De Anima

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

Infantes qui non putant somniare, cum omnia animae pro modo aetatis expungantur in uita, animaduertant succussus et nutus et renidentias eorum per quietem, ut ex re comprehendant motus animae somniantis facile per carnis teneritatem erumpere in superficiem. sed et quod Libyca gens Atlantes caeco somno noctem transigere dicuntur, animae utique natura non taxatur. porro aut Herodoto fama mentita est nonnumquam in barbaros calumniosa aut magna uis eiusmodi daemonum in illo climate dominatur. si enim et Aristoteles heroem quendam Sardiniae notat incubatores fani sui uisionibus priuantem, erit et hoc in daemonum libidinibus, tam auferre somnia quam inferre, ut Neronis quoque seri somniatoris et Thrasymedis insigne inde processerit. sed et a deo deducimus somnia. quid ergo nec a deo Atlantes somniarent, uel quia nulla iam gens dei extranea est in omnem terram et in terminos orbis euangelio coruscante? num ergo aut fama mentita est Aristoteli aut daemonum ad hoc ratio est, dum ne animae aliqua natura credatur immunis somniorum?

Satis de speculo mortis id est de somno, tum etiam de negotiis somni id est de somniis. nunc ad originem huius [*](1] cf. Dan. 10,1 sq. 13] cf. Herod. IV 184. ) [*]( 1 danihel A 2 caruit Mercerus: aruit AB 4 non in] non aliter (uel alias) in fort., non sine Hartelius in om. A 5 commodandam fort.- 7 omni A 11 Atlantes Gel: atlantico A, athlantico B 12 noctem Gel: non B, om. A, \'al. deest non\' Bmg itaque A 13 non taxatur scripsi: taxantur AB, taxatur Gel 15 et om. A 16 heroen B 18 auferes omnia A 19 tharsi medis A 20 somnia Bmg, omnia AB Athlantes B 22 nunc Kellnerus, unum (cf. 391, 7) Hartelius 23 ad hoc scripsi: adhuc AB 24 animae om. B 25 DE MORTIS VI (VI om. A) ET DE MENANDRO HAERETICO (HERETICO A) AB, Gel tum Urs: cum AB )

381
excessus, id est ad ordinem mortis, quia nec ipsa sine quaestionibus, licet finis omnium quaestionum. publica totius generis humani sententia mortem naturae debitum pronuntiamus. hoc stipulata est dei uox, hoc spopondit omne quod nascitur; ut iam hinc non Epicuri stupor suffundatur negantis debitum istud ad nos pertinere, sed haeretici magi Menandri Samaritani furor conspuatur dicentis mortem ad suos non modo non pertinere, uerum nec peruenire. in hoc scilicet se a superna et arcana potestate legatum, ut immortales et incorruptibiles et statim resurrectionis compotes fiant, qui baptisma eius induerint. legimus quidem pleraque aquarum genera miranda, sed aut ebriosos reddit Lyncestarum uena uinosa aut lymphaticos efficit Colophonis scaturrigo daemonica, aut (Alexandro accidit) Nonacris Arcadiae uenenata. fuit et Iudaeae lacus medicus ante Christum. plane Stygias paludes poeta tradidit mortem diluentes. sed et Thetis filium planxit. quamquam si et Menander in Stygem mergit, moriendum erit nihilominus, ut ad Stygem uenias; apud inferos enim dicitur. quaenam et ubinam ista felicitas aquarum, quas nec Iohannes baptizator praeministrauit nec Christus ipse discipulis demonstrauit? quod hoc Menandri balneum? comicum credo. sed cur tam infrequens, tam occultum, quo paucissimi lauant? suspectam enim faciam tantam raritatem securissimi atque tutissimi sacramenti, apud quod nec pro deo ipso mori lex est, cum contra omnes iam nationes ascendant in montem domini et in aedem dei Iacob mortem per martyrium quoque flagitantis, quam de Christo etiam suo exegit? nec magiae tantum dabit quisquam, ut eximat mortem aut repastinet uitis modo uitam aetate renouata. hoc enim ne Medeae quidem licuit in hominem, etsi licuit in ueruecem. translatus est Enoch et Helias nec mors [*]( 80] cf. Gen. 5, 24 et 2 Reg. 2,11. ) [*]( 1 ordinem ABmg, originem B ipsa scripsi: ipsam AB 2 finis scripsi: finem AB 6 magis Urs 12 sed aut] scilicet ut Oehlerus aut] ut Oehlerus 13 aut] ut Oehlerus 14 iudeae A 15 amne Christi Bmg 16 quanquam A Stygen B 21 comicum AB, magicum Urs quur B 22 quod paucis simulabant Bmg 26 de Christo B, dextro A 29 ne Medeae Gel: ne medie A, Nemediae B in hominem, etsi licuit om. A 30 uerbecem AB )
382
eorum reperta est, dilata scilicet. ceterum morituri reseruantur, ut antichristum sanguine suo extinguant. obiit et Iohannes, quem in aduentum domini remansurum frustra fuerat spes. fere enim haereses ad nostra exempla prosiliunt inde sumentes praesidia, quo pugnant. postremo compendium est: ubi sunt illi quos Menander ipse perfudit, quos in Stygem suam mersit? apostoli perennes ueniant assistant. uideat illos meus Thomas, audiat contrectet et crediderit.