De Anima
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.
Malum igitur animae, praeter quod ex obuentu spiritus nequam superstruitur, ex originis uitio antecedit, naturale quodammodo. nam, ut diximus, naturae corruptio alia natura est, habens suum dominum et patrem, ipsum scilicet corruptionis auctorem, ut tamen insit et bonum animae illud principale, illud diuinum atque germanum et proprie naturale. quod enim a deo est, non tam extinguitur quam obumbratur. potest enim obumbrari, quia non est deus, extingui non potest, quia a deo est. itaque sicut lumen aliquo obstaculo impeditum manet, sed non comparet, si tanta densitas obstaculi fuerit, ita et bonum in anima a malo oppressum pro qualitate eius aut in totum uacat occultata luce aut, qua datur, radiat inuenta libertate. sic pessimi et optimi quidam et nihilominus unum omnes animae genus. sic et in pessimis aliquid boni et in optimis nonnihil pessimi. solus enim deus sine peccato et solus homo sine peccato Christus, quia et deus Christus. sic et diuinitas animae in praesagia erumpit ex bono priore [*]( 6] Matth. 5, 28. ) [*]( 1 is in (Is inductwn) A 4 idolatriae A 6 mulierem add. Pam 10 appugnas A 11 in om. A 12 presidem A 17 dominum scripsi: deum AB 19 illud ex illum A propriae A 21 non est deus om. A 22 aliquod A 24 ita Gel: uia. ita AB, (ob)uia, ita Hartelius 25 occultata luce Rig: occulta salute AB 30 presagia ex pressagia A proprio Bmg )
De morte iam superest, ut illic materia ponatur, ubi ipsa anima consummatur. quamquam Epicurus uulgari satis opinione negarit mortem ad nos pertinere. quod enim dissoluitur, inquit, sensu caret et quod sensu caret, nihil ad nos. dissoluitur autem et caret sensu non ipsa mors, sed homo qui eam patitur. at ille ei dedit passionem, cuius est actio. quodsi hominis est pati mortem dissolutricem corporis et peremptricem sensus, quam ineptum ut tanta uis ad hominem non pertinere dicatur. multo coactius Seneca, post mortem, ait, omnia finiuntur, etiam ipsa. hoc si ita est, iam et mors ad semetipsam pertinebit, si et ipsa finitur; eo magis ad hominem, in quo inter omnia finiendo et ipsa finitur. mors nihil ad nos, ergo et uita nihil ad nos. si enim quo dissoluimur praeter nos, etiam quo compingimur extra nos. si ademptio sensus nihil ad nos, nec adeptio sensus quicquam ad nos. sed mortem quoque interimat qui et animam. a nobis ut de postuma uita et de alia prouincia animae, ita de morte tractabitur, ad quam uel ipsi pertinemus, si ad nos illa non pertinet. denique . nec speculum eius somnus aliena materia est. [*]( 12] Epic. sent. nr. n p. 71 Usen. 18] Sen. Troad. 395. ) [*]( 1 alterum et A, est B 6 a om. A 8 et iam non om. A 10 DE MORTE. De AB, Gel materiam Oehlerus ponatur scripsi: ponat AB 11 consummatur scripsi: consummat AJB quanquam A 13 et om. A 16 quid si A corporis et peremptricem bis A 20 sic A 21 omnib; A 23 quo Gel: quod AB quod A corr. 25 quia B 26 a AB, in Gel de postuma uita et Rig: depositum a uita et AB, depositum habitat et ut Gel 27 ista quidam 28 non pertinet om. A denique nec om. A ) [*]( XX. Tert. I. ) [*]( 24 )
De somno prius disputemus, post, mortem qualiter anima decurrat. non utique extranaturale est somnus, ut quibusdam philosophis placet, cum ex his eum deputant causis quae praeter naturam haberi uidentur. Stoici somnum resolutionem sensualis uigoris affirmant, Epicurei deminutionem spiritus animalis, Anaxagoras cum Xenophane defetiscentiam, Empedocles et Parmenides refrigerationem, Strato segregationem consati spiritus, Democritus indigentiam spiritus, Aristoteles marcorem circumcordialis caloris. ego me numquam ita dormisse praesumo ut ex his aliquid agnoscam. neque enim credendum est defetiscentiam esse somnum, contrarium potius defetiscentiae, quam scilicet tollit, siquidem homo somno magis reficitur quam fatigatur. porro nec semper ex fatigatione concipitur somnus, et tamen cum ex illa est, illa iam non est. sed nec refrigescentiam admittam aut marcorem aliquem caloris, cum adeo corpora somno concalescant, et dispensatio ciborum per somnum non facile procederet calore properabili et rigore tardabili, si somno refrigeraremur. plus est quod etiam sudor digestionis aestuantis est index. denique concoquere dicimur, quod caloris, non frigoris operatio est. perinde deminutionem animalis spiritus aut indigentiam spiritus aut segregationem consati spiritus immortalitas animae non sinit credi. perit anima, si minoratur. superest, si forte, cum Stoicis resolutionem sensualis uigoris somnum determinemus, quia corporis solius quietem procuret, non et animae. animam enim ut semper mobilem et semper exercitam numquam succidere quieti, alienae scilicet a statu immortalitatis; nihil enim immortale finem operis sui admittit, somnus autem finis est operis. denique corpori, cui mortalitas competit, ei soli quies [*]( 1 DE SOMNO. Prius AB, DE SOMNO PERTINENTE AD TRACTA- TVM MORTIS. De somno prius Gel disputem A 4 preter A 5 epicuręi A 6 cum cum A 7 Strato segregationem om. A 8 indigentiam spiritus om. A 12 si quid A 15 refrigerescentiam A coloris A 16 et con Gel: ut AB 17 et rigore tardabili om. A 18 quod om. A 19 quoque recedimur A 20 perinde A, proinde B diminutionem A 22 immortalis anima B 23 supest est A ut cum fort. 26 succidere Lat: succedere AB , )
Ceterum de Hermotimo. anima, ut aiunt, in somno carebat, quasi per occasionem uacaturi hominis proficiscente de corpore. uxor hoc prodidit. inimici dormientem nacti pro defuncto cremauerunt. regressa anima tardius credo homicidium sibi imputauit. ciues Clazomenii Hermotimum templo consolantur. mulier non adit ob notam uxoris. quorsum istud? utne, quia facile est uulgo existimare secessionem animae esse somnum, hoc quoque Hermotimi argumento credulitas subornetur? genus fuerat grauioris aliquanto soporis, ut de incubone praesumptio est uel de ea ualetudinis labe, quam Soranus opponit excludens incubonem, aut tale quid uitii, quod etiam Epimeniden in fabulam impegit, quinquaginta paene annos somniculosum. sed et Neronem Suetonius et Thrasymedem Theopompus negant\' umquam somniasse, nisi uix Neronem in ultimo exitu post pauores suos. quid, si et Hermotimus ita fuit, ut otium animae nihil operantis in somnis diuortium crederetur? omnia magis coniectes quam istam licentiam animae sine morte fugitiuae, et quidem ex forma continuam. si enim tale quid semel accidere dicatur, ut deliquium solis aut lunae, ita et animae, sane persuaderer diuinitus factum; congruere enim hominem seu moneri seu terreri a deo, uelut fulgure rapido, momentaneae mortis ictu: si non magis in proximo esset somnium credi quod uigilanti potius accidere deberet, si non somnium magis credi oporteret.