Vult enim imaginem suam nos etiam similitudinem fieri, ut simus sancti, sicut ipse sanctus est. Id bonum, sanctificationem dico, in species distribuo complures, ut in aliqua earum deprehendamur. Prima species est virginitas a nativitate: secunda, virginitas a secunda nativitate, id est a lavacro, quae aut in matrimonio purificat ex compacto, aut in viduitate perseverat ex arbitrio: tertius gradus superest monogamia, cum post matrimonium unum interceptum exinde sexui renuntiatur. Prima virginitas felicitatis est non nosse in totum a quo postea optabis liberari: secunda virtutis est contemnere cuius vim optime noris: reliqua species hactenus nubendi post matrimonium morte disiunctum praeter virtutis etiam modestiae laus est. Modestia est enim ablatum non desiderare, et ablatum a domino deo, sine cuius voluntate nec folium de arbore delabitur nec passer assis unius ad terram cadit.Quam denique modesta illa vox est: Dominus dedit, dominus abstulit, ut domino visum est, ita factum est. Et ideo si nuptias sublatas restauremus, sine dubio contra voluntatem dei nitimur. volentes habere rursus quod habere nos noluit. Si enim voluisset, non abstulisset. Nisi si et hoc voluntatem dei interpretamur.
quasi et rursus voluerit habere quod iam noluit. Non est bonae et solidae fidei sic omnia ad voluntatem dei referre, et ita adulari sibi unumquemque dicendo nihil fieri sine nutu eius, ut non intellegamus esse aliquid in nobis ipsis. Ceterum excusabitur omne delictum, si contenderimus nihil fieri a nobis sine dei voluntate, et ibit definitio ista in destructionem totius disciplinae, etiam ipsius dei, si aut quae non vult de sua voluntate producat, aut nihil est quod deus non vult. Sed quomodo vetat quaedam quibus etiam supplicium aeternum comminatur (utique enim quae vetat non vult, a quibus et offenditur), sic et e contrario quae vult praecipit et accepto facit et aeternitatis mercede dispungit. Itaque cum utrumque ex praeceptis eius didicerimus, quid nolit et quid velit, tamen nobis est voluntas et arbitrium eligendi alterum, sicut scriptum est: Ecce posui ante te bonum et malum: gustasti enim de agnitionis arbore. Et ideo non debemus quod nostro expositum est arbitrio in domini referre voluntatem, quod non ipse vult aut non vult quod bonum est qui malum non vult. Ita nostra est voluntas, cum malum volumus adversus dei voluntatem, qui bonum vult. Porro si quaeris, unde venit ista voluntas, qua quid volumus adversus dei voluntatem, dicam, Ex nobis ipsis. Nec temere. Semini enim tuo respondeas necesse est; siquidem ille princeps et generis et delicti Adam voluit quod deliquit. Neque enim diabolus voluntatem ei imposuit delinquendi, sed materiam voluntati subministravit. Ceterum voluntas dei in obaudientiam venerat. Proinde et tu si non oboedieris deo, qui te proposito praecepte liberae potestatis instituit, per voluntatis libertatem volens deverges in id quod deus non vult, et ita te putas a diabolo subversum, qui etsi quid vult te velle quod deus non vult, non tamen facit ut et velis, quia nec tunc istos protoplastos ad voluntatem delicti subegit, immo neque invitos neque ignorantes quid deus nollet. Utique enim nolebat fieri, cum admisso mortem destinabat. Ita diaboli opus unum est, temptare, an velis, quod in te est, ut velis. At ubi voluisti, sequitur ut te sibi subigat, non operatus in te voluntatem, sed nactus occasionem voluntatis. Igitur cum solum sit in nobis velle, et in hoc probetur nostra erga deum mens, an ea velimus quae cum voluntate ipsius faciunt, alte et impresse recogitandam esse dico dei voluntatem, quid etiam in occulto velit.Quae enim in manifesto, scimus omnes, eaque ipsa qualiter in manifesto sint perspiciendum est. Nam etsi quaedam videntur voluntatem dei sapere, dum ab eo remittuntur, non statim omne quod permittitur ex mera et tota voluntate procedit eius qui permittit. Ex indulgentia est quodcumque permittitur. Quae etsi sine voluntate non est, quia tamen aliquam habet causam in illo cui indulgetur, quasi de invita venit voluntate, passa causam sui quae cogit voluntatem. Vide, qualis sit voluntas cuius
alter est causa. Secunda item species consideranda est purae voluntatis. Vult nos deus agere quaedam placita sibi, in quibus non indulgentia patrocinatur, sed disciplina dominatur. Si tamen alia istis praeposuit, utique quae magis vult, dubiumne est ea nobis sectanda esse quae mavult, cum quae minus vult, quia alia magis vult, perinde habenda sunt atque si nolit? Nam ostendens quid magis velit, minorem voluntatem maiore delevit. Quantoque notitiae tuae utramque proposuit, tanto definiit id te sectari debere quod declaravit se magis velle. Ergo si ideo declaravit, ut id secteris quod magis vult, sine dubio, nisi ita facis, contra voluntatem eius sapis, sapiendo contra potiorem eius voluntatem, magisque offendis quam promereris, quod vult quidem faciende et quod mavult respuendo. Ex parte delinquis; ex parte, si non delinquis, non tamen promereris. Non porro et promereri nolle delinquere est? Secundum igitur matrimonium, si est ex illa dei voluntate quae indulgentia vocatur, negabimus meram voluntatem cui indulgentia est causa, si ex ea cui potior alia praeponitur continentiae magis appetendae didcerimus non potiorem a potiore rescindi. Haec praestrinxerim, ut iam apostoli voces decurram. Inprimis autem non videbor inreligiosus, si quod ipse profitetur animadvertam, omnem illum indulgentiam nuptiarum de suo, id est de humano sensu, non de divino praescripto induxisse. Nam et cum de viduis et innuptis definiit, uti nubant, si continere non possunt, quia melius sit nubere quam uri, conversus ad alteram speciem, Nuptis autem denuntio, inquit, non quidem ego, sed dominus. Ita ostendit ex translatione personae suae in dominum id quod supra dixerat non ex domini persona, sed ex sua pronuntiasse, Melius est nubere quam uri. Quae vox licet ad eos pertineat qui inupti vel vidui a fide deprehenduntur, quia tamen omnes eam ad nubendi licentiam amplectuntur, velim pertractare quale bonum ostendat quod melius est poena, quod non potest videri bonum nisi pessimo comparatum, ut ideo bonum sit nubere, quia deterius sit ardere. Bonum ita est, si perseveret nomen obtinens sine comparatione, non dico mali, sed etiam boni alterius, ut, etsi bono alii comparatur et alio adumbratur, nihilominus remaneat in boni nomine. Ceterum si per mali condicionem cogitur bonum dici, non tam bonum est quam genus mali inferioris, quod a superiore malo obscuratum ad nomen boni impellitur. Aufer denique condicionem comparationis, ut non dicas, Melius est nubere quam uri, et quaero an dicere audeas, Melius est nubere, non adiciens quid sit id quod melius est. Ergo quod non melius, utique nec bonum, quia abstulisti et removisti condicionem comparationis, quae dum melius illud facit, ita bonum haberi cogit. Melius est nubere quam uri sic accipiendum est, quomodo melius est uno oculo quam duobus carere: si tamen a comparatione discedas, non erit melius unum oculum habere, quia nec bonum. Nemo igitur captet ex hoc capitulo defensionem, quod proprie ad innuptos et viduos spectat, quibus nulla adhuc coniunctio numeratur. Quamquam ostenderim etiam illis intellegendam esse permissi condicionem.Ceterum de secundo matrimonio scimus plane apostolum pronuntiasse, Solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem, sed si duxeris, non delinques. Perinde tamen et huius sermonis ordinem de consilio suo, non de divino praecepto introduxit. Multum autem interest inter dei praeceptum et consilium hominis. Praeceptum domini, inquit, non habeo, sed consilium do, quasi misericordiam consecutus a domino fidelis esse. Ceterum neque in evangelio neque in ipsius Pauli epistolis ex praecepto dei invenias permissam matrimonii iterationem. Unde unum habendum confirmatur, quia quod a domino permissum non invenitur, id agnoscitur interdictum. Adde quod et haec ipsa humani consilii interiectio, quasi iam recogitationem excessus sui passa, statim se refrenat et revocat, cum subiungit, Verumtamen huiusmodi pressuram carnis habebunt, cum parcere se eis dicit, cum tempus in collectum esse adicit, quo oporteat etiam habentes matrimonia pro non habentibus agere, cum sollicitudinem nuptorum et innuptorum committit. Per haec enim docens, cur non expediat nubere, dissuadet ab eo quod supra indulserat. Et hoc de primo matrimonio, quanto magis de secundo? Cum vero nos ad exemplum suum hortatur, utique ostendens quid nos velit esse, id est continentes, pariter declarat quid nos esse nolit, id est incontinentes. Ita et ipse, cum aliud vult, id quod non vult nec sponte nec
veritate permittit. Si enim vellet, non permisisset, immo imperasset. Sed ecce rursus mulierem marito defuncto dicit nubere posse, si cui velit, tantum in domino. At enim felicior erit, inquit, si sic permanserit secundum meum consilium. Puto autem, et ego dei spiritum habeo. Videmus duo consilia, quo supra nubendi veniam facit, et quo postmodum continentiam nubendi docet. Cui ergo, inquis, assentabimur? Inspice et lege. Cum veniam facit, hominis prudentis consilium allegat, cum continentiam indicit, spiritus sancti consilium affirmat. Sequere admonitionem cui divinitas patrocinatur. Spiritum quidem dei etiam fideles habent, sed non omnes fideles apostoli. Cum ergo qui se fidelem dixerat adiecit postea spiritum dei se habere, quod nemo dubitaret etiam de fideli, idcirco id dixit, ut sibi apostoli fastigium redderet. Proprie enim apostoli spiritum sanctum habent qui plene habent in operibus prophetiae et efficacia virtutum documentisque linguarum, non ex parte, quod celeri. Ita spiritus sancti auctoritatem ad eam speciem adire fecit, cui magis nos obsequi voluit, et factum est iam non consilium divini spiritus, sed pro eius maiestate praeceptum.Ad legem semel nubendi dirigendam ipsa erigo humani generis patrocinatur, contestans quid deus in primordio constituerit in formam posteritati recensendam. Nam cum hominem fig(??)lasset eique parem necessariam prospexisset, unam de costis eius mutuatus unam illi feminam finxit, cum utique nec artifex nec materia defecisset. Plures costae in Adam et infatigabiles manus
in deo, sed non plures uxores apud deum. Et ideo homo dei Adam et mulier dei Eva unis inter se nuptiis functi formam hominibus de originis auctoritate et prima dei voluntate sanxerunt. Denique erunt, inquit, duo in carne una, non tres, neque quatuor. Alioquin iam non una caro nec duo in unam carnem. Tunc erunt. si coniunctio et concretio in unitate semel fiat. Si vero rursus aut saepius, iam una esse desii, et erunt non duo in unam carnem, sed una plane costa in plures. At cum apostolus in ecclesiam et Christum interpretatur, Erunt duo in unam carnem, secundum spiritales nuptias ecclesiae et Christi (unus enim Christus et una eius ecclesia) agnoscere debemus duplicatam et exaggeratam esse nobis unius matrimonii legem tam secusdum generis fundamentum quam secundum Christi sacramentum. De uno matrimonio censemur utrobique, et carnaliter in Adam et spiritaliter in Christo. Duarum nativitatum unum est monogamiae praescriptum. In utraque degenerat is qui de monogamia exorbitat. Numerus matrimonii a maledicto viro coepit. Primus Lamech duabus maritatus tres in unam carnem effecit.Sed et benedicti, inquis, patriarchae non modo pluribus uxoribus, verum etiam concubinis coniugia miscuerunt. Ergo propterea nobis quoque licebit innumerum nubere? Sane licebit, si adhuc typi, futuri alicuius sacramenta, supersunt quos nuptiae tuae
figurent, vel si etiam nunc locus est vocis illius: Crescite et multiplicamini, id est, si nondum alia vox supervenit, Tempus iam in collecto esse, restare, ut et qui uxores habeant tamquam non habentes agant. Utique enim continentiam indicens et compescens concubitum, seminarium generis, abolefecit Crescite illud et multiplicamini. Ut opinor autem, unius et eiusdem dei utraque pronuntiatio et dispositio est, qui tum quidem in primordio sementem generis emisit indultis coniugiorum habenis, donec mundus repleretur, donec novae disciplinae materia proficeret. Nunc vero sub extremitatibus temporum compressit quod emiserat et revocavit quod indulserat, non sine ratione prorogationis in primordio et repastinationis in ultimo. Semper initia laxantur. Propterea silvam quis instituit et crescere sinit, ut tempore suo caedat. Silva erat vetus dispositio, quae ab evangelio novo deputatur, in quo et securis ad radices posita. Sic et Oculum pro oculo et dentem pro dente iam senuit ex quo iuvenuit Malum pro malo nemo reddat. Puto autem etiam in humanas constitutiones atque decreta posteriora pristinis praevalere.Cur autem de pristinis exemplis non ea potius agnoscamus quae cum posterioribus communicant de disciplina et formam vetustatis ad novitatem transmittunt? Ecce enim in vetere lege animadverto castratam licentiam saepius nubendi. Cautum in Levitico: Sacerdotes mei non plus nubent. Possum dicere etiam illud plus esse quod semel non est. Quod non unum est, numerus est. Denique post unum incipit numerus. Unum autem est omne quod semel est. Sed Christo servabatur, sicut in ceteris, ita in isto quoque legis plenitudo. Inde igitur apud nos plenius atque instructius praescribitur unius matrimonii esse oportere qui alleguntur in ordinem sacerdotalem. Usque adeo quosdam memini digamos loco deiectos. Sed dices: Ergo ceteris licet, quos excipit. Vani erimus, si putaverimus quod sacerdotibus non liceat laicis licere. Nonne et laici sacerdotes sumus? Scriptum est: Regnum quoque nos et sacerdotes deo et patri suo fecit. Differentiam inter ordinem et plebem constituit ecclesiae auctoritas, et honor per ordinis consessum sanctificatus. Adeo ubi eccelsiastici ordinis non est consessus, et offers et tinguis et sacerdos es tibi solus.
Sed ubi tres, ecclesia est, licet laici. Unusquisque enim sua fide vivit, nec est personarum exceptio apud deum; quoniam non auditores legis iustificantur a domino, sed factores, secundum quod et apostolus dicit. Igitur si habes ius sacerdotis in temetipso ubi necesse est, habeas oportet etiam disciplinam sacerdotis, ubi necesse sit habere ius sacerdotis. Digamus tinguis? digamus offers? Quanto magis laico digamo capitale est agere pro sacerdote, cum ipsi sacerdoti digamo facto auferatur agere sacerdotem? Sed necessitati, inquis, indulgetur. Nulla necessitas excusatur quae potest non esse. Noli denique digamus deprehendi, et non committis in necessitatem administrandi quod non licet digamo, Omnes nos deus ita vult dispositos esse, ut ubique sacramentis eius obeundis apti simus. Unus deus, una fides, una et disciplina. Usque adeo nisi et laici ea observent per quae presbyteri alleguntur, quomodo erunt presbyteri qui de laicis alleguntur? Ergo pugnare debemus ante laicum iussum a secundo matrimonio abstinere, dum presbyter esse non alius potest quam laicus semel fuerit maritus.Liceat nunc denuo nubere, si omne quod licet bonum est. Idem apostolus exclamat, Omnia licent, sed non omnia prosunt. Quod non prodest, oro te, bonum potest dici? Si licita sunt et quae non pro salute, ergo et quae non bona sunt licita sunt. Quid autem magis velle debebis, quod ideo bonum est quia licet, an quod ideo quia prodest? Multum existimo esse inter licentiam et salutem. De bono non dicitur LICET, quia bonum permitti non
exspectat, sed assumi. Permittitur autem quod an bonum sit in dubio est, quod potest etiam non permitti, si non habeat aliquam sui causam primam, quia propter incontinentiae periculum permittitur nubere secundo, quia nisi licentia alicuius non bonae rei subiaceret, non esset in quo probaretur qui divinae voluntati et qui potestati suae obsequeretur, quis nostrum utilitatis praesentiam sectetur et quis occasionem licentiae amplexetur. Licentia plerumque temptatio est disciplinae, quoniam disciplina per temptationem probatur, temptatio per licentiam operatur. Ita fit, ut omnia liceant, sed non omnia expediant, dum temptatur cui permittitur, et iudicatur dum in permissione temptatur. Licebat et apostolis nubere et uxores circumducere. Licebat et de evangelio ali. Sed qui iure hoc non usus est in occasionem, ad exemplum nos suum provocat, docens in eo esse probationem in quo licentia experimentum abstinentiae praestruxit.Si penitus sensus eius interpretemur, non aliud dicendum erit secundum matrimonium quam species stupri. Cum enim dicat maritos hoc in sollicitudine habere, quemadmodum sibi placeant, non utique de moribus (nam bonam sollicitudinem non suggillaret), et de cultu et ornatu et omni studio formae ad inlecebras moliendas sollicitos intellegi velit, de forma autem et cultu. placere carnalis concupiscentiae ingenium sit, quae etiam stupri causa est, ecquid videtur tibi stupri affine esse secundum matrimonium,
quoniam ea in illo deprehenduntur quae stupro competunt? Ipse dominus, Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum, iam stupravit eam in corde suo. Qui autem eam ad ducendum viderit, minus an plus fecit? Quid si etiam duxerit? quod non faceret, nisi et ad ducendum concupisset et ad concupiscendum vidisset. Nisi si potest duci uxor quam non videris nec concupieris. Multum sane interest, maritus an caelebs aliam concupiscat. Omnis mulier etiam caelibi alia est, quamdiu aliena, nec per aliud tamen fit marita, nisi per quod et adultera. Leges videatur matrimonii et stupri differentiam facere, per diversitatem inliciti, non per condicionem rei ipsius. Alioquin quae res et viris et feminis omnibus adest ad matrimonium et stuprum? commixtio carnis scilicet, cuius concupiscentiam dominus stupro adaequavit. Ergo, inquit, iam et primas, id est unas nuptias destruis? Nec immerito, quia et ipsae ex eo constant quod est stuprum. Ideo optimum est homini mulierem non attingere, et ideo virginis principalis est sanctitas, quia caret stupri affinitate. Et cum haec etiam de primis et unis nuptiis praetendi ad causam continentiae possint, quanto magis secundo matrimonio recusando praeiudicabunt? Gratus esto, si semel tibi indulsit deus nubere. Gratus autem eris, si iterum indulsisse illum tibi nescias. Celerum abuteris indulgentia, cum sine modestia uteris. Modestia a modo intellegitur. Non tibi sufficit de summo illo immaculatae virginitatis gradu in secundum recidisse nubendo, sed in ter tium adhuc devolveris, et in quartum, et fortassis in plures, postquam in secunda statione continens non fuisti, quia nec prohibere plures nuptias voluit qui de secundis provocandis retractavit. Nubamus igitur quotidie, et nubentes ab ultimo die deprehendamur, tamquam Sodoma et Gomorra, quo die VAE illud super praegnantes et lactantes adimplebitur, id est super maritos et incontinentes; de nuptiis enim uteri et ubera et infantes. Et quando finis nubendi? Credo post finem vivendi.Renuntiemus carnalibus, ut aliquando spiritalia fructificemus. Rape occasionem, etsi non exoptatissimam, attamen opportunam, non habere cui debitum solveres et a quo exsolvereris. Desisti esse debitor. O te felicem! Dimisisti debitorem: sustine damnum. Quid si, quod diximus damnum, lucrum senties? Per continentiam enim negotiaberis magnam substantiam sanctitatis, parsimonia carnis spiritum acquires. Recogitemus enim ipsam conscientiam nostram, quam alium se homo sentiat, cum forte a sua femina cessat. Spiritaliter sapit. Si orationem facit ad dominum, prope est caelo. Si scripturis incumbit, totus illic est. Si psalmum canit, placet sibi. Si daemonem adiurat, confidit
sibi. Ideo apostolus temporalem purificationem orationum commendandarum causa adiecit, ut sciremus, quod ad tempus prodest semper nobis exercendum esse, ut semper prosit. Quotidie, omni momento oratio hominibus necessaria est, utique et continentia, postquam oratio necessaria est. Oratio de conscientia procedit. Si conscientia erubescat, erubescit oratio. Spiritus deducit orationem ad deum. Si spiritus reus apud se sit conscientiae erubescentis, quomodo audebit orationem deducere ad altare, qua erubescente et ipse suffunditur sanctus minister? Etenim est prophetica vox veteris testamenti: Sancti eritis, quia deus sanctus, et rursus: Cum sancto sanctificaberis, et cum viro innocenti innocens eris et cum electo electus. Debemus enim ita ingredi in disciplina domini, ut dignum est, non secundum carnis squalentes concupiscentias. Ita enim et apostolus dicit, quod sapere secundum carnem mors sit, secundum spiritum vero sapere vita aeterna sit in Christo Iesu domino nostro. Item per sanctam prophetidem Priscam ita evangelizatur, quod sanctus minister sanctimoniam noverit ministrare. Purificantia enim concordat, ait, et visiones vident, et ponentes faciem deorsum etiam voces audiunt manifestas, tam salutares quam et occultas. Si haec obtusio, etiam cum in unis nuptiis res carnis exercetur, spiritum sanctum avertit, quanto magis, cum in secundo matrimonio agitur?Duplex enim rubor est, quia in secundo matrimonio duae uxores eundem circumstant maritum, una spiritu, alia in carne. Neque enim pristinam poteris odisse, cui etiam religiosiorem reservas affectionem, ut iam receptae apud dominum, pro cuius spiritu postulas, pro qua oblationes annuas reddis. Stabis ergo ad dominum cum tot uxoribus, quot in oratione commemoras, et offeres pro duabus, et commendabis illas duas per sacerdotem de monogamia ordinatum aut etiam de virginitate sancitum, circumdatum viduis univiris? et ascendet sacrificium tuum libera fronte, et inter cetera bonae mentis postulabis tibi et uxori castitatem?
Scio, quibus causationibus coloremus insatiabilem carnis cupiditatem. Praetendimus necessitates adminiculorum, domum administrandam, familiam regendam, loculos, claves custodiendas, lanificium dispensandum, victum procurandum, curas comminuendas. Scilicet solis maritorum domibus bene est. Perierunt caelibum familiae, res spadonum, fortunae militum aut peregrinantium sine uxoribus. Non enim nos et milites sumus? eo quidem maioris disciplinae, quanto tanti imperatoris? Non et nos peregrinantes in isto saeculo sumus? Cur autem ita dispositus es, o Christiane, ut sine uxore non possis? Nunc et consors onerum
domesticorum necessaria est. Habe aliquam uxorem spiritalem. Assume de viduis fide pulchram, paupertate dotatam, aetate signatam. Bonas nuptias feceris. Huiusmodi uxores etiam plures haberi deo gratum est. Sed posteritatem recogitant Christiani, quibus crastinum non est. Haeredes dei servus desiderabit, qui semetipsum de saeculo exhaereditavit? Et ideo quis repetat matrimonium, si de pristino non habeat liberos? Habebit itaque hoc primum bonum, ut diutius velit vivere, ipso apostolo festinante ad dominum? Certe expeditissimus in persecutionibus, constantissimus in martyriis, promptissimus in communicationibus rerum, temperantissimus in acquisitionibus, postremo securus morietur, relictis filiis, forsitan qui illi parentent. Numquid ergo huiusmodi et rei publicae prospectu aguntur? ne civitates deficiant, si suboles non exerceantur, ne legis iura, ne commercia delabantur, ne templa derelinquantur, ne non sint qui acclament, Christianis leonem! Haec enim audire desiderant qui filios quaerunt. Sufficiant ad consilium viduitatis vel ista, praecipue apud nos, importunitas liberorum, ad quos suscipiendos legibus compelluntur homines; quia sapiens quisque nunquam libens filios desiderasset. Quid ergo facies, si novam uxorem de tua conscientia impleveris? dissolvas medicaminibus conceptum? Puto nobis non magis licere nascentem nocere quam et natum. Sed fortasse illo tempore praegnantis uxoris remedium tantae sollicitudini a deo petere audebis, quod in te positum recusasti? Aliqua, opinor, sterilis prospicietur, iam vel frigidioris aetatis. Satis consulte et inprimis fideliter. Nullam enim credidimus deo volente sterilem aut anum enixam. Quod adeo magis evenire potest, si quis praesumptione huius providentiae suae dei aemulationem provocarit. Scimus denique quendam ex fratribus, cum propter filiam suam secundo matrimonio sterilem captasset uxorem, tam iterum patrem factum quam et iterum maritum.Ad hanc meam cohortationem, frater dilectissime, accedunt etiam saecularia exempla, quae saepe nobis etiam in testimonio posita sunt, cum quid bonum et deo placitum ab extraneis quoque agnoscitur et testimonio honoratur. Denique monogamia apud ethnicos ita in summo honore est, ut et virginibus legitime nubentibus univira pronuba adhibeatur; et si auspicii causa, utique boni auspicii est. Item, ut in quibusdam sollemnibus et officiis, prior sit univirae locus. Certe Flaminica non nisi univira est; quae et Flaminis lex est. Nam quod ipsi Pontifici Maximo iterare matrimonium non licet utique monogamiae gloria est. Cum autem dei sacramenta satanas affectat, provocatio est nostra,
immo suffusio, si pigri simus ad continentiam deo exhibendam, quam diabolo quidam praestant, nunc virginitate, nunc viduitate perpetua. Novimus virgines Vestae, et Iunonis apud Achaiae oppidum, et Apollinis apud Delphos, et Minervae et Dianae quibusdam locis. Novimus et continentes viros, et quidem tauri illius Aegyptii antistites: feminas vero Cereri Africanae, cui etiam sponte abdicato matrimonio assenescunt, aversantes exinde contactum masculorum usque ad oscula filiorum. Invenit scilicet diabolus post luxuriam etiam castitatem perditricem, quo magis reus sit Christianus qui castitatem recusaverit conservatricem. Erunt nobis in testimonium et feminae quaedam saeculares ob univiratus obstinationem famam consecutae, aliqua Dido, quae profuga in alieno solo, ubi nuptias regis ultro optasse debuerat, ne tamen secundas experiretur, maluit e contrario uri quam nubere; vel illa Lucretia, quae etsi semel per vim et invita alium virum passa est, sanguine suo maculatam carnem abluit, ne viveret iam non sibi univira. Plura exempla curiosius de nostris invenias, et quidem alteris potiora, quia maius est vivere in castitate quam pro ea mori. Facilius animam ponas quia bonum amiseris, quam vivendo serves ob quod emori malis. Quanti igitur et quantae in ecclesiasticis ordinibus de continentia censentur, qui deo nubere maluerunt, qui carnis suae honorem restituere, quique se iam illius aevi filios dicaverunt, occidentes in se concupiscentiam libidinis, et totum illud quod intra paradisum non potuit admitti! Unde praesumendum est hos qui intra paradisum recipi volent, tandem debere cessare ab ea re a qua paradisus intactus est.