Felix sacramentum aquae nostrae, quia ablutis delictis pristinae caecitatis in uitam aeternam liberamur! non erit otiosum digestum istud, instruens tam eos qui cum maxime formantur, quam et illos qui simpliciter credidisse contenti non exploratis rationibus traditionum intemptatam probabilem fidem per imperitiam portant. atque adeo nuper conuersata istic quaedam de Gaiana haeresi uipera uenenatissima doctrina\' sua plerosque rapuit, inprimis baptismum destruens. plane secundum naturam. nam fere uiperae et aspides ipsique reguli serpentes arida et inaquosa sectantur. sed nos pisciculi secundum iXeūv nostrum Iesum Christum in aqua nascimur nec aliter quam in aqua permanendo salui sumus. itaque illa monstrosissima, cui nec integrae quidem docendi ius erat, optime norat pisciculos necare de aqua auferens.
Sed enim quanta uis est peruersitatis ad fidem labefactandam uel in totum non recipiendam, ut ex his eam impugnet, ex quibus constat! nihil adeo est quod tam obduret mentes hominum quam simplicitas diuinorum operum quae in actu uidetur et magnificentia quae in effectu repromittitur: ut hic quoque, quoniam tanta simplicitate, sine pompa, sine apparatu nouo aliquo, denique sine sumptu homo in aquam demissus et inter pauca uerba tinctus non multo uel nihilo mundior resurgit, eo incredibilis existimetur consecutio [*](2 DE BAPTISMO ADVERSVS QVINTILLAM Pam 3 qua Urs 7 in tentatum Rig 11 fere Lat: ferae B 13 nascimur Pam: nascamur B 14 itaque illa] ita Quintilla Gel 15 integrae Iun: integre B 19 quo Itm tam add. Urs 21 uidetur Urs: uidentur B 22 hic Gel: hinc B 23 aquam Iun: aqua B )
202
aeternitatis. mentior, si non e contrario idolorum sollemnia uel arcana de suggestu et apparatu deque sumptu fidem et auctoritatem sibi extruunt. pro misera incredulitas, quae denegas deo proprietates suas, simplicitatem et potestatem! quid ergo? nonne mirandum et lauacro dilui mortem? atquin eo magis credendum, si, quia mirandum est, idcirco non creditur. qualia enim decet esse opera diuina, nisi super omnem admirationem? nos quoque ipsi miramur, sed quia credimus. ceterum incredulitas miratur, non credit. miratur enim simplicia quasi uana, magnifica quasi impossibilia. et sit plane ut putas, satis ad utrumque diuina pronuntiatio praecucurrit. stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientiam eius, et praedifficilia penes homines facilia penes deum. nam si deus et sapiens et potens, quod etiam praetereuntes eum non negant, merito in aduersariis sapientiae potentiaeque id est in stultitia- \'titia et inpossibilitate materias operationis suae instituit; quoniam uirtus omnis ex his causam accipit, a quibus prouocatur.
Huius memores pronuntiationis tamquam praescriptionis, nihilominus quam stultum et impossibile sit aqua reformari tractamus. quid utique ista materia tantae dignationis meruerit officium ? ut opinor, auctoritas liquidi elementi exigenda est. atquin plurima suppetit et quidem a primordio. nam unum ex his est quae ante omnem mundi suggestum impolita adhuc specie penes deum quiescebant. in primordio, inquit, fecit deus caelum et terram. terra autem erat inuisibilis et incomposita et tenebrae erant super abyssum et spiritus domini super aquas ferebatur. habes homo inprimis aetatem uenerari aquarum, quod antiqua substantia; dehinc dignationem, quod diuini spiritus sedes, gratior [*](24] Gen. 1,12). [*]( 2 deque Gel: de quo B 6 creditur. atquin eo magis credendum est qualia B; atquin-est del. Gel 16 impossibilitate Gel: in possibilitate B 18 praenuntiationis Bmg praescriptionis Bmg, Gel: scriptionis B 19 quam non fort. aqua Gel: a qua B 20 tractemus Rig tantae Gel: et ante B, ante Bmg 21 elementi Gel: alimenti B 24 quiescebant Gel: quiescebat B 25 uisibilis Semlerus 27 dei Pam )
203
scilicet ceteris tunc elementis. nam et tenebrae totae adhuc -sine cultu siderum informes et tristis abyssus et terra inparata et caelum rude; solus liquor, semper materia perfecta, laeta, simplex, de suo pura, dignum uectaculum deo subiciebat. quid quod exinde dispositio mundi modulatricibus quodammodo aquis deo constitit? nam ut firmamentum caeleste suspenderet in medietate, distinctis aquis fecit; ut terram aridam suspenderet, segregatis aquis expediit. ordinato dehinc per elementa mundo cum incolae darentur, primis aquis praeceptum est animas proferre. primus liquor quod uiueret edidit, ne mirum sit in baptismo, si aquae animare nouerunt. non enim ipsius quoque hominis figurandi opus sociantibus aquis absolutum est? de terra materia conuenit, non tamen habili nisi humecta et sucida, quam scilicet ante quartum diem segregatae aquae in stationem suam superstite humore limo temperarant. si exinde uniuersa uel plura prosequar, quae de elementi istius auctoritate commemorem, quanta uis eius aut gratia, quot ingenia, quot officia, quantum instrumentum mundo ferat, uereor, ne laudes aquae potius quam baptismi rationes uidear congregasse: licet eo plenius docerem non esse dubitandum, si materiam, quam in omnibus rebus et operibus suis deus disposuit, etiam in sacramentis propriis parere fecit, si quae uitam terrenam gubernat, et in caelesti procurat.
Sed ea satis erit praecerpsisse, in quibus et ratio baptismi recognoscitur, primum illa, qua iam tunc etiam ipso habitu praenotabant ad baptismi figuram dei spiritum, qui ab initio superuectabatur super aquas, super aquas intinctorum moraturum. sanctum autem utique super sanctum ferebatur et ab eo, quod superferebatur, id quod ferebat sanctitatem [*](4 \'uectabulum alii sed nescio qui\' Oehlerus 4 [subiciebat-6 aquis deo] sic uncis includ. B 7 et ut Gel dispesceret Iv/n 8 et segregatis B; et del. Gel 11 non enim B, nam Gel 13 conuenit] <al. deest\' Bmg habilis Gel 15 temperarant Lat: temperant B 22 terrenam Urs: aeternam B 25 primum scripsi: prima B qua Urs: quae B 26 praenotabant scripsi: praenotabatur B 27 super aquas prius addidi intinotorum Rig: intinctorem B, intinctos Gel moraturum Bmg, oraturum B, reformaturum Gel 28 et Iun: aut B , )
204
mutuabatur, quoniam subiecta quaeque materia eius, quae desuper imminet, qualitatem rapiat necesse est, maxime corporalis spiritalem et penetrare et insidere facilem per substantiae suae subtilitatem. ita de sancto sanctificata natura aquarum et ipsa sanctificare concepit. nemo dicat: numquid ipsis enim aquis tingimur, quae tunc in primordio fuerunt? non utique ipsis, nisi ex ea parte qua genus quidem unum, species uero complures. quod autem generi adtributum est, etiam in speciem redundat. ideoque nulla distinctio est, mari quis an stagno, flumine an fonte, lacu an alueo diluatur, nec quicquam refert inter eos quos Iohannes in Iordane et quos Petrus in Tiberi tinxit. nisi et ille spado, quem Philippus inter uias fortuita aqua tinxit, plus salutis aut minus retulit. igitur omnes aquae i de pristina originis praerogatiua sacramentum sanctificationis consequuntur inuocato deo. superuenit enim statim spiritus de caelis et aquis superest sanctificans eas de semetipso, et ita sanctificatae uim sanetificandi combibunt. quamquam ad simplicem actum competat similitudo, ut, quoniam uice sordium delictis inquinamur, aquis abluamur. sed delicta sicut non in carne comparent, quia nemo super cutem portat maculam idololatriae aut stupri aut fraudis, ita eiusmodi in spiritu sordent, qui est auctor delicti. spiritus enim dominatur, caro famulatur. tamen utrumque inter se communicant reatum tum, spiritus ob imperium, caro ob ministerium. igitur medicatis quodammodo aquis per angeli interuentum et spiritus in aquis corporaliter diluitur et caro in eisdem spiritaliter mundatur.
Sed enim nationes extraneae ab omni intellectu spiritalium potestatem eadem efficacia idolis suis subministrant. sed uiduis aquis sibi mentiuntur. nam et sacris quibusdam per lauacrum initiantur, Isidis alicuius aut Mithrae; ipsos etiam [*]( 5 [numquid] B 6 nunc Gel ipsis Gel: ipsi B 7 species scripsi: specie B 11 in Iordane Gel: inter Iordanem B 15 [deo] B 17 combibunt, uice sordium aquis abluantur. Quamquam B, combibunt, ut et delicta uice sordium aquis abluantur. Quamquam Wouweruis; uice-abluantur del. Gel 29 potestatem Gel: potestatum B potestatum eadem efficacia (auppl. aquas) Oehlerus, potestatum eandem efficaciam Hartdim subministrant Gel: subministrauit B )
205
deos suos lauationibus efferunt. ceterum uillas, domos, templa totasque urbes aspergine circumlatae aquae expiant passim. certe ludis Apollinaribus et Eleusiniis tinguuntur idque se in regenerationem et impunitatem periuriorum suorum agere praesumunt. item penes ueteres quisque se homicidio infecerat, purgatrices aquas explorabat. igitur si de sola natura aquae, quod propria materia sit abluendi, in auspicia emundationis blandiuntur, quanto id uerius aquae praestabunt per dei auctoritatem, a quo omnis natura earum constituta est? si religione aquam medicari putant, quae potior religio quam dei uiui? quo agnito hic quoque studium diaboli recognoscimus res dei aemulantis, cum et ipse baptismum in suis exercet. quid simile? immundus emundat, perditor liberat, damnatus absoluit. suam uidelicet operam destruet diluens delicta, quae inspirat ipse. haec quidem in testimonium posita sunt repellentibus fidem, si minime credant rebus dei, quarum adfectationibus apud aemulum dei credunt. annon et alias sine ullo sacramento immundi spiritus aquis incubant adfectantes illam in primordio diuini spiritus gestationem? sciunt opaci quique fontes et auii quique riui et in balneis piscinae et euripi in domibus uel cisternae et putei, qui rapere dicuntur, scilicet per uim spiritus nocentis. nam et t esietos et lymphaticos et hydrophobos uocant, quos aquae necauerunt aut amentia uel formidine exercuerunt. quorsum ista retulimus? ne quis durius credat angelum dei sanctum aquis in salutem hominis temperandis adesse, cum angelus malus profanum commercium eiusdem elementi in perniciem hominis frequentat. angelum aquis interuenire si nouum uidetur, exemplum futuri praecucurrit. piscinam Bethsaidam angelus interueniens
[*]( 3 Eleusiniis Urs: Pelusiis B 5 quisquis Gel 6 purgatrice aqua Bmg, Gel eipiabatur Bmg, se expiabat Gel aqua Gel, aquis Urs 7 abluendi UrB: adloquendi B, adlegendi Bmg, Gel in auspicia Urs: in auspicii B, auspicii Bmg, Gel 14 deluens Iun: sic etiam supra 18 [aquis] B 22 nam & esietos B, nam et enectos Gel, nam et apopnictos Urs, nam li-eoTTjxdTa; uel nam araK ictos fort. nympholeptos Oeh-. lerus, lymphatos Gel 23 hydrophobos Gel: hydrophobus B 24 ezercuerunt Bmg, Gel: ezecuerunt B 26 angelus malus Gel: angelis malis B profanum Urs: profanus B 27 frequentet Urs ) 206
commouebat. obseruabant qui ualetudinem querebantur. nam si quis praeuenerat descendere illuc, queri post lauacrum desinebat. figuram ista medicinae corporalis spiritalem medicinam canebat, ea forma qua semper carnalia in figuram spiritalium antecedant. proficiente itaque in hominibus gratia dei plus aquis et angelo accessit. qui uitia corporis remediabant, nunc spiritum medentur; qui temporalem operabantur salutem, nunc aeternam reformant; qui unum semel anno liberabant, nunc quotidie populos conseruant deleta morte per ablutionem delictorum. exempto scilicet reatu eximitur et poena. ita restituetur homo deo ad similitudinem eius, qui retro ad imaginem dei fuerat. imago in effigie, similitudo in aeternitate censetur. recipit enim illum dei spiritum, quem tunc de adflatu eius acceperat, sed post amiserat per delictum.
Non quod in aquis spiritum sanctum consequamur, sed in aqua emundati sub angelo spiritui sancto praeparamur. hic quoque figura praecessit; sic enim Iohannes antepraecursor domini fuit praeparans uias eius. ita et angelus baptismi arbiter superuenturo spiritui sancto uias dirigit ablutione delictorum, quam fides impetrat obsignata in Patre et Filio et Spiritu Sancto. nam si in tribus testibus stabit omne uerbum, quanto magis, dum habemus per benedictionem eosdem arbitros fidei quos et sponsores salutis, sufficit ad fiduciam spei nostrae etiam numerus nominum diuinorum? cum autem sub tribus et testatio fidei et sponsio salutis pignerentur, necessario adicitur ecclesiae mentio, quoniam ubi tres, id est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, ibi ecclesia, quae trium corpus est.
Exinde egressi de lauacro perungimur benedicta unctione de pristina disciplina, qua ungi oleo de cornu in sacerdotio solebant; ex quo Aaron a Moyse unctus est, unde Christus dicitur a chrismate, quod est unctio, quae domino nomen [*]( 3 figuram scripsi: figura B 5 itaque iu hominibus Gel: ita qui nominibus B 7 spiritui Gel, spiritu Urs 10 restituitur Urs 12 factus fuerat uel fuerat formatus fort. effigie Gel: effigiem B 16 spiritui Bmg, Gel: spiritu B 17 ante praecursor Pam 21 uerbum dei B; dei del. Gel 22 dum Gel: donum B per add. Gel 29 sacerdotium Pam )
207
accommodauit, facta spiritalis, quia spiritu unctus est a deo patre, sicut in Actis: collecti sunt enim uere in ista ciuitate aduersus sanctum filium tuum, quem unxisti. sic et in nobis carnaliter currit unctio, sed spiritaliter proficit; quomodo et ipsius baptismi carnalis actus, quod in aqua mergimur, spiritalis effectus, quod delictis liberamur.
Dehinc manus imponitur per benedictionem advocans et \\ inuitans spiritum sanctum. sane humano ingenio licebit spiritum in aquam arcessere et concorporationem eorum accommodatis desuper manibus alio spiritu tantae claritatis animare, deo autem in suo organo non licebit per manus sanctas sublimitatem modulari spiritalem? sed est hoc quoque de ueteri sacramento, quo nepotes suos ex Ioseph, Ephrem et Manassem, Iacob capitibus impositis et intermutatis manibus benedixerit, et quidem ita transuersim obliquatis in se, ut Christum deformantes iam tunc portenderent benedictionem in Christum futuram. tunc ille sanctissimus spiritus super emundata et benedicta corpora libens a patre descendit, super baptismi aquas tanquam pristinam sedem recognoscens conquiescit, columbae figura delapsus in dominum, ut natura spiritus sancti declararetur per animal simplicitatis et innocentiae, quod etiam corporaliter ipso felle careat columba. ideoque, estote, inquit, simplices sicut columbae; ne hoc quidem sine argumento praecedentis figurae. quemadmodum enim post aquas diluuii, quibus iniquitas antiqua purgata est, post baptismum, ut ita dixerim, mundi pacem caelestis irae praeco columba terris ad-. nuntiauit dimissa ex arca et cum olea reuersa, quod signum etiam apud nationes paci praetenditur, eadem dispositione spiritalis effectus terrae id est carni nostrae emergenti de lauacro post uetera delicta columba sancti spiritus aduolat pacem dei [*]( 2] Act. 4, 27. 22] Matth. 10,16.. ) [*]( 1 spiritu Gel: spiritus B 2 enim uere Gel: enimuero B 5 et spiritus ipsius B; spiritus del. Gel 9 aerum Scal 13 Efrem B, Ephraim Urs 15 Chreston Scal deformantis B 18 labens Scal et super Iun 28 etiam apud Gel: apud etiam B 29 emergenti Gel: emergendi B )
208
adferens, emissa de caelis, ubi ecclesia est arca figurata. sed mundus rursus deliquit; quo male comparatur baptismus diluuio. itaque igni destinatur, sicut et homo qui post baptismum delicta restaurat, ut hoc quoque in signum admonitionis nostrae debeat accipi.
Quot igitur patrocinia naturae, quot priuilegia gratiae, quot sollemnia disciplinae figurae praestructiones precationes religionem aquae ordinauerunt? primo quidem cum populus de Aegypto liber et expeditus uim regis Aegypti per aquam transgressus euadit, ipsum regem cum totis copiis aqua extinxit. quae figura manifestior in baptismi sacramento? liberantur de saeculo nationes per aquam scilicet et diabolum dominatorem pristinum in aqua oppressum derelinquunt. item aqua de amaritudinis uitio in usum commodae suauitatis Mosei ligno remediatur. lignum illud erat Christus uenenatae et amarae retro naturae uenas in saluberrimas aquas baptismi scilicet ex sese remedians. haec est aqua, quae de comite petra populo defluebat. si enim petra Christus, sine dubio aqua in Christo baptismum uidemus benedici. quanta aquae gratia penes deum et Christum eius est ad baptismi confirmationem! nunquam sine aqua Christus: siquidem et ipse aqua tinguitur, prima rudimenta potestatis suae uocatus ad nuptias aqua auspicatur, cum sermonem facit, sitientes ad aquam suam inuitat sempiternam, cum de agape docet, aquae calicem pauperi oblatum inter opera dilectionis probat, apud puteum uires resumit, super aquam incedit, libenter transfretat, . aquam discentibus ministrat. perseuerat testimonium baptismi usque ad passionem: cum deditur in crucem, aqua interuenit; sciunt Pilati manus: cum uulneratur, aqua de latere prorumpit; scit lancea militis.
Diximus, quantum mediocritati nostrae licuit, de uniuersis quae baptismi religionem struunt; nunc ad reliquum [*]( 1 sed] si et Iun 2 delinquit Urs comparatur Iim: comparetur B diluuio itaque ignis Ium 5 sq. quot ter Gel: quod ter B 8 liber et scripsi: libere B, liber Urs, del. Rig expeditus del. Urs. 12 derelinquunt Gel: derelinquit B 13 usum Lat: suum B commodae scripsi: commodum B 15 in saluberrimas Pam: insaluberrimas B 18 aquae Urs praedici fort. 24 pauperi Urs: patri B, fratri Pam )
209
statum eius aeque ut potero progrediar de quaestiunculis quibusdam. baptismus ab Iohanne denuntiatus iam tunc habuit quaestionem, ab ipso quidem domino propositam Pharisaeis, caelestisne is baptismus esset an uero terrenus? de quo illi non ualuerunt constanter respondere, utpote non intellegentes, quia nec credentes. nos porro quantula fide sumus, tantulo et intellectu possumus aestimare diuinum quidem eum baptismum fuisse, mandatu tamen, non et potestate, quod et Iohannem a domino missum legimus in hoc munus ceterum humanum condicione. nihil enim caeleste praestabat, sed caelestibus praeministrabat paenitentiae scilicet praepositus, quae est in hominis potestate. denique legis doctores et Pharisaei, qui credere noluerunt, nec paenitentiam egere. quod si paenitentia humanum est, et baptismus ipsius eiusdem condicionis fuerit necesse est, aut daret et spiritum sanctum et remissionem delictorum, si caelestis fuisset. sed neque peccatum dimittit neque spiritum indulget nisi deus solus. etiam ipse dominus, nisi ipse prius ascenderet ad patrem, aliter negauit spiritum descensurum. id quod dominus nondum conferebat, seruus utique praestare non potuisset. adeo postea in Actis Apostolorum inuenimus, quoniam, qui Iohannis baptismum habebant, non accepissent spiritum sanctum, quem ne auditu quidem nouerant. ergo non erat caeleste, quod caelestia non exhibebat, cum ipsum, quod caeleste in Iohanne fuerat, spiritus prophetiae, post totius spiritus in dominum translationem usque adeo defecerit, ut quem praedicauerat, quem aduenientem designauerat, postmodum an ipse esset miserit sciscitatum. agebatur itaque baptismus paenitentiae quasi candidatus remissionis et sanctificationis in Christo subsecuturae. nam quod praedicabat baptismum paenitentiae in remissionem delictorum, in futuram remissionem enuntiatum est: siquidem paenitentia antecedit, remissio subsequitur, et hoc est uiam praeparare; qui autem praeparat, non idem ipse perficit, sed alii perficiendum
[*]( 4] cf. Marc. 11, 30. 18] cf. Ioh. 16, 7. ) [*]( 8 mandatu Gel: mandatum B 12 denique —13 egere fort. delenda censet Hamackius 13 egere Lat: agere B 20 potuisset scripsi: posget B praestare posset? Rig 25 et prophetiae B; et del. Gel 33 perficit Gel: perfecit B ) [*]( XX. Tert. I. ) [*]( 14 ) 210
procurat. ipse profitetur sua non esse caelestia, sed Christi, dicendo: qui de terra est, de terra loquitur; qui de supernis uenit, super omnes est: item sola se paenitentia tinguere, uenturum mox qui tingueret in spiritu et igni. scilicet quia uera et stabilis fides aqua tinguitur in salutem, simulata autem et infirma igni tinguitur in iudicium.
Sed ecce, inquiunt, uenit dominus et non tinxit. legimus enim: et tamen is non tinguebat, uerum discipuli eius. quasi reuera ipsum suis manibus tincturum Iohannes praedicasset. non utique sic intellegendum est, sed simpliciter dictum more communi, sicut est uerbi gratia: imperator proposuit edictum aut praefectus fustibus cecidit: numquid ipse proponit aut numquid ipse caedit? semper is dicitur facere, cui praeministratur. ita erit accipiendum, ipse uos tinguet, pro eo quod est, per ipsum tinguemini uel in ipsum. sed ne moueat quosdam quod non ipse tinguebat. in quem enim tingueret? in paenitentiam? quo ergo illi praecursorem? in peccatorum remissionem, quam uerbo dabat? in semetipsum, quem humilitate celabat? in spiritum sanctum, qui nondum ad patrem ascenderat? in ecclesiam, quam nondum apostoli struxerant? itaque tinguebant discipuli eius ut ministri, ut Iohannes antepraecursor, eodem baptismo Iohannis, ne qui alio putet, quia nec exstat alius nisi postea Christi, qui tunc utique a discentibus dari non poterat, utpote nondum adimpleta gloria domini, nec instructa efficacia lauacri per passionem et resurrectionem, quia nec mors nostra dissolui posset nisi domini passione nec uita restitui sine resurrectione ipsius.
Cum uero praescribitur nemini sine baptismo competere salutem, ex illa maxime pronuntiatione domini qui ait: nisi natus ex aqua quis erit, non habet uitam, suboriuntur scrupulosi, immo temerarii retractatus quorundam, quomodo ex [*](2] Luc. 3,16. Matth. 3, 11. 8] Ioh. 4, 2. 29] Ioh. 3, 5. ) [*]( 3 in sola Urs 5 stabilis fides aqua Rig: stabilis aquae fides qua B 9 quasi B, quia Gel 13 caedit Gel: caecidit B praeministratur B, fit Bmg 19 spiritum sanctum Gel: spiritusancto B ad patrem ascenderat B, a patre descenderat Bmg, Gel 27 resurrectione Iwn: surrectione B )
211
ista praescriptione apostolis salus competat, quos tinctos non inuenimus in domino praeter Paulum. immo cum Paulus solus ex illis baptismum Christi induerit, aut praeiudicatum esse de ceterorum periculo qui careant aqua Christi, ut praescriptio salua sit, aut rescindi praescriptionem, si etiam non tinctis salus statuta est. audiui, domino teste, eiusmodi, ne quis me tam perditum existimet, ut ultro excogitem libidine stili, quae aliis scrupulum incutiant. et nunc illis, ut potero, respondebo, qui negant apostolos tinctos. nam si humanum Iohannis baptismum inierant et dominicum desiderabant, quatenus unum baptismum definierat ipse dominus dicens Petro perfundi uolenti: qui semel lauit, non habet necesse rursum, quod utique non tincto non omnino dixisset, et haec est probatio exerta aduersus illos qui adimunt apostolis etiam Iohannis baptismum, ut destruant aquae sacramentum. an credibile uideri potest in his personis uiam tunc domini non praeparatam id est baptismum Iohannis, quae ad uiam domini per totum orbem aperiendam destinabantur? ipse dominus nullius paenitentiae debitor tinctus est: peccatoribus non fuit necesse? quod ergo alii tincti non sunt, non tamen comites Christi, sed aemuli fidei, legis doctores et Pharisaei? unde et suggeritur, cum aduersantes domini tingui noluerint, eos qui dominum sequebantur tinctos fuisse nec cum aemulis suis sapuisse, maxime quando dominus, cui adhaerebant, testimonio Iohannem extulisset, nemo, dicens, maior inter natos feminarum Iohanne baptizatore. alii plane satis coacte iniciunt tunc apostolos baptismi uicem implesse, cum in nauicula fluctibus adspersi operti sunt; ipsum quoque Petrum per mare
[*]( 12] Ioh. 13, 6. 25] Math. 11, 11. ) [*]( 1 praescriptione Bmg, Gel, praescriptione praestructione B 6 tinctis Gel: tinctus B in eiusmodi B; in del. Gel 7 ut Lat: et B excogitem Oehlerus: excogitet B, exagitet Gel, exagitem Lat libidine Urs: libidinem B 8 incutiat Gel 11 definiebat Urs 12 uolenti Iun: nolenti B 18 destinabantur ? ipse Gel: destinabatur ipse B 20 quid ergo Pam sint? Urs 21 fidei Pam: fide B interrogationis signum posui 22 et cum B; et del. Gel 23 nec Gel: ne B 24 si cui B; si del. Gel 28 dominum opperiti fort. operti aspersi Hartelius ) [*]( 14* ) 212
ingredientem satis mersum. ut opinor autem, aliud adspergi uel intercipi uiolentia maris, aliud tingui disciplina religionis. ceterum nauicula illa figuram ecclesiae praeferebat, quod in mari id est saeculo fluctibus id est persecutionibus et temptationibus inquietatur, domino per patientiam uelut dormiente, donec orationibus sanctorum in ultimis suscitatus compescat saeculum et tranquillitatem suis reddat. nunc siue tincti quoquo modo fuerunt siue illoti perseuerauerunt, ut et illud dictum domini de uno lauacro sub Petri persona ad nos tantummodo spectet, de salute tamen apostolorum satis temerarium est aestimare, quia illis uel primae adlectionis et exinde indiuiduae familiaritatis praerogatiua compendium baptismi conferre posset, cum illi, opinor, sequebantur illum qui credenti cuique salutem pollicebatur. fides tua te, aiebat, saluum fecit, et, remittentur tibi peccata, credenti utique nec tamen tincto. id si apostolis defuit, nescio quorum fide uno uerbo domini suscitatus teloneum dereliquit, patrem et nauem et artem qua uitam sustentabat deseruit, patris exsequias despexit, summum illud domini praeceptum, qui patrem aut matrem mihi praetulerit, non est me dignus, ante perfecit quam audiuit.
Hic ergo scelestissimi illi prouocant quaestiones. adeo dicunt: baptismus non est necessarius quibus fides satis est; nam et Abraham nullius aquae nisi fidei sacramento deo placuit. sed in omnibus posteriora concludunt et sequentia antecedentibus praeualent. fuerit salus retro per fidem nudam ante domini passionem et resurrectionem; at ubi fides aucta est credendi in natiuitatem passionem resurrectionemque eius, addita est ampliatio sacramento, obsignatio baptismi, uestimentum quodammodo fidei, quae retro erat nuda nec potest iam sine sua lege. lex enim tinguendi imposita est et forma praescripta. [*](14] Marc. 10, 52. 19] Matth. 10, 37). [*]( 11 quia Gel: quae B cum illo familiaritatis Itm 12 cum illi Urs: cum illo B, cumulo Scal, cum ilico Hartelius 14 remittuntur Gel 16 quorum fide Oehlerus: quorum fides B, quorsum fidens Scal suscitata Urs 18 qui patris B; qui del. Rig illud Urs: illius B 27 credendo fort. 28 sacramenti Harnackiw 29 potest iam B, potentiam habuit Bmg, Gel )
213
ite, inquit, docete nationes tinguentes eas in nomen Patris et Filii et Spiritus Sancti. huic legi collata definitio illa, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum, obstrinxit fidem ad baptismi necessitatem. itaque omnes exinde credentes tinguebantur. tunc et Paulus, ubi credidit, tinctus est. et hoc est quod et dominus in illa plaga orbationis praeceperat, exsurge, dicens, et introi Damascum, illic tibi demonstrabitur, . quid debeas agere, scilicet tingui, quod solum ei deerat. alioquin satis didicerat atque crediderat Nazarenum esse dominum dei filium.
Sed de ipso apostolo reuoluunt: quod dixerit: non enim me ad tinguendum Christus misit. quasi hoc argumento baptismus adimatur. cur enim tinxit Gaium et Crispum et Stephanae domum? quamquam etsi non eum miserat Christus ad tinguendum, tamen aliis apostolis praeceperat tinguere. uerum haec pro condicione tunc temporis ad Corinthios scripta sunt, quoniam schismata et dissensiones inter illos mouebantur, dum alius Paulo deputat, alius Apollo. propter quod pacificus apostolus, ne sibi omnia defendere uideretur, non ad tinguendum ait se missum, sed ad praedicandum. nam et prius est praedicare, posterius tinguere. et prius praedicatum. puto autem, licuit et tinguere, cui licuit praedicare.
Nescio si quid amplius ad controuersiam baptismi uentilatur. sane retexam quod supra omisi, ne imminentes sensus uidear intercidere. unus omnino baptismus est nobis, tam ex domini euangelio quam ex apostoli litteris, quoniam unus deus et unum baptisma et una ecclesia in caelis. sed circa haereticos sane quid custodiendum sit, digne quis retractet. ad nos enim editum est. haeretici autem nullum habent consortium nostrae disciplinae, quos extraneos utique testatur ipsa ademptio [*](1] Matth. 28, 19. 3] Ioh. 3, 5. 7] Act. 9, 6. 12] 1 Cor. 1, 17. ) [*]( 7 et ,B, ei Urs, del. Gel 19 Apollini Harnackius 22 et scripsi: sed B, si Bmg, Gel, sed sit Urs, sic Oehlerus 26 tam Gel: tamen B 27 unus deus et Urs: unus et B, unus dominus et Lat 28 baptisma Urs: baptismum B 29 quid Pam: quae B )
214
communicationis. non debeo in illis cognoscere quod mihi est praeceptum, quia non idem deus est nobis et illis, nec unus Christus, id est idem, ideoque nec baptismus unus, quia non idem; quem cum rite non habeant, sine dubio non habent, nec capit numerari quod non habetur; ita nec possunt accipere, quia non habent. sed de isto plenius iam nobis in Graeco digestum est. semel ergo lauacrum inimus, semel delicta diluuntur, quia ea iterari non oportet. ceterum Israel Iudaeus quotidie lauat, quia quotidie inquinatur. quod ne in nobis quoque factitaretur, propterea de uno lauacro definitum est. felix aqua, quae semel abluit, quae ludibrio peccatoribus non est, quae non adsiduitate sordium infecta rursus quos diluit inquinat.
Est quidem nobis etiam secundum lauacrum, unum et ipsum, sanguinis scilicet, de quo dominus, habeo, inquit, baptismo tingui, cum iam tinctus fuisset. uenerat enim per aquam et sanguinem, sicut Iohannes scripsit, ut aqua tingueretur, sanguine glorificaretur, perinde nos faceret aqua uocatos, sanguine electos. hos duos baptismos de uulnere perfossi lateris emisit, quatenus qui in sanguinem eius crederent, aqua lauarentur, qui aqua lauissent, etiam sanguinem portarent. hic est baptismus qui lauacrum et non acceptum repraesentat et perditum reddit.
Superest ad concludendam materiolam de obseruatione quoque dandi et accipiendi baptismi commonefacere. dandi quidem habet ius summus sacerdos, qui est episcopus; dehinc presbyteri et diaconi, non tamen sine episcopi auctoritate, propter ecclesiae honorem, quo saluo salua pax est. alioquin \'etiam laicis ius est. quod enim ex aequo accipitur, ex aequo dari potest. nisi episcopi iam aut presbyteri aut diaconi, uocantur discentes. domini sermo non debet abscondi ab ullo. [*]( 15] Luc. 12, 50. 16] cf. 1 Ioh. 5, 6. ) [*]( 1 agnoscere Semlerus 8 Iudaeus delendum censet Harnaekius 18 perinde scripsi: proinde B ut nos Lat faceret Lat: facere B 20 omisit quia qui Lat 21 sanguine fort. potarent Gel, postularent fort. 25 baptismum Gel 30 uocarentur Lat 31 discentes Lat: dicentes B )
215
perinde et baptismus, aeque dei census, ab omnibus exerceri potest. sed quanto magis laicis disciplina uerecundiae et modestiae incumbit, cum ea maioribus- competant, ne sibi adsumant dicatum episcopis officium? episcopatus aemulatio schismatum mater est. omnia licere dixit sanctissimus apostolus, sed non omnia expedire. sufficiat scilicet in necessitatibus ut utaris, sicubi aut loci aut temporis aut personae condicio compellit. tunc enim constantia succurrentis excipitur, cum urget circumstantia periclitantis, quoniam reus erit perditi hominis, si super- . sederit praestare quod libere potuit. petulantia autem mulieris, quae usurpauit docere, utique non etiam tinguendi ius sibi pariet, nisi si quae noua bestia euenerit similis pristinae, ut, quemadmodum illa baptismum auferebat, ita aliqua per se eum conferat. quodsi quae Pauli perperam inscripta sunt exemplum Theclae ad licentiam mulierum docendi tinguendique defendunt, sciant in Asia presbyterum, qui eam scripturam construxit, quasi titulo Pauli de suo cumulans, conuictum atque confessum id se amore Pauli fecisse loco decessisse. quam enim fidei proximum uideretur, ut is docendi et tinguendi daret feminae potestatem qui ne discere quidem constanter mulieri permisit? taceant, inquit, et domi maritos suos consulant.
Ceterum baptismum non temere credendum esse sciunt quorum officium est. \'omni petenti te dato\' suum habet titulum perinde ad eleemosynam pertinentem. immo illud potius perspiciendum: nolite dare sanctum canibus et porcis proicere margaritam uestram, et: manus ne facile [*](5] cf. 1 Cor. 6, 12. 10, 23. 21] 1 Cor. 14, 34. 25] Matth. 7, 6. 26] 1 Tim. 5, 22. ) [*]( 1 perinde scripsi: proinde B 3 competant Rig: competat B 4 episcopis Urs: episcopi B officium? episcopatus aemulatio Iwn: officium episcopatus. aemulatio B 6 ut del. Rig 10 petulantiae Oehlerus mulieris Urs: mulier B, mulierum Gel 12 bestiae uenerit Iwn 14 Paulo Urs inscripta scripsi: scripta B, adscripta Urs sunt B, legunt Gel 15 exemplum Bmg, Gel, scriptum B exemplum Theclae del. Rig tingendique Gel: tingendi quae B 17 titulum fort., titulos Hartelius conuictum apud Ioannem atque Iun 20 discere Gel: docere B, doceri Hartelius 24 proinde Urs 26 margarita uestra Urs, margaritas uestras Pam )
216
imposueris, ne participes aliena delicta. si Philippus tam facile tinxit eunuchum, recogitemus manifestam et exertam dignationem domini intercessisse. spiritus Philippo praeceperat in eam uiam pertendere; spado et ipse inuentus est non otiosus, nec qui subito tingui concupisceret, sed ad templum orandi gratia profectus scripturae diuinae impressus sic oportebat deprendi, cui ultro deus apostolum miserat, quem rursus spiritus ut se curriculo eunuchi adiungeret iussit: scriptura ipsius fidei occurrit in tempore, exhortatus adsumitur, dominus ostenditur, fides non moratur, aqua non expectatur, apostolus perfecto negotio eripitur. sed et Paulus reuera. cito tinctus est. cito enim cognouerat Simon hospes uas eum esse electionis constitutum. dei dignatio suas praemittit praerogatiuas; omnis petitio et decipere et decipi potest. itaque pro cuiusque personae condicione ac dispositione, etiam aetate, cunctatio baptismi utilior est, praecipue tamen circa paruulos. quid enim necesse, si non tam necesse est, sponsores etiam periculo ingeri, qui et ipsi per mortalitatem destituere promissiones suas possunt et prouentu malae indolis falli? ait quidem dominus: nolite illos prohibere ad me uenire. ueniant ergo, dum adolescunt; ueniant, dum discunt, dum quo ueniant docentur; fiant Christiani, cum Christum nosse potuerint. quid festinat innocens aetas ad remissionem peccatorum? cautius agetur in saecularibus, ut cui substantia terrena non creditur, diuina credatur? norint petere salutem, ut petenti dedisse uidearis. non minore de causa innupti quoque procrastinandi, in quibus temptatio praeparata est tam uirginibus per maturitatem quam uiduis per uacationem, donec aut nubant aut continentiae corroborentur. si qui pondus intellegant baptismi, magis timebunt consecutionem quam dilationem; fides integra secura est de salute.
[*]( 19] Matth. 19, 14. ) [*]( 4 pertendere Urs: praetendere B 6 deprendi B, deprehendi Rig 11 tinctus Pam: unctus B 12 Simon B, ludas Pam, Ananias Lat 15 ac Gel: a B 16 necesse est Pam 17 si non tam necesse om. Gel ingeri, qui Gel: integri, quid B, ingeri? quia Urs 19 prouentu Gel: prouentum B 22 quid Gel: quod B 24 ut B, nec fort. 25 interrogationis signum posuit Hartelius petenti Gel: petendi B 28 uacationem Urs: uagationem, B aetate corroborentur fort. ) 217
Diem baptismo sollemniorem Pascha praestat, cum et 1 passio domini in qua tinguimur adimpleta est. nec incongruenter ad figuram interpretabitur, quod cum ultimum Pascha dominus esset acturus, missis discipulis ad praeparandum, conuenietis, inquit, hominem aquam baiulantem, Paschae celebrandae locum de signo aquae ostendit. exinde Pentecoste ordinandis lauacris laetissimum spatium est, quo et domini resurrectio inter discipulos frequentata est, et gratia spiritus sancti dedicata, et spes aduentus domini subostensa, quod tunc in caelos recuperato eo angeli ad apostolos dixerunt sic uenturum, quemadmodum et in caelos conscendit, utique in Pentecoste. sed enim Hieremias cum dicit: et congregabo illos ab extremis terrae in die festo, Paschae diem significat et Pentecostes, qui est proprie dies festus. ceterum omnis \' dies domini est, omnis hora, omne tempus habile baptismo: si de sollemnitate interest, de gratia nihil refert.
Ingressuros baptismum orationibus crebris, ieiuniis et geniculationibus et peruigiliis orare oportet et cum confessione omnium retro delictorum, ut exponant etiam baptismum Iohannis. tinguebantur, inquit, confitentes delicta sua. nobis gratulandum est, si nunc publice confitemur iniquitates aut turpitudines nostras. simul enim et de pristinis satisfacimus conflictatione carnis et spiritus et subsecuturis temptationibus munimenta praestruimus. uigilate et orate, inquit, ne incidatis in temptationem. et ideo, credo, temptati sunt, quoniam obdormierunt, ut adprehensum dominum destituerint, et qui cum eo perstiterit et gladio sit usus, ter etiam negauerit; nam et praecesserat dictum, neminem intemptatum regna caelestia consecuturum. ipsum dominum post lauacrum statim temptationes circumsteterunt quadraginta diebus ieiuniis functum. ergo et nos, dicet aliquis, a lauacro potius ieiunare oportet. [*]( 4] Marc. 14,13. 12] Hier. 31, 8. 20] Matth. 3,6. 24] Matth. 26,41. 28] cf. Luc. 22, 28. 29. ) [*]( 2 quam Urs 3 ad Gel: aut B, quis ad Urs 4 inuenietis Pam 7 latissimum Bmg, Gel quo Gel: quod B 16 solemnitate B 21 nunc Iun: non B, del. Heraldus 24 munimenta Gel: monumenta B 26 adpraehensum B 27 perstiterit Gel: praestitit B 31 protinus Seal )
218
et quis enim prohibet, nisi necessitas gaudii et gratulatio salutis? sed dominus, quantulum aestimo, de figura Israelis exprobrationem in ipsum retorsit. namque populus mare transgressus et in solitudinem translatus per quadraginta annos illic cum diuinis copiis aleretur, nihilominus uentris et gulae meminerat quam dei. deinde dominus post aquam segregatus in deserta quadraginta dierum ieiunia emensus ostendit non pane uiuere hominem dei, sed dei uerbo temptationesque plenitudini et immoderantiae uentris appositas abstinentia elidi. igitur benedicti, quos gratia dei expectat, cum de illo sanctissimo lauacro noui natalis ascenditis et primas manus apud matrem cum fratribus aperitis, petite de patre, petite de domino, peculia gratiae, distributiones charismatum subiacere. petite, et accipietis, inquit. quaesistis enim et inuenistis; pulsastis et apertum est uobis. tantum oro, ut, cum petitis, etiam Tertulliani peccatoris memineritis.
[*]( 13] Matth. 7, 6. ) [*]( 1 ecquis Oehlerus . 2 quantum existimo Urs 4 et Gel: est B, om. Rig solitudinem Iwn: solitudine B 6 proinde Lat deserto Urs 12 domino] petite de spiritu sancto addenda fort. 13 gratiae Oehlerus: gratia B, gratias Gel subiacente Gel, subiiciente Pam distributiones charismatum subiacere ut glossam delet Harnackius ) 219