De Anima

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

De somno prius disputemus, post, mortem qualiter anima decurrat. non utique extranaturale est somnus, ut quibusdam philosophis placet, cum ex his eum deputant causis quae praeter naturam haberi uidentur. Stoici somnum resolutionem sensualis uigoris affirmant, Epicurei deminutionem spiritus animalis, Anaxagoras cum Xenophane defetiscentiam, Empedocles et Parmenides refrigerationem, Strato segregationem consati spiritus, Democritus indigentiam spiritus, Aristoteles marcorem circumcordialis caloris. ego me numquam ita dormisse praesumo ut ex his aliquid agnoscam. neque enim credendum est defetiscentiam esse somnum, contrarium potius defetiscentiae, quam scilicet tollit, siquidem homo somno magis reficitur quam fatigatur. porro nec semper ex fatigatione concipitur somnus, et tamen cum ex illa est, illa iam non est. sed nec refrigescentiam admittam aut marcorem aliquem caloris, cum adeo corpora somno concalescant, et dispensatio ciborum per somnum non facile procederet calore properabili et rigore tardabili, si somno refrigeraremur. plus est quod etiam sudor digestionis aestuantis est index. denique concoquere dicimur, quod caloris, non frigoris operatio est. perinde deminutionem animalis spiritus aut indigentiam spiritus aut segregationem consati spiritus immortalitas animae non sinit credi. perit anima, si minoratur. superest, si forte, cum Stoicis resolutionem sensualis uigoris somnum determinemus, quia corporis solius quietem procuret, non et animae. animam enim ut semper mobilem et semper exercitam numquam succidere quieti, alienae scilicet a statu immortalitatis; nihil enim immortale finem operis sui admittit, somnus autem finis est operis. denique corpori, cui mortalitas competit, ei soli quies [*]( 1 DE SOMNO. Prius AB, DE SOMNO PERTINENTE AD TRACTA- TVM MORTIS. De somno prius Gel disputem A 4 preter A 5 epicuręi A 6 cum cum A 7 Strato segregationem om. A 8 indigentiam spiritus om. A 12 si quid A 15 refrigerescentiam A coloris A 16 et con Gel: ut AB 17 et rigore tardabili om. A 18 quod om. A 19 quoque recedimur A 20 perinde A, proinde B diminutionem A 22 immortalis anima B 23 supest est A ut cum fort. 26 succidere Lat: succedere AB , )

371
finem operis adlatura. qui ergo de somni naturalitate dubitabit, habet quidem dialecticos in dubium deducentes totam naturalium et extranaturalium discretionem, ut et quae putauerit citra naturam esse naturae uindicari sciat posse, a qua ita esse sortita sunt, ut citra eam haberi uideantur, et utique aut natura omnia aut nulla natura. apud nos autem id poterit audiri quod dei contemplatio suggerit, auctoris omnium, de quibus quaeritur. credimus enim, si quid est natura, rationale aliquod opus dei esse. porro somnum ratio praeit, tam aptum, tam utilem, tam necessarium, ut absque illo nulla anima sufficiat, recreatorem corporum, redintegratorem uirium, probatorem ualetudinum, pacatorem operum, medicum laborum, cui legitime fruendo dies cedit, nox legem facit, auferens rerum etiam colorem. quodsi uitale salutare auxiliare somnus, nihil eiusmodi non rationale, nihil non naturale. sic et medici omne contrarium uitali salutari auxiliari extra naturales cardines relegant. nam et aemulas somno ualetudines, phreneticam atque cardiacam, praeter naturam iudicando naturalem somnum praeiudicauerunt; etiam in lethargo non naturalem notantes testimonio naturali respondent, cum in suo temperamento est. omnis enim natura aut defraudatione aut enormitate rescinditur, proprietate mensurae conseruatur. ita naturale erit statu, quod non naturale effici potest decessu uel excessu. quid, si et esum et potum de naturae sortibus eximas? nam et in his plurima somni praeparatura est. certe his a primordio naturae suae homo inbutus est. si apud deum discas, ille fons generis, Adam, ante ebibit soporem quam sitiit quietem, ante dormiit quam laborauit, immo quam et edit, immo quam et profatus est, ut uideant naturalem indicem [*]( 27] cf. Gen. 2, 21 sqq. ) [*]( 1 adlatura Mereerus: adlatur A, adulatur B 3 et extranaturalium om. A et om. A 5 sunt Gel: est AB 12 peractorem Hartelius 15 nihil non naturale Pam: [nihil non naturale rationale quod rationale] B, om. A, Gel, \'al. desunt\' Bmg 16 naturales AB, naturae Bmg, Gel 18 atque cardiacam om. A 20 somnum naturalem spondent fort. in] sine Hartelius 24 et prius del. Gel 25 somni AB, homini Hartelim paratura Pam 29 uideamus fort. indigentiam somni fort., indici somnum Hartelius-) [*]( 24* )
372
somnum omnibus naturalibus principaliorem. inde deducimur etiam imaginem mortis iam tunc eum recensere. si enim Adam de Christo figuram dabat, somnus Adae mors erat Christi dormituri in mortem, ut de iniuria perinde lateris eius uera mater uiuentium figuraretur ecclesia. ideo et somnus tam salutaris, tam rationalis etiam in publicae et communis iam mortis effingitur exemplar. uoluit enim deus et alias nihil sine exemplaribus in sua dispositione molitus paradigmate Platonico plenius humani uel maxime initii ac finis lineas cotidie agere nobiscum, manum porrigens fidei facilius adiuuandae per imagines et parabolas sicut sermonum ita et rerum. proponit igitur tibi corpus amica ui soporis elisum, blanda quietis necessitate prostratum, immobile situ, quale ante uitam iacuit, et quale post uitam iacebit, ut testationem plasticae et sepulturae, expectans animam quasi nondum conlatam et quasi iam ereptam. sed et illa sic patitur, ut alibi agere uideatur, dissimulatione praesentiae futuram absentiam ediscens. de Hermotimo sciemus. et tamen interim somniat: unde tunc somnia? nec quiescit nec ignauescit omnino nec naturam immortalitatis seruam sopori addicit. probat se mobilem semper: terra mari peregrinatur nogotiatur agitatur laborat ludit dolet gaudet, licita atque inlicita persequitur, ostendit quod sine corpore etiam plurimum possit, quod et suis instructa sit membris, sed nihilominus necessitatem habeat rursus corporis agitandi. ita cum euigilauerit corpus, redditum officiis eius resurrectionem mortuorum tibi affirmat. haec erit somni et ratio naturalis et natura rationalis. etiam per imaginem mortis fidem initiaris, spem meditaris, discis mori et uiuere, discis uigilare, dum dormis. [*]( 3] cf. 1 Cor. 15, 45. 4] cf. Ioh. 19, 34. -8] cf. Plat. Phaed. p. 103. ) [*]( 2 censere fort. 3 figuram dabat AB, figurabat Bmg, Gel 6 salutares A corr. 9 quotidie A 13 prostratrum A 14 sculpturae A 15 spectans A et] aut Hartelius 16 ereptam ABmg, erectam B 17 absentiae A edisce A de Hermotimo sciemus del. Gel 18 unde tunc somnia del. Gel tunc A, sunt B 20 seruam sopori Urs: serii (seru A) soporis AB, seruam soporis Gel, feriis soporis Oehlerus, seruitio soporis Hartclius 21 peregrinantur A corr. negotiatur agitatur om. A 26 at haec A )

373

Ceterum de Hermotimo. anima, ut aiunt, in somno carebat, quasi per occasionem uacaturi hominis proficiscente de corpore. uxor hoc prodidit. inimici dormientem nacti pro defuncto cremauerunt. regressa anima tardius credo homicidium sibi imputauit. ciues Clazomenii Hermotimum templo consolantur. mulier non adit ob notam uxoris. quorsum istud? utne, quia facile est uulgo existimare secessionem animae esse somnum, hoc quoque Hermotimi argumento credulitas subornetur? genus fuerat grauioris aliquanto soporis, ut de incubone praesumptio est uel de ea ualetudinis labe, quam Soranus opponit excludens incubonem, aut tale quid uitii, quod etiam Epimeniden in fabulam impegit, quinquaginta paene annos somniculosum. sed et Neronem Suetonius et Thrasymedem Theopompus negant\' umquam somniasse, nisi uix Neronem in ultimo exitu post pauores suos. quid, si et Hermotimus ita fuit, ut otium animae nihil operantis in somnis diuortium crederetur? omnia magis coniectes quam istam licentiam animae sine morte fugitiuae, et quidem ex forma continuam. si enim tale quid semel accidere dicatur, ut deliquium solis aut lunae, ita et animae, sane persuaderer diuinitus factum; congruere enim hominem seu moneri seu terreri a deo, uelut fulgure rapido, momentaneae mortis ictu: si non magis in proximo esset somnium credi quod uigilanti potius accidere deberet, si non somnium magis credi oporteret.