De Baptismo

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Felix sacramentum aquae nostrae, quia ablutis delictis pristinae caecitatis in vitam aeternam liberamur! Non erit otiosum digestum istud, instruens tam eos qui cum maxime formantur, quam et illos qui simpliciter credidisse contenti non exploratis rationibus traditionum intentatam probabilem fidem per imperitiam portant. Atque adeo nuper conversata istic quaedam de Gaiana haeresi vipera venenatissima doctrina sua plerosque rapuit, inprimis baptismum destruens. Plane secundum naturam. Nam fere viperae et aspides ipsique reguli serpentes arida et inaquosa sectantur. Sed nos pisciculi secundum ΙΧΘΥΝ nostrum Iesum Christum in aqua nascimur, nec aliter quam in aqua permanendo

salvi sumus. Itaque illa monstrosissima, cui nec integre quidem docendi ius erat, optime norat pisciculos necare de aqua auferens.

Sed enim quanta vis est perversitatis ad fidem labefactandam vel in totum non recipiendam, ut ex his eam impugnet ex quibus constat! Nihil adeo est quod obduret mentes hominum quam simplicitas divinorum operum quae in actu videntur et magnificentia quae in effectu repromittitur: ut hinc quoque, quoniam tanta simplicitate, sine pompa, sine apparatu novo aliquo, denique sine sumptu homo in aqua demissus et inter pauca verba tinctus non multo vel nihilo mundior resurgit, eo incredibilis existimetur consecutio aeternitatis. Mentior, si non e centrario idolorum sollemnia

vel arcana de suggestu et apparatu deque sumptu fidem et auctoritatem sibi extruunt. Pro misera incredulitas, quae denegas deo proprietates suas, simplicitatem et potestatem! Quid ergo? nonne mirandum et lavacro dilui mortem? Atquin eo magis credendum, si, quia mirandum est, idcirco non creditur. Qualia enim decet esse opera divina, nisi super omnem admirationem? Nos quoque ipsi miramur, sed quia credimus. Ceterum incredulitas miratur, non credit. Miratur enim simplicia quasi vana, magnifica quasi impossibilia. Et sit plane ut putas, satis ad utrumque divina pronuntiatio praecucurrit. Stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientiam eius, et praedifficilia penes homines facilia penes deum. Nam si deus et sapiens et potens, quod etiam praetereuntes eum non negant, merito in adversariis sapientiae potentiaeque, id est in stultitia et impossibilitate, materias operationis suae instituit; quoniam virtus omnis ex his causam accipit, a quibus provocatur.

Huius memores pronuntiationis tamquam praescriptionis, nihilominus quam stultum et impossibile sit aqua reformari tractamus. Quid utique ista materia tantae dignationis meruerit officium? Ut opinor, auctoritas liquidi elementi exigenda est. Atquin plurima suppetit, et quidem a primordio. Nam unum ex his est quae ante omnem mundi suggestum impolita adhuc specie penes deum quiescebant. In primordio, inquit, fecit deus caelum et terram. Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, et spiritus domini super aquas ferebatur. Habes homo inprimis aetatem venerari aquarum, quod antiqua substantia; dehinc dignationem, quod divini spiritus sedes, gratior scilicet ceteris tunc elementis. Nam et tenebrae totae adhuc sine cultu siderum informes, et tristis abyssus, et terra imparata, et caelum rude; solus liquor, semper materia perfecta, laeta, simplex, de suo pura, dignum vectaculum deo subiiciebat. Quid

quod exinde dispositio mundi modulatricibus quodammodo aquis deo constitit. Nam ut firmamentum caeleste suspenderet in medietate, distinctis aquis fecit; ut terram aridam suspenderet, segregatis aquis expediit. Ordinato dehinc per elementa mundo eum incolae darentur, primis aquis praeceptum est animas proferre. Primus liquor quod viveret edidit, ne mirum sit in baptismo, si aquae animare noverunt. Non enim ipsius quoque hominis figurandi opus sociantibus aquis absolutum est? De terra materia convenit, non tamen habilis nisi humecta et succida, quam scilicet ante quartum diem segregatae aquae in stationem suam superstite humore limo temperant. Si exinde universa vel plura prosequar, quae de elementi istius auctoritate commemorem, quanta vis eius aut gratia, quot ingenia, quot officia, quantum instrumentum mundo ferat, vereor, ne laudes aquae potius quam baptismi rationes videar congregasse: licet eo plenius docerem non esse dubitandum, si materiam, quam in omnibus rebus et operibus suis deus disposuit, etiam in sacramentis propriis parere fecit, si quae vitam terrenam gubernat, et in caelesti procurat.

Sed ea satis erit praecerpsisse in quibus et ratio baptismi recognoscitur prima illa, quae iam tunc etiam ipso habitu praenotabatur ad baptismi figuram, dei spiritum, qui ab initio supervectabatur, super aquas intinctorum moraturum. Sanctum autem utique super sanctum ferebatur, aut ab eo quod superferebatur id quod ferebat sanctitatem mutuabatur, quoniam subiecta quaeque materia eius quae desuper imminet qualitatem rapiat necesse est, maxime corporalis spiritalem, et penetrare et insidere facilem per substantiae suae subtilitatem. Ita de sancto sanctificata natura aquarum et ipsa sanctificare concepit. Nemo dicat: Numquid ipsis enim aquis tinguimur, quae tunc in primordio fuerunt? Non utique

ipsis, nisi ex ea parte qua genus quidem unum, species vero complures. Quod autem generi adtributum est, etiam in specie redundat. Ideoque nulla distinctio est, mari quis an stagno, flumine an fonte, lacu an alveo diluatur, nec quicquam refert inter eos quos Ioannes in Iordane et quos Petrus in Tiberi tinxit. Nisi et ille spado, quem Philippus inter vias fortuita aqua tinxit, plus salutis aut minus retulit. Igitur omnes aquae de pristina originis praerogativa sacramentum sanctificationis consequuntur invocato deo. Supervenit enim statim spiritus de caelis et aquis superest sanctificans eas de semetipso, et ita sanctificatae vim sanctificandi combibunt. Quamquam ad simplicem actum competat similitudo, ut, quoniam vice sordium delictis inquinamur, aquis abluamur. Sed delicta sicut non in carne comparent, quia nemo super cutem portat maculam idololatriae aut stupri aut fraudis, ita eiusmodi in spiritu sordent, qui est auctor delicti. Spiritus enim dominatur, caro famulatur. Tamen utrumque inter se communicant reatum, spiritus ob imperium, caro ob ministerium. Igitur medicatis quodammodo aquis per angeli interventum, et spiritus in aquis corporaliter diluitur et caro in eisdem spiritaliter mundatur.

Sed enim nationes extraneae ab omni intellectu spiritalium potestatum eadem efficacia idolis suis subministrant. Sed viduis aquis sibi mentiuntur. Nam et sacris quibusdam per lavacrum initiantur, Isidis alicuius aut Mithrae; ipsos etiam deos suos lavationibus efferunt. Ceterum villas, domos, templa totasque urbes

aspergine circumlatae aquae expiant passim. Certe ludis Apollinaribus et Eleusiniis tinguuntur, idque se in regenerationem et impunitatem periuriorum suorum agere praesumunt. Item penes veteres quisquis se homicidio infecerat, purgatrices aquas explorabat. Igitur si de sola natura aquae, quod propria materia sit abluendi, in auspicia emundationis blandiuntur, quanto id verius aquae praestabunt per dei auctoritatem, a quo omnis natura earum constituta est? Si religione aquam medicari putant, quae potior religio quam dei vivi? Quo agnito hic quoque studium diaboli recognoscimus res dei aemulantis, cum et ipse baptismum in suis exercet. Quid simile? Immundus emundat, perditor liberat, damnatus absolvit. Suam videlicet operam destruet diluens delicta, quae inspirat ipse. Haec quidem in testimonium posita sunt repellentibus fidem, si minime credant rebus dei, quarum adfectationibus apud aemulum dei credunt. Annon et alias sine ullo sacramento immundi spiritus aquis incubant, adfectantes illam in primordio divini spiritus gestationem? Sciunt opaci quique fontes, et avii quique rivi, et in balneis piscinae et euripi in domibus, vel cisternae et putei, qui rapere dicuntur, scilicet per vim spiritus nocentis. Nympholeptos et lymphaticos et hydrophobos vocant quos aquae necaverunt aut amentia vel formidine exercuerunt.
Quorsum ista retulimus? Ne quis durius credat angelum dei sanctum aquis in salutem hominis temperandis adesse, cum angelus malus profanum commercium eiusdem elementi in perniciem hominis frequentat. Angelum aquis intervenire si novum videtur, exemplum futuri praecucurrit. Piscinam Bethsaidam angelus interveniens commovebat. Observabant qui valetudinem querebantur. Nam si quis praevenerat descendere illuo, queri post lavacrum desinebat. Figura ista medicinae corporalis spiritalem medicinam canebat, ea forma qua semper carnalia in figura spiritalium antecedunt. Proficiente itaque in hominibus gratia dei plus aquis et angelo accessit. Qui vitia corporis remediabant, nunc spiritum medentur; qui temporalem operabantur salutem, nunc aeternam reformant; qui unum semel anno liberabant, nunc quotidie populos conservant, deleta morte per ablutionem delictorum. Exempto scilicet reatu eximitur et poena. ita restituetur homo deo ad similitudinem eius, qui retro ad imaginem dei fuerat. Imago in effigie, similitudo in aeternitate censetur. Recipit enim illum dei spiritum, quem tunc de adflatu eius acceperat, sed post amiserat per delictum.

Non quod in aquis spiritum sanctum consequamur, sed in aqua emundati sub angelo spiritui sancto praeparamur. Hic quoque figura praecessit; sic enim Ioannes ante praecursor domini fuit, praeparans vias eius. Ita et angelus baptismi arbiter superventuro spiritui sancto vias dirigit ablutione delictorum, quam fides

impetrat obsignata in Patre et Filio et Spiritu Sancto. Nam si in tribus testibus stabit omne verbum, quanto magis, dum habemus per benedictionem eosdem arbitros fidei quos et sponsores salutis, sufficit ad fiduciam spei nostrae etiam numerus nominum divinorum? Cum autem sub tribus et testatio fidei et sponsio salutis pignerentur, necessario adicitur ecclesiae mentio, quoniam ubi tres, id est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, ibi ecclesia, quae trium corpus est.

Exinde egressi de lavacro perungimur benedicta unctione de pristina disciplina, qua ungi oleo de cornu in sacerdotio solebant; ex quo Aaron a Moyse unctus est, unde Christus dicitur a chrismate, quod est unctio, quae domino nomen accommodavit, facta spiritalis, quia spiritu unctus est a deo patre, sicut in Actis: Collecti sunt enim vere in ista civitate adversus sanctum filium tuum, quem unxisti. Sic et in nobis carnaliter currit unctio, sed spiritaliter proficit; quomodo et ipsius baptismi earnalis actus, quod in aqua mergimur, spiritalis effectus, quod delictis liberamur.

Dehinc manus imponitur, per benedictionem advocans et invitans spiritum sanctum. Sane humano ingenio licebit spiritum in aquam arcessere et concorporationem eorum accommodatis desuper manibus alio spiritu tantae claritatis animare, deo autem in

suo organo non licebit per manus sanctas sublimitatem modulari spiritalem? Sed est hoc quoque de veteri sacramento, quo nepotes suos ex Ioseph, Ephrem et Manassem, Iacob capitibus impositis et intermutatis manibus benedixerit, et quidem ita transversim obliquatis in se, ut Christum deformantes iam tunc portenderent benedictionem in Christum futuram. Tunc ille sanctissimus spiritus super emundata et benedicta corpora libens a patre descendit, super baptismi aquas tanquam pristinam sedem recognoscens conquiescit, columbae figura delapsus in dominum, ut natura spiritus sancti declararetur per animal simplicitatis et innocentiae, quod etiam corporaliter ipso felle careat columba. Ideoque, Estote, inquit, simplices sicut columbae; ne hoc quidem sine argumento praecedentis figurae. Quemadmodum enim post aquas diluvii, quibus iniquitas antiqua purgata est, post baptismum, ut ita dixerim, mundi pacem caelestis irae praeco columba terris adnuntiavit dimissa ex arca et cum olea reversa, quod signum etiam apud nationes paci praetenditur, eadem dispositione spiritalis effectus terrae, id est carni nostrae, emergenti de lavacro post vetera delicta columba sancti spiritus advolat, pacem dei adferens, emissa de caelis, ubi ecclesia est arca figurata. Sed mundus rursus deliquit; quo male comparetur baptismus diluvio. Itaque igni destinatur, sicut et homo qui post baptismum delicta restaurat, ut hoc quoque in signum admonitionis nostrae debeat accipi.

Quot igitur patrocinia naturae, quot privilegia gratiae, quot

sollemnia disciplinae, figurae, praestructiones, precationes religionem aquae ordinaverunt? Primo quidem cum populus de Aegypto libere expeditus vim regis Aegypti per aquam transgressus evadit, ipsum regem cum totis copiis aqua extinxit. Quae figura manifestior in baptismi sacramento? Liberantur de saeculo nationes per aquam scilicet, et diabolum dominatorem pristinum in aqua oppressum derelinquunt. Item aqua de amaritudinis vitio in suum commodum suavitatis Mosei ligno remediatur. Lignum illud erat Christus, venenatae et amarae retro naturae venas in saluberrimas aquas baptismi scilicet ex sese remedians. Haec est aqua quae de comite. petra populo defluebat. Si enim petra Christus, sine dubio aqua in Christo baptismum videmus benedici. Quanta aquae gratia penes deum et Christum eius est ad baptismi confirmationem! Nunquam sine aqua Christus: siquidem et ipse aqua tinguitur, prima rudimenta potestatis suae vocatus ad nuptias aqua auspicatur, cum sermonem facit, sitientes ad aquam suam invitat sempiternam, cum de agape docet, aquae calicem pauperi oblatum inter opera dilectionis probat, apud puteum vires resumit, super aquam incedit, libenter transfretat, aquam discentibus ministrat. Perseverat testimonium baptismi usque ad passionem: cum deditur in crucem, aqua intervenit; sciunt Pilati manus: cum vulneratur, aqua de latere prorumpit; scit lancea militis.

Diximus, quantum mediocritati nostrae licuit de universis quae baptismi religionem struunt; nunc ad reliquum statum eius aeque ut potero progrediar de quaestiunculis quibusdam. Baptismus ab Ioanne denuntiatus iam tunc habuit quaestionem, ab ipso quidem domino propositam Pharisaeis, caelestisne is baptismus esset, an vero terrenus? De quo illi non valuerunt constanter respondere, utpote non intelligentes, quia nec credentes. Nos porro quantula

fide sumus, tantulo et intellectu possumus aestimare divinum quidem eum baptismum fuisse, mandatu tamen, non et potestate, quod et Ioannem a domino missum legimus in hoc munus, ceteram humanum condicione. Nihil enim caeleste praestabat, sed caelestibus praeministrabat, paenitentiae scilicet praepositus, quae est in hominis potestate. Denique legis doctores et Pharisaei, qui credere noluerunt, nec paenitentiam egere. Quod si paenitentia humanum est, et baptismus ipsius eiusdem condicionis fuerit necesse est, aut daret et spiritum sanctum et remissionem delictorum, si caelestis fuisset. Sed neque peccatum dimittit neque spiritum indulget nisi deus solus. Etiam ipse dominus, nisi ipse prius ascenderet ad patrem, aliter negavit spiritum descensurum. Id quod dominus nondum conferebat, servus utique praestare non posset. Adeo postea in Actis Apostolorum invenimus, quoniam qui Ioannis baptismum habebant non accepissent spiritum sanctum, quem ne auditu quidem noverant. Ergo non erat caeleste, quod caelestia non exhibebat, cum ipsum, quod caeleste in Ioanne fuerat, spiritus prophetiae, post totius spiritus in dominum translationem usque adeo defecerit, ut quem praedicaverat, quem advenientem designaverat, postmodum an ipse esset miserit sciscitatum. Agebatur itaque baptismus paenitentiae quasi candidatus remissionis et sanctificationis in Christo subsecuturae. Nam quod praedicabat baptismum paenitentiae in remissionem delictorum, in futuram remissionem enuntiatum est: siquidem paenitentia antecedit, remissio subsequitur, et hoc est viam praeparare; qui autem praeparat, non idem ipse perficit, sed alii perficiendum procurat. Ipse profitetur sua non esse caelestia, sed Christi, dicendo, Qui de terra est, de
terra loquitur; qui de supernis venit, super omnes est: item sola se paenitentia tinguere, venturum mox qui tingueret in spiritu et igni. Scilicet quia vera et stabilis fides aqua tinguitur in salutem, simulata autem et infirma igni tinguitur in iudicium.

Sed ecce, inquiunt, venit dominus et non tinxit. Legimus enim: Et tamen is non tinguebat, verum discipuli eius. Quasi revera ipsum suis manibus tincturum Ioannes praedicasset. Non utique sic intelligendum est, sed simpliciter dictum more communi. Sicut est verbi gratias Imperator proposuit edictum, aut Praefectus fustibus cecidit: numquid ipse proponit, aut numquid ipse caedit? Semper is dicitur facere cui praeministratur. Ita erit accipiendum, Ipse vos tinguet, pro eo quod est, Per ipsum tinguemini, vel in ipsum. Sed ne moveat quosdam quod non ipse tinguebat. In quem enim tingueret? In paenitentiam? quo ergo illi praecursorem? In peccatorum remissionem, quam verbo dabat? in semetipsum, quem humilitate celabat? in spiritum sanctum, qui nondum a patre descenderat? in ecclesiam, quam nondum apostoli struxerant? Itaque tinguebant discipuli eius ut ministri, ut Ioannes ante praecursor, eodem baptismo Ioannis, ne qui alio putet, quia nec exstat alius nisi postea Christi, qui tunc utique a discentibus dari non poterat, utpote nondum adimpleta gloria domini, nec instructa efficacia lavacri per passionem et resurrectionem, quia nec mors nostra dissolvi posset nisi domini passione, nec vita restitui sine resurrectione ipsius.

Cum vero praescribitur nemini sine baptismo competere salutem, ex illa maxime pronuntiatione domini qui ait, Nisi natus ex aqua quis erit, non habet vitam, suboriuntur scrupulosi, immo temerarii retractatus quorundam, quomodo ex ista praescriptione apostolis salus competat, quos tinctos non invenimus in domino, praeter Paulum. Immo cum Paulus solus ex illis baptismum Christi induerit, aut praeiudicatum esse de ceterorum periculo qui careant aqua Christi, ut praescriptio salva sit, aut rescindi praescriptionem,

si etiam non tinctis salus statuta est. Audivi, domino teste, eiusmodi, ne quis me tam perditum existimet, ut ultro excogitem libidine stili quae aliis scrupulum incutiant. Et nunc illis, ut potero, respondebo qui negant apostolos tinctos. Nam si humanum Ioannis baptismum inierant et domincum desiderabant, quatenus unum baptismum definierat ipse dominus dicens Petro perfundi nolenti, Qui semel lavit, non habet necesse rursum, quod utique non tincto non omnino dixisset, et haec est probatio exerta adversus illos qui adimunt apostolis etiam Ioannis baptismum, ut destruant aquae sacramentum. An credibile videri potest in his personis viam tunc domini non praeparatam, id est baptismum Ioannis, quae ad viam domini per totum orbem aperiendam destinabantur? Ipse dominus nullius paenitentiae debitor (??) est: pecc(??)toribus non fuit necesse? Quod ergo alii tincti (??), non tamen comites Christi, sed aemuli fidei, legis (??) et Pharisaei. Unde et suggeritur, cum adversantes domini (??) noluerint, eos qui dominum sequebantur tinctos fuisse nec cum aemulis suis sapuisse, maxime quando dominus, si cui adhaerebant, testimonio Ioannem extulisset, Nemo, dicens, (??) inter natos feminarum Ioanne baptizatore. Alii plane satis m(??)or iniciunt tunc apostolos baptismi vicem implesse, cum in navicula fluctibus adspensi operti sunt; ipsum quoque Petrum per mare ingredientem satis mersum. Ut opinor autem, aliud adspergi
vel intercipi violentia maris, aliud tingui disciplina religionis. Ceterum navicula illa figuram ecclesiae praeferebat, quod in mari, id est saeculo, fluctibus, id est persecutionibus et tentationibus inquietatur, domino per patientiam velut dormiente, donec orationibus sanctorum in ultimis suscitatus compescat saeculum et tranquillitatem suis reddat. Nunc sive tincti quoquo mode fuerunt, sive illoti perseveraverunt; ut et illud dictum domini de uno lavacro sub Petri persona ad nos tantummodo spectet, de salute tamen apostolorum satis temerarium est aestimare, quia illis vel primae adlectionis et exinde individuae familiaritatis praerogativa compendium baptismi conferre posset, cum illi, opinor, sequebantur illum qui credenti cuique salutem pollicebatur. Fides tua te, aiebat, salvum fecit, et, Remittentur tibi peccata, creden(??) utique, nec tamen tincto. Id si apostolis defuit, nescio quorum (??) verbo domini suscitatus teloneum dereliquit, patrem et (??) artem qua vitam sustentabat deseruit, qui patris exseq(??) spexit, summum illud domini praeceptum, Qui patrem (??) trem mibi praetulerit, non est me dignus, ante perfecit quam audivit.

Hic ergo scelestissimi illi provocant quaestiones. Adeo (??) Baptismus non est necessarius quibus fides satis est; nam et A(??)ham nullius aquae nisi fidei sacramento deo placuit. Sed in omnibus posteriora concludunt, et sequentia antecedentibus praevalent. Fuerit salus retro per fidem nudam ante domini passionem et resurrectionem. At ubi fides aucta est credendi in nativitatem, passionem resurrectionemque eius, addita est ampliatio sac(??)mento obsignatio baptismi, vestimentum quodammodo fidei, quae (??) erat nuda, nec potest iam sine sua lege. Lex enim ting(??)di imposita est et forma praescripta. Ite, inquit, docete nationes, tinguentes eas in nomen Patris et Filii et Spiritus Sancti (??)

legi collata definitio illa, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum, obstrinxit fidem ad baptismi necessitatem. Itaque omnes exinde credentes tinguebantur. Tunc et Paulus, ubi credidit, tinctus est. Et hoc est quod ei dominus in illa plaga orbationis praeceperat, Exsurge, dicens, et introi Damascum, illic tibi demonstrabitur, quid debeas agere, scilicet tingui, quod solum ei deerat. Alioquin satis didicerat atque crediderat (??)azarenum esse dominum dei filium.

Sed de ipso apostolo revolvunt, quod dixerit, Non enim me ad tinguendum Christus misit. Quasi hoc argumento baptismus adimatur. Gur enim tinxit Gaium et Crispum et Stephanae domum? Quamquam etsi. non eum miserat Christus ad tinguendum, tamen aliis apostolis praeceperat tinguere. Verum haec pro condicione tunc temporis ad Corinthios scripta sunt, quoniam schismata et dissensiones inter illos movebantur, dum alius Paulo deputat, alius Apollo. Propter quod pacificus apostolus, ne sibi omnia defendere videretur, non ad tinguendum ait se missum, sed ad praedicandum. Nam et prius est praedicare, posterius tinguere. Sic prius praedicatum. Puto autem, licuit et tinguere cui licuit praedicare.

Nescio si quid amplius ad controversiam baptismi ventilatur. Sane retexam quod supra omisi, ne imminentes sensus videar intercidere. Unus omnino baptismus est nobis, tam ex domini evangelio quam ex apostoli litteris, quoniam unus deus et unum baptismum et una ecclesia in caelis. Sed circa haereticos sane quae custodiendum sit, digne quis retractet. Ad nos enim editum

est. Haeretici autem nullum habent consortium nostrae disciplinae, quos extraneos utique testatur ipsa ademptio communicationis. Non debeo in illis cognoscere quod mihi est praeceptum, quia non idem deus est nobis et illis, nec unus Christus, id est idem, ideoque nec baptismus unus, quia non idem; quem cum rite non habeant, sine dubio non habent, nec capit numerari quod non habetur; ita nec possunt accipere, quia non habent. Sed de isto plenius iam nobis in Graeco digestum est. Semel ergo lavacrum inimus, semel delicta diluuntur, quia ea iterari non oportet. Ceterum Israël Iudaeus quotidie lavat, quia quotidie inquinatur. Quod ne in nobis quoque factitaretur, propterea de uno lavacro definitum est. Felix aqua quae semel abluit, quae ludibrio peccatoribus non est, quae non adsiduitate sordium infecta rursus quos diluit inquinat.

Est quidem nobis etiam secundum lavacrum, unum et ipsum, sanguinis scilicet, de quo dominus, Habeo, inquit, baptismo tingui. cum iam tinctus fuisset. Venerat enim per aquam et sanguinem. sicut Ioannes scripsit, ut aqua tingueretur, sanguine glorificaretur, proinde nos facere aqua vocatos, sanguine electos. Hos duos

baptismos de vulnere perfossi lateris emisit, quatenus qui in sanguinem eius crederent, aqua lavarentur, qui aqua lavissent, etiam sanguinem potarent. Hic est baptismus qui lavacrum et non acceptum repraesentat et perditum reddit.

Superest ad concludendam materiolam de observatione quoque dandi et accipiendi baptismi commonefacere. Dandi quidem habet ius summus sacerdos, qui est episcopus; dehinc presbyteri et diaconi, non tamen sine episcopi auctoritate, propter ecclesiae honorem, quo salvo salva, pax est. Alioquin etiam laicis ius est. Quod enim ex aequo accipitur, ex aequo dari potest. Nisi episcopi iam aut presbyteri aut diaconi, vocantur discentes. Domini sermo non

debet abscondi ab ullo. Proinde et baptismus, aeque dei census, ab omnibus exerceri potest. Sed quanto magis laicis disciplina verecundiae et modestiae incumbit, cum ea maioribus competant, ne sibi adsumant dicatum episcopi officium! Episcopatus aemulatio schismatum mater est. Omnia licere dixit sanctissimus apostolus, sed non omnia expedire. Sufficiat scilicet in necessitatibus ut utaris, sicubi aut loci aut temporis aut personae condicio compellit. Tunc enim constantia succurrentis excipitur, cum urget circumstantia periclitantis, quoniam reus erit perditi hominis, si supersederit praestare quod libere potuit. Petulantiae autem mulier, quae usurpavit docere, utique non etiam tinguendi ius sibi pariet, nisi si quae nova bestia evenerit similis pristinae, ut, quemadmodum illa baptismum auferebat, ita aliqua per se eum conferat. Quodsi quae Pauli perperam scripta sunt exemplum Theclae ad
licentiam mulierum docendi tinguendique defendunt, sciant in Asia presbyterum qui eam scripturam construxit, quasi titulo Pauli de suo cumulans, convictum atque confessum id se amore Pauli fecisse loco decessisse. Quam enim fidei proximum videretur, ut is docendi et tinguendi daret feminae potestatem qui ne discere quidem constanter mulieri permisit? Taceant, inquit, et domi maritos suos consulant.

Ceterum baptismum non temere credendum esse sciunt quorum officium est. Omni petenti te dato, suum habet titulum perinde ad eleemosynam pertinentem. Immo illud potius perspiciendum: Nolite dare sanctum canibus et porcis proicere margarita vestra, et, Manus ne facile imposueris, ne participes aliena delicta. Si Philippus tam facile tinxit eunuchum, recogitemus manifestam et exertam dignationem domini intercessisse. Spiritus Philippo praeceperat in eam viam pertendere; spado et ipse inventus est non otiosus, nec qui subito tingui concupisceret, sed ad templum orandi gratia profectus scripturae divinae impressus sic oportebat deprendi,

cui ultro deus apostolum miserat, quem rursus spiritus ut se curriculo eunuchi adiungeret iussit: scriptura ipsius fidei occurrit in tempore, exhortatus adsumitur, dominus ostenditur, fides non moratur, aqua non expectatur, apostolus perfecto negotio eripitur. Sed et Paulus revera cito tinctus est. Cito enim cognoverat Simon hospes vas eum esse electionis constitutum. Dei dignatio suas praemittit praerogativas; omnis petitio et decipere et decipi potest. Itaque pro cuiusque personae condicione ac dispositione, etiam aetate, cunctatio baptismi utilior est, praecipue tamen circa parvulos. Quid enim necesse, si non tam necesse est, sponsores etiam periculo ingeri, qui et ipsi per mortalitatem destituere promissiones suas possunt et proventu malae indolis falli? Ait quidem dominus, Nolite illos prohibere ad me venire. Veniant ergo, dum adolescunt; veniant, dum discunt, dum quo veniant docentur; fiant Christiani, cum Christum nosse potuerint. Quid festinat innocens aetas ad remissionem peccatorum? Cautius agetur in saecularibus, ut cui substantia terrena non creditur, divina credatur. Norint petere salutem, ut petenti dedisse videaris. Non minore de causa innupti quoque procrastinandi, in quibus tentatio praeparata est tam virginibus per maturitatem
quam viduis per vacationem, donec aut nubant aut continentiae corroborentur. Si qui pondus intelligant baptismi, magis timebunt consecutionem quam dilationem; fides integra secura est de salute.

Diem baptismo sollemniorem Pascha praestat, cum et passio domini in qua tinguimur adimpleta. est. Nec incongruenter ad figuram interpretabitur, quod cum ultimum Pascha dominus esset acturus, missis discipulis ad praeparandum, Convenietis, inquit, hominem aquam baiulantem, Paschae celebrandae locum de signo aquae ostendit. Exinde Pentecoste ordinandis lavacris laetissimum spatium est, quo et domini resurrectio inter discipulos frequentata est, et gratia spiritus sancti dedicata, et spes adventus domini subostensa, quod tunc in caelos recuperato eo angeli ad apostolos dixerunt sic venturum, quemadmodum et in caelos conscendit, utique in Pentecoste. Sed enim Hieremias cum dicit: Et congregabo illos ab extremis terrae in die festo, Paschae diem significat et Pentecostes, qui est proprie dies festus. Ceterum omnis dies domini est, omnis hora, omne tempus habile baptismo: si de sollemnitate interest, de gratia nihil refert.

Ingressuros baptismum orationibus crebris, ieiuniis et geniculationibus et pervigiliis orare oportet et cum confessione omnium retro delictorum, ut exponant etiam baptismum Ioannis. Tinguebantur, inquit, confitentes delicta sua. Nobis gratulandum est, si nunc publice confitemur iniquitates aut turpitudines nostras. Simul enim et de pristinis satisfacimus conflictatione carnis et spiritus, et subsecuturis tentationibus munimenta praestruimus. Vigilate et

orate, inquit, ne incidatis in tentationem. Et ideo, credo, tentati sunt, quoniam obdormierunt, ut adprehensum dominum destituerint, et qui cum eo perstiterit et gladio sit usus, ter etiam negaverit; nam et praecesserat dictum, neminem intentatum regna caelestia consecuturum. Ipsum dominum post lavacrum statim tentationes circumsteterunt quadraginta diebus ieiuniis functum. Ergo et nos, dicet aliquis, a lavacro potius ieiunare oportet. Et quis enim prohibet, nisi necessitas gaudii et gratulatio salutis? Sed dominus, quantulum aestimo, de figura Israëlis exprobrationem in ipsum retorsit. Namque populus mare transgressus et in solitudine translatus per quadraginta annos, illic cum divinis copiis aleretur, nihilominus ventris et gulae meminerat quam dei. Deinde dominus post aquam segregatus in deserta quadraginta dierum ieiunia emensus ostendit non pane vivere hominem dei, sed dei verbo, tentationesque plenitudini et immoderantiae ventris appositas abstinentia elidi. Igitur benedicti, quos gratia dei expectat, cum de illo sanctissimo lavacro novi natalis ascenditis et primas manus apud matrem cum fratribus aperitis, petite de patre, petite de domino peculia gratiae, distributiones charismatum subiacere. Petite, et accipietis, inquit. Quaesistis enim, et invenistis; pulsastis, et apertum est vobis. Tantum oro, ut, cum petitis, etiam Tertulliani peccatoris memineritis.