Cum animae corpus asserimus propriae qualitatis et sui generis, iam haec condicio proprietatis de ceteris accidentibus corpulentiae praeiudicabit aut haec adesse ei, quam corpus ostendimus, sed et ipsa sui generis pro corporis proprietate, [*](23] cf. Apoc. 6, 9. ) [*]( 1 incorporalibus - 8 corporalia om. A 3 gloriam Urs: gloria AB 4 sic uaria om. A 5 alimenta alii illis A 7 renunciandam A 10 mare om. A 12 animae-corpus om. A 13 est Lat: et si B, **et si A 14 et prius] est Oehlerus pro posterius add. Gel 16 dculi Urs 17 sorum A alioqui B 19 ideo B alteri quid inuisibile om. A *ideo A 21 nont A 22 anima A 23 est om. B scio hanne A 25 DE EFFIGIE (EFFIGIAE A) AB, DE EFFIGIE ANIMAE Gel sui] sensui A 27 praeiudicauit B aut Urs: ut AB, et Oehlerus ei add. Urs qua Pam 28 ostendamus Gel )
310
aut etsi non adsint, hoc esse proprietatis, non adesse corpori animae quae corporibus ceteris adsint. et tamen non inconstanter profitebimur sollemniora quaeque et omnimodo debita corpulentiae adesse animae quoque, ut habitum, ut terminum, ut illud trifariam distantiuum, longitudinem dico et latitudinem et sublimitatem, quibus metantur corpora philosophi. quid nunc quod et effigiem animae damus? Platone nolente, quasi periclitetur de animae immortalitate. omne enim effigiatum compositum et structile affirmat: dissolubile autem omne compositicium et structile; sed animam immortalem, igitur indissolubilem, qua immortalem et ineffigiatam, qua indissolubilem. ceterum compositiciam et structilem, si effigiatam; tamquam alio eam modo effigians intellectualibus formis, pulchram iustitia et disciplinis philosophiae, deformem uero contrariis artibus. sed nos corporales quoque illi inscribimus lineas, non tantum ex fiducia corporalitatis per aestimationem, uerum et ex constantia gratiae per reuelationem. nam quia spiritalia charismata agnoscimus, post Iohannem quoque prophetiam meruimus consequi. est hodie soror apud nos reuelationum charismata sortita, quas in ecclesia inter dominica sollemnia per ecstasin in spiritu patitur; conuersatur cum angelis, aliquando etiam cum domino, et uidet et audit sacramenta, et quorundam corda dinoscit et medicinas desiderantibus submittit. iam uero prout scripturae leguntur aut psalmi canuntur aut allocutiones proferuntur aut petitiones delegantur, ita inde materiae uisionibus subministrantur. forte nescio quid de anima disserueramus, cum ea soror in spiritu esset. post transacta sollemnia dimissa plebe, quo usu solet nobis renuntiare qquae uiderit (nam et diligentissime digeruntur, ut etiam
[*]( 7] cf. Plat. Phaed. p. 105 sqq. ) [*]( 2 et ceteris B 5 distantiuum Lat: distantium AB dico et om. A 10 est A corr. 11 qua immortalem-indissolubilem om. A qua immortalem Urs: quam immortalem B 15 sed B, et A 18 iohannen A 19 et consequi B 21 ecstasin Pam: extasin AB in mg. manu librarii Nota formam ueteris celebrationis A 23 summittit Pam: sumit AB 24 iam B, ita A uero om. B 26 matheriae A 27 spm A 28 dimissa* A uso A corr. renunciare A ) 311
probentur), inter cetera, inquit, ostensa est mihi anima corporaliter, et spiritus uidebatur, sed non inanis et uacuae qualitatis, immo quae etiam teneri repromitteret, tenera et lucida et aerii coloris et forma per omnia humana. haec uisio est, deus testis et apostolus charismatum in ecclesia futurorum idoneus sponsor: tu nec si res ipsa de singulis persuaserit,. credas? si enim corpus anima, sine dubio ** inter illa quae supra sumus professi. perinde et coloris proprietas omni corpori adhaeret. quem igitur alium animae aestimabis colorem quam aerium ac lucidum? non ut aer sit ipsa substantia eius, etsi hoc Aenesidemo uisum est et Anaximeni, puto secundum quosdam et Heraclito, nec ut lumen, etsi hoc placuit Pontico Heraclidi. nam et cerauniis gemmis non ideo substantia ignita est, quod coruscent rutilato rubore, nec berullis ideo aquosa materia est quod fluctuent colato nitore. quanta enim et alia color sociat, natura dissociat? sed quoniam omne tenue atque perlucidum aeris aemulum est, hoc erit anima, qua flatus est et spiritus tradux, siquidem prae ipsa tenuitatis subtilitate de fide corporalitatis periclitatur. sic et effigiem de sensu iam tuo concipe non aliam animae humanae deputandam praeter humanam, et quidem eius corporis quod unaquaeque circumtulit. hoc nos sapere interim primordii contemplatio inducat. recogita enim, cum deus flasset in faciem hominis flatum uitae, et factus esset homo in animam uiuam, totum utique per faciem statim flatum illum in interiora transmissum et per uniuersaj corporis spatia diffusum simulque diuina aspiratione densatum omni intus linea expressum esse, quam densatus impleuerat, et uelut in forma gelasse. inde igitur et
[*]( 2 uideantur A corr. et B, nec A 4 aetherii Bmg hoc A et A 6 tu nec si JRig: tunc et si (** si A) AB, tu nisi Gel 7 ne credas Gel lacunam signaui: interciderwnt talia teneri eam et teneram esse; sine lacuna pro inter suspicatur in se fert Hartelius 9 aderit, Quae igitur A 10 ut aer B, uter A 11 Enesidemo B, aeneas idemo A 13 et om. A cerauneis A 14 nec & A corr. berullis A, beryllis B aquos amateria A 15 flutuent A collato B 17 alterum est om. A 20 non aliam B, alienam ABmg 21 et Gel: etsi AB 22 nobis A contemplacio A 23 recogitat A homini A 24 totum Gel: totus AB itaque A corr. 27 quem A densatus Rig: densatur A, densatum B ) 312
corpulentia animae ex densatione solidata est et effigies ex ex- . pressione formata. hic erit homo interior, alius exterior, dupliciter unus; habens et ille oculos et aures suas, quibus Paulus dominum audire et uidere debuerat, habens et ceteros artus, per quos et in cogitatibus utitur et in somniis fungitur. sic et diuiti apud inferos lingua est, et pauperi digitus, et sinus Abrahae. per has lineas . et animae martyrum sub altari intelleguntur. a primordio enim in Adam concreta et configurata corpori anima, ut totius substantiae, ita et condicionis istius semen effecit.
Pertinet ad statum fidei simplicem animam determinare secundum Platonem, id est uniformem, dumtaxat substantiae nomine. uiderint artes et disciplinae, uiderint et haereses. quidam enim uolunt aliam illi substantiam naturalem inesse spiritum, quasi aliud sit uiuere, quod uenit ab anima, aliud spirare, quod fiat a spiritu. nam et animalibus non omnibus utrumque adesse. pleraque enim uiuere solummodo, non etiam spirare, eo quod non habeant organa spiritus, pulmones et arterias. quale est autem in examinatione humanae animae culicis atque formicae argumenta respicere, quando et uitalia pro cuiusque generis dispositione omnibus propria animalibus temperauerit artifex deus, ut nulla inde coniectura captanda sit? nam neque homo, si pulmonibus et arteriis structus est, idcirco aliunde spirabit, aliunde uiuet, neque formica, si membris huiusmodi caret, idcirco. negabitur spirare, quasi solummodo uiuens. cui uero tantum patuit in dei opera, ut alicui haec deesse praesumpserit? Herophilus ille medicus aut lanius, qui sexcentos exsecuit, ut naturam scrutaretur, qui hominem [*](1 ex expressione scripsi: expressione B, ex impressione A 3 Paulus Urs: populus AB 4 dominum B, domino fdno A) ABmg 5 cogitationibus A somnis Pam 10 efficit B 11 DE SIMPLICITATE SUBSTANTIAE QUOD ET SPIRITUS IPSA SIT AB, YNYM ESSE ANIMAM ET SPIRITVM Gel 12 duntaxat B 13 hereses Urs: effigies AB 15 quasi -16 spiritu om. A 19 examinatione B, animatione ABmg 22 aptanda A 23 neque — 24 uiuet om. A 24 spirauit B 26 haec om. A 28 *qui A sexcentos ABmg, septingentos B scutaretur A corr. )
313
. odiit, ut nosset, nescio an omnia interna eius liquido explorarit, ipsa morte mutante quae uixerant, et morte non simplici, sed ipsa inter artificia exsectionis errante. philosophi pro certo renuntiauerunt culicibus et formicis et tineis deesse pulmones et arterias. dic mihi, inspector curiosissime, oculos habent ad uidendum? atquin et pergunt quo uolunt et uitant et appetunt quae uidendo sciunt: designa oculos, denota pupulas. sed et exedunt tineae: demonstra mandibulas, deprome genuinos. sed et personant culices, ne in tenebris quidem aurium caeci: tubam pariter et hiantiam oris illius ostende. quoduis animal unius licet puncti aliquo alatur necesse est: exhibe pabuli transmittendi, decoquendi defaecandique membra. quid ergo dicemus? si per haec uiuitur, erunt haec in omnibus utique quae uiuent, etsi non uidentur, etsi non apprehenduntur pro mediocritate. hoc magis credas, si deum recogites tantum artificem in modicis quantum et in maximis. si uero non putas capere tam minuta corpuscula dei ingenium, sic quoque magnificentiam eius agnoscas, quod modicis animalibus sine necessariis membris nihilominus uiuere instruxerit saluo etiam uisu sine oculis et esu sine denticulis et digestu sine alueis, quemadmodum et incedunt quaedam sine pedibus manante impetu, quod angues, et insurgente conatu, quod uermes, et spumante reptatu, quod limaces. ita et spirari cur non putes sine pulmonum follibus et sine fistulis arteriarum, ut pro magno amplectaris argumento idcirco animae humanae spiritum accedere, quia sint quae spiritu careant, et idcirco ea spiritu carere, quia de flaturalibus artibus structa non sint? uiuere sine spiritu existimas aliquid, spirare sine pulmonibus non putas? quid est, oro te, spirare? flatum, opinor, ex se-. metipso agere. quid est non uiuere? flatum, opinor, ex
[*](1 odiit B, odit A 2 simplicis A 3 errante philosopho B, errantes philosophi Gel 4 cu*libus A corr. 7 pupulas A, pupillas B 8 et om. A 10 aurium] uenarum fort. hiantiam B, lanceam A 11 puncti spatio aliquo fort. 12 exhibe A, exhibeas B pa*buli A 14 uiuent] uidentur Bmg adpraehendantur B 18 quomodo dicis A 20 uisu] usu B 25 amplecturis A corr. 27 de om. B artubus Gel 29 ex semetipso B, semetipsum A 30 non om. A ) 314
semetipso non agere. hoc enim respondere debebo, si non idem est spirare quod uiuere. sed mortui erit non agere flatum: ergo uiuentis est agere flatum. sed et spirantis est agere flatum: ergo et spirare uiuentis est. utrumque si sine anima decurrere potuisset, non fuisset animae spirare, sed solummodo uiuere. at enim uiuere spirare est et spirare uiuere est. ergo totum hoc et spirare et uiuere eius est cuius et uiuere, id est animae. denique si separas spiritum et animam, separa et opera. agant in discreto aliquid ambo, seorsum anima, seorsum spiritus; anima sine spiritu uiuat, spiritus sine anima spiret; alterum relinquat corpora, alterum remaneat, mors et \'uita conueniant. si enim duo sunt anima et spiritus, diuidi possunt, ut diuisione eorum alterius discedentis, alterius inmanentis, mortis et uitae concursus eueniat. sed nullo modo eueniet: ergo duo non erunt, quae diuidi non possunt, quae diuidi possent, si duo fuissent. sed licet et duo esse concreta. sed non erunt concreta, si aliud est uiuere, aliud spirare. distinguunt substantias opera. et quanto nunc firmius est ut unum credas, cum distantiam non das ut ipsa sit anima spiritus, dum ipsius est spirare cuius et uiuere? quid enim, si diem aliud haberi uelis, aliud lucem, quae accedat diei, cum dies ipsa lux sit? plane erunt et alia genera lucis, ut ex ignium ministerio. erunt enim et aliae spiritus species, ut ex deo, ut ex diabolo. ita cum de anima et spiritu agitur, ipsa erit anima spiritus, sicut ipsa dies lux. ipsum est enim quid per quod est quid.
Sed ut animam spiritum dicam, praesentis quaestionis ratio compellit, quia spirare alii substantiae adscribitur. hoc dum animae uindicamus, quam uniformem et simplicem agnoscimus, spiritum necesse est certa condicione dicamus, non [*]( 3 uiuentis — 4 ergo om. A 4 si] sin A corr. 6 et] si et B est A, si B, sic Pam 7 id est om. A 8 separs A corr. et animam Urs: naturam B, natura A 13 inmanentis A, manentis B 15 quae diuidi — 17 sed non erunt in B uncinis inclusa possunt, quae diuidi om. B quae diuidi possent — 17 non erunt om. Gel 16 si A, et B prius duo addidi et om. B 18 distingunt A 21 accidat B 22 planae A ut] aut A 23 *spiritus A 30 conditione A )
315
status nomine, sed actus, nec substantiae titulo, sed operae, quia spirat, non quia spiritus proprie est. nam et flare spirare est. ita et animam, quam flatum ex proprietate defendimus, spiritum nunc ex necessitate pronuntiamus. ceterum aduersus Hermogenem, qui eam ex materia, non ex dei flatu contendit, flatum proprie tuemur. ille enim aduersus ipsius scripturae fidem flatum in spiritum uertit, ut, dum incredibile est spiritum dei in delictum et mox in iudicium deuenire, ex materia potius anima credatur quam ex dei spiritu. idcirco nos et illic flatum eam defendimus, non spiritum, secundum scripturam et secundum spiritus distinctionem, et hic spiritum ingratis pronuntiamus secundum spirandi et flandi communionem. illic de substantia quaestio est; spirare enim substantiae actus est. nec diutius de isto, nisi propter haereticos, qui nescio quod spiritale semen infulciunt animae de Sophiae matris occulta liberalitate conlatum ignorante factore; cum scriptura factoris magis dei sui conscia nihil amplius promulgauerit quam deum flantem in faciem hominis flatum uitae et hominem factum in animam uiuam, per quam exinde et uiuat et spiret, satis declarata differentia spiritus et animae in sequentibus instrumentis, ipso deo pronuntiante: spiritus ex me prodiuit, et flatum omnem ego feci. et anima enim flatus factus ex spiritu. et rursus: qui dedit flatum populo super terram et spiritum calcantibus eam. primo enim anima id est flatus populo in terra incedenti id est in carne carnaliter agenti, postea spiritus eis qui terram calcant id est opera carnis subigunt, quia et apostolus non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. nam et si Adam statim prophetauit magnum illud sacramentum in Christum et ecclesiam: hoc nunc os ex ossibus meis et caro
[*]( 21] Es. 57, 16. 23] ibid. 42, 5. 27] cf. 1 Cor. 15, 46. 30] Eph. 5, 30 sq. Gen. 2, 23 sq. ) [*]( 2 propriae A 5 hermogenen A 6 ipsius om. A 12 conditionem B 14 hereticos A nestio A 17 sui om. A conscientia A, consciam B 19 et om. A 20 declarata differentia Oehlerus: declarat ad differentia (differentias B) AB, declarans differentias Gel 21 pronuntiant A 24 sup* A 27 carne B 28 est om. A et si scripsi: etsi imlgo ) 316
ex carne mea; propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adglutinabit se mulieri suae, et erunt duo in unam carnem, accidentiam spiritus passus est. cecidit enim ecstasis super illum, sancti spiritus uis operatrix prophetiae. nam et malus spiritus accidens res est. denique Saulem tam dei spiritus postea uertit in alium uirum, id est in propheten, cum dictum est: quid hoc filio Cis? an et Saul in prophetis? quam et malus spiritus postea uertit in alium uirum, in apostatam scilicet. ludam quoque aliquamdiu cum electis deputatum usque ad loculorum officium, etsi iam fraudatorem, traditorem tamen nondum, postea diabolus intrauit. igitur si neque dei neque diaboli spiritus ex natiuitate conseritur animae, solam eam constat ante euentum spiritus utriusque; si solam, et simplicem et uniformem substantiae nomine, atque ita non aliunde spirantem quam ex substantiae suae sorte.
Proinde et animum, siue mens est, NOV apud Graecos, non aliud quid intellegimus quam suggestum animae ingenitum et insitum et natiuitus proprium, quo agit, quo sapit, quem secum habens ex semetipsa se commoueat in semet ipsam, atque ita moueri uideatur ab illo tamquam substantia alia, ut uolunt qui etiam uniuersitatis motatorem animum decernunt, illum deum Socratis, illum Valentini Monogenen ex patre BVSQV et matre SirHI. quamuis Anaxagorae turbata sententia est! initium enim omnium commentatus animum et uniuersitatis oscillum de illius axe suspendens purumque eum affirmans et simplicem et incommiscibilem, hoc uel maxime [*](7] 1 Reg. 10, 12. ) [*]( 2 adglutinabit B, agglutinabit A mulieri A, uxori B 3 carnem . unam Big 4 ecstasis Rig: extasis AB uis B, sui A 5 de*nique A 6. malum A corr. 8 mali A euertit B 9 malum A aliquandiu A 11 sed postea B 17 DE ANIMO AB, NON SEPARARI ANIMAM ET ANIMVM Gel NOYC- A 18 non Gel: quo non AB 19 natiuitus ABmg, natiuum B 20 se commoueat in semet ipsa om. A 21 ipsam scripsi: ipsa B 22 alio A mutatorem Bmg 23 Monogenen B, uni- genitum A 24 BreQ. A, j3usaj B, Bytho Rig Sige Rig: -C€ITHN€; A, xetpavT) B, sip,wr Gel, ivvou* Pam quam A 25 enim om. A et A, ut B 27 incommissibilem B )
317
titulo segregat ab animae commixtione et tamen eundem alibi animae addicit. hoc etiam Aristoteles denotauit, nescio an sua paratior implere quam aliena inanire. denique et ipse definitionem animi cum differret, interim alterum animi genus pronuntiauit, illum diuinum, quem rursus et impassibilem subostendens abstulit et ipsum a consortio animae. cum enim animam passibilem constet eorum quae sortita est pati, aut per animum et cum animo patietur, si concreta est animo: non poterit animus inpassibilis induci: aut si non per animum -nec cum animo patietur anima, non erit concreta illi, cum quo nihil et qui nihil patitur. porro si nihil per illum et cum illo anima patietur, iam nec sentiet nec sapiet nec mouebitur per illum, ut uolunt. nam et sensus passiones facit Aristoteles. quidni? et sentire enim pati est, quia pati sentire est. proinde et sapere sentire est et moueri sentire est, ita totum pati est. uidemus autem nihil istorum animam experiri ut non et animo deputetur, quia per illum et cum illo transigitur. iam ergo et commiscibilis est animus aduersus Anaxagoran et passibilis aduersus Aristotelen. ceterum si discretio admittitur, ut substantia duae res sint, animus atque anima, alterius erit et passio et sensus et sapor omnis et actus et motus, alterius autem otium et quies et stupor et nulla iam causa, et aut animus uacabit aut anima. quodsi constat ambobus haec omnia reputari, ergo unum erunt utrumque, et Democritus obtinebit differentiam tollens, et quaeretur, quomodo unum utrumque, ex duarum substantiarum confusione an ex unius dispositione. nos autem animum ita dicimus animae concretum, non ut substantia alium, sed ut substantiae officium.