De Anima

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

Quodsi uniformis natura animae ab initio in Adam ante tot ingenia, ergo non multiformis quia uniformis per tot ingenia, nec triformis, ut adhuc trinitas Valentiniana caedatur, quae nec ipsa in Adam recognoscitur. quid enim spiritale in illo? si quia prophetauit magnum illud sacramentum in [*](1] Tit. 1,12. ) [*]( 1 alterum de om. A 2 exilitas expedit om. A 4 citra A, circa B et ualentiam om. A 5 alterum acunt A 6 et experientiae B, experimentiae A, experientia Gel ignauia B 7 aliquae Mercerus: alia quae AB 9 dominus deus B 10 primum et om. A et prouidentia et fatum Gel fortunae et B, fortunae 4, fortuna et Gel 11 distingunt A sic fere ubique 12 uouimus ex nouimus A, nouimus B, uouimus Bmg 16 ideo fort. 17 ut et Rig: id est AB, item Oehlerus moralis Bmg, mortalis AB 18 quanta AB, quum quanta UrR, quae quanta Oehlerus, quia quanta fort. 20 manasses; uariaas A 23 quia uniformis B, om. A, quia multiformis Hartelius 24 iam nec B triformis B, quadriformis ABmg, qua triformis Rig caedatur AB, credatur Bmg 26 profetauit A )

334
Christum et ecclesiam: hoc os ex ossibus meis et caro ex carne mea uocabitur mulier; propterea relinquet homo patrem et matrem et agglutinabitur mulieri suae et erunt duo in carnem unam, hoc postea obuenit, cum in illum deus amentiam immisit, spiritalem uim, qua constat prophetia. si et malum in eo apparuit transgressionis admissum, nec hoc naturale deputandum est, quod instinctu serpentis operatus est, tam non naturale quam nec materiale, quia et materiae fidem iam exclusimus. quodsi nec spiritale nec quod dicitur materiale proprium in illo fuit, et si ex materia, fuisset mali semen, superest ut solum in illo et unicum fuerit naturale quod censetur animale, quod statu simplex et uniforme defendimus. de hoc plane relinquitur quaeri an demutabile debeat credi, quod naturale dicatur. idem enim conuertibilem negant naturam, ut trinitatem suam in singulis proprietatibus figant; quia arbor bona malos non ferat fructus nec mala bonos, et nemo de spinis metat ficus et de tribulis uuas. ergo si ita est, neque de lapidibus filios Abrahae suscitare poterit deus nec genimina uiperarum facere paenitentiae fructus. et errauit apostolus scribens: eratis et uos aliquando tenebrae, et: fuimus et nos aliquando natura filii irae et in his uos quoque fuistis, sed abluti estis. sed numquam discordabunt sententiae sanctae. non dabit enim arbor mala bonos fructus, si non inseratur, et bona malos dabit, si non colatur. et lapides filii Abrahae fient, si in fidem Abrahae formentur. et genimina uiperarum fructum paenitentiae facient, si uenena malignitatis expuerint. haec erit uis diuinae gratiae, potentior utique natura, habens in nobis subiacentem sibi liberam arbitrii potestatem, quod αὐτεξούσιον dicitur; quae cum [*]( 1] Gen. 2, 23 sqq. 16] cf. Luc. 6, 43 sq. 18] cf. Matth. 3, 7 sq. 20] Eph. 5, 8. 2, 3. 21] 1 Cor. 6, 11. ) [*]( 4 carne A unam om. A 5 profetia A 8 materiale quia et om. A 10 et AB, nam Urs 12 statu Gel: status AB uniforme Gel: uniformem AB 13 debeat credi quod naturale om. A 15 naturalem Bmg 19 gemina A corr. 25 fili A 26 fient formentur A corr. gemina A corr. 29 arbitrarii A autexusion (m. rec. in mg. auToe$ojatovj A quae cumque A corr. )
335
sit et ipsa naturalis atque mutabilis, quoquo uertitur, natura conuertitur. inesse autem nobis τὸ αὐτεξούσιον naturaliter iam et Marcioni ostendimus et Hermogeni. quid nunc, si naturae condicio sic erit definienda, ut duplex determinetur, natorum et innatorum, factorum et infectorum? atque ita quod natum factumque constiterit, eius natura capiet demutationem; et renasci enim poterit et refici. innatum autem et infectum immobile stabit. quod cum soli deo conpetat, ut soli innato et infecto et idcirco immortali et inconuertibili, absolutum est ceterorum omnium natorum atque factorum conuertibilem et demutabilem esse naturam, ut et, si trinitas animae adscribenda esset, ex mutatione accidentiae, non ex institutione naturae deputaretur.

Cetera animae naturalia iam a nobis audiit Hermogenes cum ipsorum defensione et probatione, per quae dei potius quam materiae propinqua cognoscitur. hic solummodo nominabuntur, ne praeterita uideantur. dedimus enim illi et libertatem arbitrii, ut supra scripsimus, et dominationem rerum et diuinationem interdum, seposita quae per dei gratiam obuenit ex prophetia. itaque iam ab isto dispositionis retractatu recedam, ut ordinem eius expungam. definimus animam dei flatu natam, immortalem, corporalem, effigiatam, substantia simplicem, de suo sapientem, uarie procedentem, liberam arbitrii, accidentiis obnoxiam, per ingenia mutabilem, rationalem, dominatricem, diuinatricem, ex una redundantem. sequitur nunc ut quomodo ex una redundet consideremus, id est unde et quando et qua ratione sumatur.

Quidam de caelis deuenisse se credunt tanta persuasione, quanta et illuc indubitate regressuros repromittunt, ut Saturninus Menandri Simoniani discipulus induxit, hominem affirmans [*](1 natura conuertitur om. A 2 • rOATTGEOYCION A 9 et inconuertibili om. A 14 a sup. uers. A 19 interdum om. A gratia A 22 corporalem om. A, \'al. deest\' Bmg 23 sapientem AB, patientem Bmg uariae A 24 accidentiis Urs: accidentis AB 26 ut ex et A 28 VNDE ANIMA AB, VNDE ANIMA, ADVERSVS HAERETICOS QVI EAM DE COELIS DEFERVNT Gel 29 et om. B Saturnus B, Saturnius Big )

336
ab angelis factum primoque opus futtile et inualidum et instabile in terra uermis instar palpitasse, quod consistendi uires deessent, dehinc ex misericordia summae potestatis, ad cuius effigiem nec tamen plene perspectam temere structus fuisset, scintillulam uitae consecutum, quae illud exsuscitarit et erexerit et constantius animarit et post decessum uitae ad matricem relatura sit. sed et Carpocrates tantundem sibi de superioribus uindicat, ut discipuli eius animas suas iam et Christo, nedum apostolis, et peraequent et cum uolunt praeferant, quas perinde de sublimi uirtute. conceperint despectrice mundi potentium principatuum. Apelles sollicitatas refert animas terrenis escis de supercaelestibus sedibus ab igneo angelo, deo Israelis et nostro, qui exinde illis peccatricem circumfinxerit carnem. examen Valentini semen Sophiae infulcit animae, per quod historias atque Milesias Aeonum suorum ex imaginibus uisibilium recognoscunt. doleo bona fide Platonem omnium haereticorum condimentarium factum. illius est enim et in Phaedone quod animae hinc euntes sint illuc, et inde huc. item in Timaeo, quod genimina dei delegata sibi mortalium genitura accepto initio animae immortali mortale ei circumgelauerint corpus; tum quod mundus hic imago sit alterius alicuius. quae omnia ut fidei commendet, et animam retro in superioribus cum deo egisse in eommercio idearum et inde huc transuenire et hic quae retro norit de exemplaribus recensere, nouum elaborauit argumentum, nafofcets avajAvifaet; id est discentias reminiscentias esse. uenientes enim inde huc animas obliuisci eorum in quibus prius fuerint, dehinc ex his uisibilibus edoctas recordari. cum igitur huiusmodi argumento illa insinuentur a Platone, quae haeretici mutuantur, satis haereticos repercutiam, si argumentum Platonis elidam. [*]( 18] cf. Plat. Phaed. p. 70. 19] cf. Plat. Tim. p. 43 sq. et 29 sq. 25] cf. Plat. Phaed. p. 73. ) [*]( 1 et inualidum om. A 5 scintullulam B illum B 10 proinde B de om. A 11 principatum A 13 circumfixerit A 15 millesias A eonum A 18 phedone A, phaedrone B 19 gemina B, germina Gel 20 immortalis fort. 23 hunc A 25 MAHHCCIC ANAMNHC61C A 26 huc inde Gel 28 et doctas recordari A, recordari edoctas B igitur om. A 29 eretici A )

337

Primo quidem obliuionis capacem animam non cedam, quia tantam illi concessit diuinitatem, ut deo adaequetur. innatam eam facit, quod et solum armare potuissem ad testimonium plenae diuinitatis; adicit immortalem, incorruptibilem, incorporalem, quia hoc et deum credidit, inuisibilem, ineffigiabilem, uniformem, principalem, rationalem, intellectualem; quid amplius proscriberet animam, si eam deum nuncuparet? nos autem, qui nihil deo adpendimus, hoc ipso animam longe infra deum expendimus, quod natam eam agnoscimus ac per hoc dilutioris diuinitatis et exilioris felicitatis, ut flatum, non ut spiritum, et si immortalem, ut hoc sit diuinitatis, tamen passibilem, ut hoc sit natiuitatis, ideoque et a primordio exorbitationis capacem et inde etiam obliuionis affinem. satis de isto cum Hermogene. ceterum quae, ut haberi merito possit ex peraequatione omnium proprietatum deus, nulli passioni subiacebit, ita nec obliuioni, cum tanta sit iniuria obliuio quanta est gloria eius, cuius iniuria est, memoria scilicet, quam et ipse Plato sensuum et intellectuum salutem et Cicero thesaurum omnium studiorum praedicauit. nec hoc iam in dubium deducetur, an tam diuina anima memoriam potuerit amittere, sed an quam amiserit recuperare denuo possit. quae enim non debuit obliuisci, si oblita sit, nescio an ualeat recordari. ita utrumque meae animae, non Platonicae congruet. secundo gradu opponam: natura compotem animam facis idearum illarum, an non? immo natura, inquis. nemo ergo concedet naturalem scientiam naturalium excidere artium. excidet studiorum, excidet doctrinarum, disciplinarum; excidet fortasse et [*]( 18] Plat. Phileb. p. 34 A. Cic. de or. I 5,18. ) [*]( 1 ADVERSVS PLATONIS fiaOaaei? xai avapifasis A (graeca m. rec. add.) B, ADVERSVS PLATONIS ARGVMENTVM QVOD DISOENTIAS REMINISCENTIAS DICAT Gel 2 congessit Bmg 4 addicit B 5 inuisibilem om. A 7 eum A corr. 8 appendimus B 10 et om. B 11 immortalem, ut hoc sit diuinitatis, tamen Gel: immortalem [tamen passibilem] ut hoc sit diuinitatis: Et cum immortalem, tamen B, immortalem tamen A 13 cum hermogene, Cum ermogene, A 16 ita] ea fort. iniuriae Bmg 18 intellectum A corr. 19 Nec ne hoc A 21 amisit A 22 ita om. A 27 excident fortasse B ) [*]( XX. Tert I. ) [*]( 22 )

338
ingeniorum et affectuum, quae naturae uidentur, non tamen sunt, quia, ut praemisimus, et pro locis et pro institutionibus et pro corpulentiis ac ualetudinibus et pro potestatibus dominatricibus et pro libertatibus arbitrii ex accidentibus constant. naturalium uero scientia ne in bestiis quidem deficit. plane obliuiscetur feritatis leo mansuetudinis eruditione praeuentus et cum toto suggestu iubarum delicium fiet Berenices alicuius reginae lingua genas eius emaculans. mores bestiam relinquent, scientia naturalium permanebit. non obliuiscetur idem naturalium pabulorum, naturalium remediorum, naturalium terrorum; et si de piscibus et si de placentis regina ei obtulerit, carnem desiderabit, et si languenti theriacam composuerit, simiam leo requiret, et si nullum illi uenabulum obfirmabit, gallum tamen formidabit. perinde et homini omnium forsitan obliuiosissimo inoblitterata perseuerabit sola scientia naturalium, ut sola scilicet naturalis, memor semper manducandi in esurie et bibendi in siti et oculis uidendum et auribus audiendum et naribus odorandum et ore gustandum et manu contrectandum. hi sunt certe sensus, quos philosophia depretiat intellectualium praelatione. igitur si naturalis scientia sensualium permanet, quomodo intellectualium, quae potior habetur, intercidit? unde nunc ipsa uis obliuionis antecedentis recordationem? ex multitudine, ait, temporis. satis inprospecte. quantitas enim temporis non pertinebit ad eam rem quae innata dicatur ac per hoc potissimum aeterna credatur. quod enim aeternum est, eo, quia et innatum est, neque initium neque finem temporis admittendo nullum modum temporis patitur. cui temporis modus nullus est, nec ulla demutatione tempori subest nec ei de multitudine temporis uis est. si tempus in causa est obliuionis, cur ex quo anima corpori inducitur, memoria delabitur, [*]( 2 aut A corr. premisimus A 3 ueletudinibus A corr. 10 naturalium remediorum om. A 13 offirmabit A, obfirmabitur fort. 16 aesurie (a inductum) A 17 uidendi fort. audiendi fort. 18 odorandi fort. gustandi fort. contrectandi fort. 21 intercidet A 23 inprospecte Gel: in prospectis AB 26 et om. A 28 temporis B nec — 29 uis est om. A ei de scripsi: eadem B, eadem in Lat, ea de Rig- )
339
quasi exinde tempus anima sustineat, quae sine dubio prior corpore non fuit utique sine tempore? ingressa uero corpus statimne obliuiscitur, an aliquanto post? si statim, ecquae erit temporis nondum subputandi multitudo? infantia scilicet. si aliquanto post, ergo illo in spatio ante tempora obliuionis memor adhuc aget anima? et quale est ut postea obliuiscatur et rursus postea recordetur? quoquo autem tempore illam obliuio inruerit, quantus hic etiam habebitur modus temporis? tota, opinor, uitae decursio satis non erit ad euertendam memoriam tanti ante corpus aeui. sed rursus Plato causam demotat in corpus, quasi et hoc fide dignum, ut nata substantia. innatae uim extinguat. magnae autem ac multae differentiae corporum pro gentilitate, pro magnitudine, pro habitudine, pro aetate, pro ualetudine. num ergo et obliuionum differentiae aestimabuntur? sed uniformis obliuio est; ergo non erit corporalitas multiformis in causa exitus uniformis. multa item documenta teste ipso Platone diuinationem animae probauerunt, quae proposuimus iam Hermogeni. sed nec quisquam hominum non et ipse aliquando praesagam animam suam sentit aut ominis aut periculi aut gaudii augurem. si diuinationi non obstrepit corpus, nec memoriae opinor officiet. in eodem certe corpore et obliuiscuntur animae et recordantur. si qua corporis ratio incutit obliuionem, quomodo contrariam eius admittet recordationem ? quia et ipsa post obliuionem recordatio memoria recidiua est? quod primae memoriae aduersatur, cur non et secundae refragetur? postremo qui magis reminiscerentur quam pueruli, ut recentiores animae, ut nondum inmersae domesticis ac publicis curis, ut ipsis solis deditae studiis-. [*]( 10] cf. Plat. Phaed. p. 65 sq. 17] cf. Plat. Phaedr. p. 242 C. ) [*]( 3 ecquae erit Oehlerus: et quaerit A, et quae erit B 5 aliquando A 9 euertendam Lat: uertendam AB 10 demotat scripsi: demutat AB 12 ac AB, et Gel multe A 13 getilitate A 15 estimabuntur A 16 in causa exitus uniformis om. A 19 aut ominis Bmg, aut hominis AB, aut uigilans aut insomnis uel aut insomnis aut uigilans fort., ut, eminus Hartelius 22 prius et om. A 25 interrogationis signum posui 26 refragatur A 27 ut recentiores AB, uirentiores Bmg, ut recentioris Hartelius immerse A 28 deditae Gel: debitae A, debite B ) [*]( 22* )
340
diis, quorum discentiae reminiscentiae fiunt? immo cur non ex aequo omnes recordamur, cum ex aequo omnes obliuiscamur? sed tantummodo philosophi. ne hi quidem omnes. Plato scilicet solus in tanta gentium silua, in tanto sapientium prato, idearum et oblitus et recordatus est. igitur et si nullo modo consistit argumentatio ista praecipua, totum illud pariter euersum est, cui accommodata est, ut animae et innatae et in caelestibus conuersatae et consciae diuinorum illic et inde delatae et hic recordatae crederentur, ad occasiones plane haereticis subministrandas.

Iam nunc regrediar ad causam huius excessus, uti reddam, quomodo animae ex una redundent, quando et ubi et qua ratione sumantur. de qua specie nihil refert, a philosopho an ab haeretico an a uulgo quaestio occurrat. nulla interest professoribus ueritatis de aduersariis eius, maxime tam audacibus quam sunt primo isti, qui praesumunt non in utero concipi animam nec cum carnis figulatione compingi atque produci, sed effuso iam partu nondum uiuo infanti extrinsecus inprimi. ceterum semen ex concubitu muliebribus locis sequestratum motuque naturali uegetatum compinguescere in solam substantiam carnis; eam editam et de uteri fornace fumantem et calore solutam ut ferrum ignitum et ibidem frigidae immersum, ita aeris rigore percussam et uim animalem rapere et uocalem sonum reddere. hoc Stoici cum Aenesidemo et ipse interdum Plato, cum dicit perinde animam extraneam alias et extorrem uteri prima adspiratione nascentis infantis adduci, [*]( 1] cf. Plat. Phaed. p. 72 sq. 25] cf. Plat. Phaed. p. 76 sqq. ) [*]( 1 reminiscentiae om. A 3 nec ii Lat 4 gentium] sagientium Hartelius 5 alterum et om. A et postremum om. B 7 et prius sup. uers. A 8 conscie A 9 post delatae addiderim et oblitae occansiones A 11 ANIMAM ET CARNEM SIMVL CONCIPI AB, DE CONCEPTY ANIMAE ADVERSVS EOS QVI POST PAilTVM CORPORI EAM IN- DVCVNT Gel ut Pam 12 redundet A corr. et ex qua B 13 specie anihil A 18 sed Lat: sed et AB 20 compisguescere A solidam Pricaeus 22 idem fort. frigidae Gel: frigide AB 25 interdu A perinde ABmg, proinde B 26 adspiratione A )

341
sicut exspiratione nouissima educi. uidebimus an ex sententia sua finxerit. ne ex medicis quidem defuit Hicesius et naturae et artis suae praeuaricator. puduit, opinor, illos hoc statuere, quod feminae agnoscerent. at quanto ruboratior exitus, a feminis reuinci quam probari? in ista namque specie nemo tam idoneus magister, arbiter, testis, quam sexus ipsius sensus. respondete matres uosque praegnantes uosque puerperae, steriles et masculi taceant, uestrae naturae ueritas quaeritur, uestrae passionis fides conuenitur, an aliquam in fetu sentiatis uiuacitatem alienam de uestro, de quo palpitent ilia, micent latera, tota uentris ambitio pulsetur, ubique ponderis regio mutetur, an hi motus gaudia uestra sint et certa securitas, quod ita infantem et uiuere confidatis et ludere, an si desierit inquies eius, illi prius pertimescatis, an et audiat iam in uobis, cum ad nouum sonum excutitur, an et ciborum uanitates illi desideretis, illi etiam fastidiatis, an et ualetudinibus inuicem communicetis, ille quidem usque ex contusionibus uestris, quibus et ipse intus per eadem membra signatur, rapiens sibi iniurias matris. si liuor ac rubor sanguinis passio est, sine anima non erit sanguis: si ualetudo animae accessio est, sine anima non erit ualetudo: si alimonia inedia crementa decrementa pauor motus tractatio est animae, his qui fungitur uiuet. denique desinit uiuere qui desinit fungi. denique et mortui eduntur, quomodo, nisi et uiui? qui autem et mortui, nisi qui prius uiui? atquin et in ipso adhuc utero infans trucidatur necessaria crudelitate, cum in exitu obliquatus denegat partum matricida, ni moriturus. [*]( . 1 exspiratioue B, aspiratione ABmg nouissima educi Urs: nouissime (nouissime B) duci AB ex sententia sua Hartelius: ex sententias A, sententiam B, ex sententia Rig 2 fixerit A Hicesius Gel: hic eius A, hic Esius B 3 hoc B, id A 4 at B, et ABmg ruboratior Lat: roboratior AB 6 ipsus Scal sensus addidi 7 uosque pregnantes uosque A 10 uestra de qua fort., uestro (uel uestro ?) de quo Kellnerus 11 han A corr. 13 inquias A 14 et in uobis Gel 15 uarietates Ivm 17 ex Oehlerus: et AB, del. Gel, eo; de Urs 18 liuorum A 19 sanguis - 20 non erit om. A 20 animae Urs: omnis B 21 inaedia A 22 anime A is B, iis Urs desiit A 23 nisi B, si A 24 in om. A 26 inexit A obliquatus B, obligatus ABmg ni Gel: qui A, [qui] B )
342
itaque est inter arma medicorum et organon, ex quo prius patescere secreta coguntur tortili temperamento, cum anulocultro, quo intus membra caeduntur anxio arbitrio, cum hebete unco, quo totum facinus extrahitur uiolento puerperio. est etiam aeneum spiculum, quo iugulatio ipsa dirigitur caeco latrocinio: ἐμβρυοσφάκτην appellant de infanticidii officio, utique uiuentis infantis peremptorium. hoc et Hippocrates habuit et Asclepiades et Erasistratus et maiorum quoque prosector Herophilus et mitior ipse Soranus, certi animal esse conceptum atque ita miserti infelicissimae huiusmodi infantiae, ut prius occidatur, ne uiua lanietur. de qua sceleris necessitate nec dubitabat, credo, Hicesius, iam natis animam superducens ex aeris frigidi pulsu, quia et ipsum uocabulum animae penes Graecos de refrigeratione. respondeas: num ergo barbarae Romanaeque gentes aliter animantur, quia animam aliud quid quam ψυχὴν. cognominauerunt? quantae uero nationes sub feruentissimo axe censentur colorem quoque excoctae? unde illis anima, quibus aeris rigor nullus? taceo cubiculares aestus et omnem illic caloris paraturam enitentibus necessariam, quas afflari uel maxime periculum est. in ipsis paene balneis fetus elabitur, et statim uagitus auditur. ceterum si aeris rigor thesaurus est animae, extra Germanias et Scythias et Alpes et Argaeos nemo debuit nasci. atquin et populi frequentiores apud orientalem et meridialem temperaturam et ingenia expeditiora, omnibus Sarmatis etiam mente torpentibus. et animi enim de rigoribus scitiores prouenirent, si animae de frigusculis euenirent; cum substantia enim et uis. his ita praestructis [*](1 est A, et B organon Urs: organa B, cum organia; A ex] est Urs 2 anulo cultro A, anulo cultrato Gel 4 facinus AB, pecus Gel, pignus fort. attrahitur B 6 2{i.ppuoa<p<xxtr]v Urs: EMBPTOPCEHTHN. A, 2fij3puop<j £ xTr]v Bmg, ijj.PpuoracxTTjv B, IfiPpuopactTjv Gel, ijxPpuovsx-njv Lat, Ppuoppirf-nv alii 10 miserati B infelicissime B 11 uiua lanietur B, uiuat A 12 hic Esius B 13 et Gel: it A, ut B paenes A 14 refrigeratione. respondeat (respondeas: ego) num Urs: refrigeratione. respon- dens. num AB 15 qui A quic quam ex quic quid A 16 •TYXHN- A 17 quaeque Hartelius 18 animam B 22 Scythias Rig: Scythas B, cythias A 23 algeos A 25 Sarmatis Gel: armatis AB ) S
343
possumus illos quoque recogitare qui exsecto matris utero uiui aerem hauserunt, Liberi aliqui et Scipiones. quodsi qui, ut Plato, perinde non putat duas animas in unum conuenire sicut nec corpora, ego illi non modo duas animas in unum congestas ostendissem, sicut et corpora, in fetibus, uerum et alia multa cum anima conserta, daemonis scilicet, nec unius, ut in Socrate ipso, uerum et septenarii spiritus, ut in Magdalena, et legionarii numeri, ut in Geraseno, quo facilius anima cum anima conseretur ex societate substantiae quam spiritus nequam ex diuersitate naturae. at idem in sexto Legum monens cauere ne uitiatio seminis ex aliqua uilitate concubitus labem corpori et animae supparet, nescio de pristina magis an de ista sententia sibi exciderit. ostendit enim animam de semine induci, quod curari monet, non de prima aspiratione nascentis. unde, oro te, similitudine animae quoque parentibus de ingeniis respondemus secundum Cleanthis testimonium, si non et ex animae semine educimur? cur autem et ueteres astrologi genituram hominis ab initio conceptus dirigebant, si non exinde et anima est? ad quam aeque pertinet, siquid est, flatus.

Sed omnis inaequalitas sententiae humanae usque ad dei terminos. in nostras iam lineas gradum colligam, ut quod philosophis medicisque respondi, Christiano probem. de tuo, frater, fundamento fidem aedifica. aspice uiuentes uteros sanctissimarum feminarum nec modo spirantes iam illic infantes, uerum etiam prophetantes. ecce uiscera Rebeccae inquietantur, et longe adhuc partus et aeris nullus impulsus. ecce duplex fetus in locis matris tumultuatur, et nusquam adhuc populi duo. portentosa forsitan petulantia infantiae ante certantis quam uiuentis, ante animosae quam animatae, si tantummodo [*]( 7] cf. Marc. 16, 9 et 5, 1 sqq. 101 cf. Plat. Leg. VI p. 775 sq. 25] cf. Gen. 25, 22 sq. ) [*]( 3 putatat A corr. ti cum Gel: ut cum B, ut tuni A 9 couseretur Urs: conferetur AB 11 uiciatio A 12 pristinis A 15 te om. A 16 cleantis B et om. A 17 semine A 18 digerebant Bmg 19 et om. A at A corr. quidquid Bmg status Urs 22 responde A corr. 23 aedificem Bmg 24 feminarum A 29 animosae quam animatae Gel: animos aequa animate ex animos aequaniinitate A, animos aeque animate B )

344
matrem subsultando turbasset. at cum partus aperitur et numerus inspicitur et auguratus recognoscitur, puto, iam non animae solummodo probantur infantum, sed et pugnae. detinebatur qui praeuenerat nasci a praeuento necdum plenius edito, tantum manu nato. et si ipse animam de prima aspiratione potabat Platonico more aut de aeris rigore carpebat - Stoica forma, quid ille qui expectabatur, qui adhuc intus detinebatur et foris iam detinebat? nondum, opinor, spirans plantam fratris inuaserat, etiamnunc calens matre se priorem prodisse cupiebat. o infantem et aemulum et ualidum et olim contentiosum, credo, quia uiuum. aspice etiam singulares conceptus et quidem monstrosiores, sterilis et uirginis, quae uel hoc ipso imperfectos edere potuissent pro euersione naturae, altera ut semini stupida, altera intacta. decebat, si forte, sine anima nasci, qui fuerant non rite concepti, sed et illi uiuunt in suo quisque utero. exultat Elizabeth, Iohannes intus impulerat; glorificat dominum Maria, Christus intus instinxerat. agnoscunt matres suos inuicem fetus, agnitae mutuo ab ipsis utique uiuentibus, qui non tantum animae erant, uerum et spiritus. sic et ad Hieremiam legis dei uocem: priusquam te in utero fingerem, noui te. si fingit deus in utero, et afflat ex primordii forma: et finxit deus hominem et flauit in eum flatum uitae. nec nosset autem hominem deus in utero nisi totum: et priusquam exires de uulua, sanctificaui te. et mortuum adhuc corpus? utique nequaquam. deus enim uiuorum, non mortuorum.

Quomodo igitur animal conceptum? simulne conflata utriusque substantia corporis animaeque an altera earum praecedente? immo simul ambas et concipi et confici et perfici dicimus, sicut et promi, nec ullum interuenire momentum in [*]( 16] cf. Luc. 1, 44. 46. 20] Hier. 1, 5. 22] Gen. 1, 27. 3, 7. 24] Hier. 1, 5. 26] Matth. 22, 32. ) [*]( 1 sussultando A 3 infantium B 4 preuenerat A 5 spiratione B 6 potabat Bmg, portabat AB 8 opiuor] post hoc uerbum in A duo folia desunt, quae interierunt postquam paginae numeratae sunt; m. s. XIX: hic duo folia desiderantur. 14 altera ut scripsi: ut altera B semini Rig: seminis B 28 utrique Bmg 29 et tertium add. Gel )

345
conceptu quo locus ordinetur. recogita enim de nouissimis primum. si mors non aliud determinatur quam disiunctio corporis animaeque, contrarium morti uita non aliud definietur quam coniunctio corporis animaeque. si disiunctio simul utrique substantiae accidit per mortem, hoc debet coniunctionis forma mandasse pariter obuenientis per uitam utrique substantiae. porro uitam a conceptu agnoscimus, quia animam . a conceptu uindicamus; exinde enim uita, quo anima. pariter ergo in uitam compinguntur quae pariter in mortem separantur. tunc si alteri primatum damus, alteri secundatum, seminis quoque discernenda sunt tempora pro statu ordinis. et quando collocabitur corporis semen, quando animae? immo si tempora seminum diuidentur, et materiae diuersae habebuntur ex distantia temporum. nam etsi duas species confitebimur seminis, corporalem et animalem, indiscretas tamen uindicamus et hoc modo contemporales eiusdemque momenti. ne itaque pudeat necessariae interpretationis. natura ueneranda est, non erubescenda. concubitum libido, non condicio foedauit. excessus, non status est impudicus, siquidem benedictus status apud deum: crescite et in multitudinem proficite. excessus uero maledictus, adulteria et stupra et lupanaria. in\\ hoc itaque sollemni sexuum officio, quod marem ac feminam miscet, in concubitu dico communi, scimus et animam et carnem simul fungi, animam concupiscentia, carnem opera, animam instinctu, carnem actu. unico igitur impetu utriusque toto homine concusso despumatur semen totius hominis habens ex corporali substantia humorem, ex animali calorem. et si frigidum nomen est anima Graecorum, quare corpus exempta ea friget? denique, ut adhuc uerecundia magis pericliter quam probatione, in illo ipso uoluptatis ultimae aestu, quo genitale [*]( 20] Gen. 1, 27. ) [*]( 2 primum scripsi: prima B 4 quam Gel: iam B 9 compinguntur Bmg, confinguntur B 10 tunc om. Gel 16 eiusdemque Gel: eius denique B 26 despumatur Urs: despumat in B 28 quare corpus Gel: quale et corpus et B, calet et corpus Hartelius 29 periclitetur Bmg 30 ultimo Urs. )
346
uirus expellitur, nonne aliquid de anima quoque sentimus exire? atque adeo marcescimus et deuigescimus cum lucis detrimento? hoc erit semen animale protinus ex animae destillatione, sicut et uirus illud corporale semen ex carnis defaecatione. fidelissima primordii exempla. de limo caro in Adam. quid aliud limus quam liquor opimus? inde erit genitale uirus. ex afflatu dei anima. quid aliud afflatus dei quam uapor spiritus? inde erit quod per uirus illud efflamus. cum igitur in primordio duo diuersa atque diuisa, limus et flatus, unum hominem coegissent, confusae substantiae ambae iam in uno semina quoque sua miscuerunt atque exinde generi propagando formam tradiderunt, ut et nunc duo, licet diuersa, etiam unita pariter effluant pariterque insinuata sulco et aruo suo pariter hominem ex utraque substantia effruticent, in quo rursus semen suum insit secundum genus, sicut omni condicioni genitali praestitutum est. igitur ex uno homine tota haec animarum redundantia, obseruante scilicet natura dei edictum: crescite et in multitudinem proficite. nam et in ipsa praefatione operis unius faciamus hominem, uniuersa posteritas pluraliter praedicata est: et praesint piscibus maris. nihil mirum; repromissio segetis in semine.

Quis ille nunc uetus sermo apud memoriam Platonis de animarum reciproco discursu, quod hinc abeuntes eant illuc et rursus huc ueniant et uiuant et dehinc e uita abeant, rursus ex mortuis effici uiuos? Pythagoricus, ut uolunt quidam; diuinum Albinus existimat, Mercurii forsitan Aegyptii. sed nullus sermo diuinus nisi dei unius, quo prophetae, quo apostoli, quo ipse Christus intonuit. multo antiquior Moyses etiam [*]( 18] Gen. 1, 27. 19J ibid. 1, 26. 22] Plat. Phaed. p. 70 sq. ) [*](2 deuirescimus Bmg 13 etiam] tamen fort. 17 obseruante agitur B; agitur del. Gel 22 ADVERSVS PLATONEM, NON ex mortuis fieri uiuos B, Gel 23 eant Gel: sint B .24 uiuant Gel: fiant B e uita abeant Gel: ita habeant B 25 quidam; diuinum Albinus existimat Oehlerus: quidam diuinus. Albinus (Malbinus Bmg) existimat B, quidam diuinus, Albini, ut existimo, aut Gel, quin et diuinus, ut Albinus existimat, aut Urs 26 Mercurrii B t )

347
Saturno nongentis circiter annis, nedum pronepotibus eius, certe diuinior multo, qui decursus generis humani ab exordio mundi quoque per singulas natiuitates nominatim temporatimque digessit, satis probatus diuinitatem operis ex diuinatione uocis. si uero Samius sophista Platoni auctor est de animarum recidiuatu reuolubili semper ex alterna mortuorum atque uiuentium suffectione, certe ille Pythagoras, etsi bonus cetera, tamen ut hanc sententiam exstrueret, non turpi modo, uerum etiam temerario mendacio incubuit. cognosce, qui nescis, et crede nobiscum. mortem simulat, subterraneo latitat, septenni se illic patientia damnat, interea quae de posteris defunctis ad fidem rerum esset relaturus ab unica conscia et ministra matre cognoscit; ut satis sibi uisus est corpulentiam interpolasse ad omnem mortui ueteris horrorem, de adytis fallaciae emergit ut ab inferis redditus. quis non crederet reuixisse, quem crediderat obisse, audiens praesertim ab eo quae de posteris mortuis nisi apud inferos non uideretur cognoscere potuisse? sic ex mortuis uiuos effici senior sermo est. quid enim, si et iunior? neque ueritas desiderat uetustatem neque mendacium deuitat nouellitatem. teneo plane falsum, antiquitate generosum; quidni falsum, cuius testimonium quoque ex falso est? quomodo credam non mentiri Pythagoram, qui mentitur ut credam ? quomodo mihi persuadebit Aethalidem et Euphorbum et Pyrrhum piscatorem et Hermotimum se retro ante Pythagoram fuisse, ut persuadeat uiuos ex mortuis effici, qui iterum se Pythagoram peierauit? quanto enim credibilius ipse ex semetipso semel redisset in uitam quam totiens alius atque alius, tanto et in durioribus fefellit, qui molliora mentitus est. sed clipeum Euphorbi olim Delphis consecratum . recognouit et suum dixit et de signis uulgo ignotis probauit. respice ad hypogeum eius et, si capit, crede. nam qui talem commentus est stropham, cum iniuria bonae ualetudinis, cum fraude [*]( 4 probans Gel 5 animarum de Gel 11 septenni se illic patientia Gel: septennio illic patientiam B 23 Ephalidem B 24 Hermotimum Pam: Hermippum B 27 semel Urs: semet B, del. Gel 28 qui molliora] ab his uerbis redit A 31 hypogium A )
348
uitae septennio excruciatae infra terram inedia, ignauia, umbra, cui tanti fuit fastidium caeli, quam non accesserit temeritatem, quam non temptauerit curiositatem, ut ad notam clipei illius perueniret? quid autem, si in historiis aliquibus occultioribus repperit? quid, si defectae iam traditionis superstites aliquas famae aurulas hausit? quid si ab aedituo redempta clam inspectione cognouit? scimus etiam magiam dicere explorandis occultis pericatabolicos et paredros et pythonicos spiritus. non enim et Pherecydes Pythagorae magister his forsitan artibus diuinabat, ne dicam somniabat? quid, si idem daemon in illo fuit, qui et in Euphorbo res sanguinis gessit? denique qui se Euphorbum ex argumento clipei probarat, cur neminem Troianorum commilitonum aeque recognouit? nam et illi iam reuixissent, si uiui ex mortuis fierent.

Mortuos quidem ex uiuis effici constat, non ideo tamen et ex mortuis uiuos. ab initio enim uiui priores, unde ab initio aeque mortui posteriores. non aliunde quam ex uiuis. illi habuerunt unde potius orirentur, dum ne ex mortuis. isti non habuerunt unde magis deducerentur, nisi ex uiuis. igitur si ab initio uiui non ex mortuis, cur postea ex mortuis? defecerat ille, quicumque est, originis fons? an formae paenituit? et quomodo in mortuis salua est? non quia ab initio mortui ex uiuis, idcirco semper ex uiuis? aut enim in utraque parte forma initii perseuerasset, aut in utraque mutasset, ut si uiuos ex mortuis postea fieri oportuerat, perinde oporteret etiam non ex uiuis effici mortuos. si non peraequare deberet fides institutionis, non usquequaque contraria ex contrariis reformari alternant. et nos enim opponemus contrarietates nati et innati, uisualitatis et caecitatis, iuuentae et senectae, sapientiae [*]( 3 tentauit B 6 aedetuo A 7 magiam scripsi: magiae AB, magos Gel licere A 8 pericatabolicos scripsi: per catabolicos AB, procatabolicos Gel parhedros A 9 pirecydes. A forsan B 11 gessit Gel: cessit AB 12 in euphorbbum (b prius eras.) A 16 et B, sed A 18 habuerant B potius orrentur (errelltur B) AB, proficiscerentur Gel 19 habuerint B nisi ex uiuis del. Gel 21 origini A 24 in aut in A corr. ut si B, si A 26 uisuis A corr. mortuos, si non, peraequare deberet disting. Hartelius 29 uis ualitatis A )

349
et insipientiae; nec tamen ideo innatum de nato prouenire, quia contrarium ex contrario fiat, nec uisualitatem iterum ex caecitate, quia de uisualitate caecitas accidat, nec iuuentam rursus de senecta reuiuescere, quia ex iuuenta senecta marcescat, nec insipientiam ex sapientia denuo obtundi, quia de insipientia sapientia acuatur. hic et Albinus Platoni suo ueritus subtiliter quaerit contrarietatum genera distinguere. quasi non et haec tam absolute in contrarietatibus posita sint quam et illa quae ad sententiam magistri sui interpretatur, uitam dico et mortem. nec tamen ex morte uita reddatur quia ex uita mors deferatur.

Quid autem ad cetera respondebimus primo enim si ex mortuis uiui, sicut mortui ex uiuis, unus omnino et idem numerus semper haesisset omnium hominum, ille scilicet numerus qui primus uitam introisset. priores enim mortuis uiui, dehinc mortui ex uiuis et rursus ex mortuis uiui. et dum hoc semper ex isdem, ita totidem semper, qui ex isdem. nam neque plures aut pauciores exissent quam redissent. inuenimus autem apud commentarios etiam humanarum antiquitatum paulatim humanum genus exuberasse, dum Aborigines uel uagi uel extorres uel gloriosi quique occupant terras ut Scythae Parthicas, ut Temenidae Peloponnesum, ut Athenienses Asiam, ut Phryges Italiam, ut Phoenices Africam, dum sollemnes etiam migrationes, quas axotxta; uocant, consilio exonerandae popularitatis in alios fines examina gentis eructant. nam et Aborigines nunc in suis sedibus permanent et alibi amplius [*](1 insapientiae A corr. idoneo A 2 cuiusualitatem A 3 quia de uisualitate om. A 4 reuiuiscere B 5 in sapientiam A obtendi Gel de AB, ex Gel 6 hic scripsi: haec AB 9 ad sententiam Bmg, absentiam AB interpretatur Rig: interpretantur AB 14 hesisset A hominum om. A 15 ex mortuis B 16 et rursus ex mortuis uiui om. A 17 hisdem A, iisdem B iisdem B nam om. A 18 pautiores A redissent Rig: redirent AB 19 autem Gel: etiam AB 20 humamanum A ab origine ABmg 21 aut A corr. scytae A corr. 22 particas AB, Parthicam Urs ut Temenidae Peloponnesum om. A Temenidae Seal: menidae B, Amyclae Urs 23 Phyges B ut Gel: et AB 24 amigrationes A - AIIOIKIAC\' A, aicoixia? Bmg, [i.exoi*(as B uocant A, appellant B 26 Aborigines Urs: origines AB , )

350
gentilitatem fenerauerunt. certe quidem ipse orbis in promptu est cultior de die et instructior pristino. omnia iam peruia, omnia nota, omnia negotiosa, solitudines famosas retro fundi amoenissimi oblitterauerunt, siluas arua domuerunt, feras pecora fugauerunt, harenae seruntur, saxa panduntur, paludes eliquantur, tantae urbes quantae non casae quondam. iam nec insulae horrent nec scopuli terrent; ubique domus, ubique populus, ubique respublica, ubique uita. summum testimonium frequentiae humanae. onerosi sumus mundo, uix nobis elementa sufficiunt, et necessitates artiores, et querellae apud omnes, dum iam nos natura non sustinet. reuera lues et fames et bella et uoragines ciuitatum pro remedio deputanda, tamquam tonsura insolescentis generis humani; et tamen, cum eiusmodi secures maximam mortalium uim semel caedant, numquam restitutionem eius uiuos ex mortuis reducentem post mille annos semel orbis expauit. et hoc enim sensibile fecisset aequa uis amissionis et restitutionis, si uiui ex mortuis fierent. cur autem mille annis post et non statim ex mortuis uiui, cum, si non statim supparetur quod erogatum, in totum absumi periclitetur praeueniente restitutionem defectione, quia nec pariasset commeatus hic uitae miliario tempori longe scilicet breuior et idcirco facilior ante extingui quam redaccendi? igitur quae hoc modo intercidisset ***, si uiui ex mortuis fierent, quando non intercidit, non erit credendum uiuos ex mortuis fieri.

Iam uero si ex mortuis uiui, utique singuli ex singulis. singulorum ergo corporum animas ut singulas in singula corpora reuerti oportuerat. porro si et binae et trinae et quinae usque uno utero resumuntur, non erunt ex mortuis uiui, quia non singuli ex singulis. et hoc autem modo primordii forma signatur, [*](1 faenerauerunt A 5 panduntur Wissowa (coll. Liu. XXI, 37, 3): panguntur AIT 6 urbes iam quantae Rig, iam urbes quantae Urs 7 scopoli A 9 onerosi* A 10 quaerellae A 11 sustineret A 13 inolescentis Rig 18 et non om. A 19 erogatur Urs 21 pariasset Gel: parias set A, parias sed B milliario A 23 lacunam signaui: talia fere perierunt humani generis aetas 27 et fort. 30 signatur Bmg, singulatur AB )

351
cum et nunc plures animae de una proferuntur. item cum uaria aetate discedant animae, cur una reuertuntur? omnes enim ab infantia imbuuntur. quale est autem ut senex defunctus infans reuertatur? si decrescit foris anima retrograda aetate, quanto magis erat ut progressior reuerteretur mille post annis? certe uel coaetanea suae mortis, ut aeuum quod reliquisset iterum recepisset. sed et si eaedem semper reuoluerentur, licet non corporum quoque formas easdem, tamen uel ingeniorum et studiorum et affectionum pristinas proprietates secum referre deberent, quoniam temere eaedem haberentur carentes his per quae eaedem probarentur. unde scias, inquis, an ita quidem fiat occulte, sed condicio miliarii aeui interimat facultatem recensendi, quia ignotae ibi reuertuntur? atquin scio non ita fieri, cum Pythagoran Euphorbum mihi opponis. ecce enim Euphorbum, militarem et bellicam animam satis constat uel de ipsa gloria clipeorum consecratorum, Pythagoran uero tam residem et inbellem, ut proelia tunc Graeciae uitans Italiae maluerit quietem geometriae et astrologiae et musicae deuotus, alienus studio et affectu Euphorbi. sed et Pyrrhus ille fallendis piscibus agebat, Pythagoras contra nec edendis, ut animalibus abstinens. Aethalides autem et Hermotimus fabam quoque in pabulis communibus inruerat, Pythagoras uero ne per fabalia quidem transeundum discipulis suis tradidit. quomodo ergo eaedem animae recuperantur, quae [*]( 2 uariaetate A decedant Gel 3 imbuuntur, qua infans reuertatur (reuertitur Iun). Quale B 4 retrogradua A 7 eaedem B, aedem A, eadem Bmg 8 easdem, licet non flatorum: tamen quoque fortes casam uel ingeniorum B 9 adiectionum B 10 aedem A 12 occulte A 13 reminiscendi fort. quia ignotae ibi scripsi: qua ignota et ibi A, quia ignorata et ibi B, quia ignota et sibi Mercerus, quia ignotae tibi Rig 14 pythagoram B **euporbum A 15 ecce enim Euphorbum Rig: ecce enim Euphorbum mihi opponis, ecce enim Euphorbum B, ecce enim A 16 consecrator A 17 pythagoram B prelia A 18 graetiae A in italiae A quiete A 20 fallendi A corr. 21 nec edendis B, recedendis A Aethalides Rig: aephalides AB 22 Hermotimus Paulus Leopardus: Hermippus B, ermippus A inuenerat fort., insuerat (— insueuerat cf. de spect. c. 1) Hartelius 24 aedem A )
352
nec ingeniis nec institutis iam nec uictibus eaedem probabuntur? iam nunc de tanto Graeciae censu quatuor solae animae recensentur. sed et quid utique de solo Graeciae censu, ut non ex omni gente et ex omni aetate ac dignitate ex omni denique sexu et lASTsixuxwcei; et ixsxevcwpiaTwet? cotidie existant, cur solus Pythagoras alium atque alium se recognoscat, non et ego? aut si priuilegium philosophorum est, et utique Graecorum, quasi non et Scythae et Indi philosophentur, cur neminem et retro meminit Epicurus, neminem Chrysippus, neminem Zeno, ne ipse quidem Plato, quem forsitan Nestorem credidissemus ob mella facundiae?

Sed enim Empedocles, qui se deum delirarat, idcirco, opinor, dedignatus aliquem se heroum recordari, thamnus et piscis fui, inquit. cur non magis et pepo, tam insulsus, et chamaeleon, tam inflatus? plane ut piscis, ne aliqua sepultura conditiore putesceret, assum se maluit in Aetnam praecipitando. atque exinde in illo finita sit metensomatosis, ut aestiua cena post assum. proinde igitur et hic dimicemus necesse est aduersus portentosiorem praesumptionem bestias ex hominibus et homines ex bestiis reuoluentem. uiderint thamni. licebit et raptim; ne plus ridere quam docere cogamur. dicimus animam humanam nullo modo in bestias posse transferri, etiamsi secundum philosophos ex elementiciis substantiis censeretur. [*]( 12] cf. Diog. L. VIII 77 (Emped. fr. 384 Stein). ) [*]( 1 uitibus A corr. 2 gregie A quatuor - 8 censu om. A 3 ut del. TJrs 4 et om. B ae*tate A 5 μειεμΨυχώσεις et μετενσω 3 ut del b [laxaKiEi; JRig: (X £ t £ | i({«jaii>ai5 et JU\'tEVGb>JLatb>GtÇ B, metempsycosis. etmetem somatosis A quotidie A 9 et A, se B 10 Zenone (e in ras. m. rec.) A 11 facundiae (facun ex factum) A 12 ANIMAE METEM- «nrXQEE ET METrENSQMATQSE B, AD METEMPSYCHOSIS ET ME- TENSOMATOSIS A, ADVERSVS PYTHAGORAE ET EMPEDOCLIS OPINIONES DE METEMPSYCHOSI ET METENSOMATOSI Gel empodocles A quia A 13 tamnus A 15 plang A sepultura conditiore putesceret Uts: sepultura conditio reputesceret AB, sepulturae conditio reputesceret Gel, sepulturae condicione putesceret Mercerus 16 aethnam AB 17 sit B, est A 18 perinde ABmg demicemus A 19 porterisiorem A 20 licet Lat 21 et raptim Rig: et lapti AB, et lapathi aut bis elati Lat, et lupati Urs, et lapidi Hartelius 23 substanciis A censetur A )

353
siue enim ignis anima siue aqua siue sanguis siue spiritus siue aer siue lumen, recogitare debemus contraria quaeque. singulis speciebus animalia: igni quidem ea quae rigent, colubros stelliones salamandras, etiam quaecunque de aemulo producentur elemento, de aqua scilicet: perinde contraria aquae illa quae arida et exucida; denique siccitatibus gaudent lucustae papiliunculi chamaeleontes: item contraria sanguini quae carent purpura eius, cochleas uermiculos et maiorem piscium censum: spiritui uero contraria quae spirare non uidentur, carentia pulmonibus et arteriis, culices formicas tineas et hoc genus minutalia; item aeri contraria, quae semper subterraneum et subaquaneum uiuentia carent haustu eius; res magis quam nomina noueris: item contraria lumini quae caeca in totum uel solis tenebris habent oculos, talpas uesperugines noctuas. haec ut ex apparentibus et manifestis substantiis doceam. ceterum si et atomos Epicuri tenerem et numeros Pythagorae uiderem et ideas Platonis offenderem et entelechias Aristotelis occuparem, inuenirem fors his quoque speciebus animalia quae nomine contrarietatis opponerem. contendo enim, ex quacunque substantia supra dicta constitisset humana anima, non potuisse eam in tam contraria unicuique substantiae animalia reformari et censum eis de sua translatione conferre, a quibus excludi ac respui magis haberet quam admitti et capi nomine huius primae contrarietatis, quae substantiui status diuersitatem committit, tunc et reliquae per consequentem ordinem cuiusque naturae. nam et sedes alias humana anima sortita est et uictus et instructus et sensus et affectus et concubitus et fetus; item ingenia, tum opera gaudia taedia uitia cupidines uoluptates ualetudines medicinas, suos postremo et uitae modos et exitus mortis. quomodo igitur illa anima quae terris inhaerebat, nullius sublimitatis, nullius profunditatis intrepida, ascensu etiam scalarum fatigabilis, submersu etiam [*](3 quidem om. A 4 daemulo A 5 aquae Iun: atque AB, Gel, utique Hig 6 arida* A exucida B, exsucina A denique (quae) Hartelius 8 cocleas A 11 semper (per) Hartelius 13 nouerim Bmg itae A contraa A corr. 15 substanciis A 17 pytagorae A corr. 21 eam B, iam ABmg 24 prime A 32 scalarum-etiam om. A ) [*]( XX. Tert. I. ) [*]( 28 )
354
piscinarum strangulabilis, aeri postea insultabit in aquila aut mari postea desultabit in anguilla? quomodo item pabulis liberalibus et delicatis atque curatis educata non dico paleas, sed spinas et agrestes amaritudines frondium et bestias sterquiliniorum, uermium etiam uenena ruminabit, si in capram transierit uel in coturnicem, immo et cadauerinam, immo et humanam, sui utique memor in urso et leone? sic et cetera ad incongruentiam rediges, ne singulis perorandis immoremur. ipsius animae humanae quisquis modus, quaecumque mensura, quid faciet in amplioribus longe uel minutioribus animalibus? necesse est enim et corpus omne anima compleri et animam omnem corpore obduci. quomodo ergo anima hominis complebit elephantum? quomodo item obducetur in culice? si tantum extendetur aut contrahetur, profecto periclitabitur. et ideo adicio: si nulla ratione capax est huiusmodi translationis in animalia nec modulis corporum nec ceteris naturae suae legibus adaequantia, numquid ergo demutabitur secundum qualitates generum et uitam eorum contrariam humanae uitae, facta et ipsa contraria humanae per demutationem? enimuero si demutationem capit amittens quod fuit, non erit quae fuit, et si quae fuit non erit, soluta est metensomatosis, non adscribenda scilicet ei animae quae si demutabitur non erit quae fuit. illius enim metensomatosis dicetur quaecumque eam in suo statu permanendo pateretur. igitur si nec mutari potest, ne non sit ipsa, nec permanere in statu, quia contraria non capit, quaero adhuc causam aliquam fide dignam huiusmodi translationis. nam etsi quidam homines bestiis adaequantur pro qualitatibus morum et ingeniorum et affectuum, quia et deus, [*]( 2 anguilla A 4 sterquilinorum ex sterquiliniorum A 5 uenenarum inabit B 6 prius et om. A cadauerinam carnem fort. 7 sic et B, si A 8 redige B 9 ipse A 11 et prius om. A 12 corpori ABmg 13 obducetur Urs: obduceretur AB, Gel 14 extenderetur Gel contrahetur Urs: contraheretur AB, Gel 15 si AB, quod Gel 17 demuta**bitur A 18 contrarium I contrarium A 19 enimuero si demutationem om. A 20 non erit quae fuit om. A 21. 23 fetevawl&\'twalÇ B 22 quae fuit addidi 25 qui fort. )
355
assimilatus est, inquit, homo inrationalibus iumentis, non ideo milui ex rapacibus fient et canes ex spurcis et pantherae ex acerbis aut oues ex probis et hirundines ex garrulis et columbae ex pudicis, quasi eadem substantia animae ubique naturam suam in animalium proprietatibus repetat. aliud est autem substantia, aliud natura substantiae; siquidem substantia propria est rei cuiusque, natura uero potest esse communis. suscipe exemplum. substantia est lapis, ferrum: duritia lapidis et ferri natura substantiae est. duritia communicat, substantia discordat. mollitia lanae, mollitia plumae: pariant naturalia earum, substantiua non pariant. sic et, si saeua bestia uel proba uocetur homo, sed non eadem anima. nam et tunc naturae similitudo notatur, cum substantiae dissimilitudo conspicitur. ipsum enim quod hominem similem bestiae iudicas, confiteris animam non eandem similem dicendo, non ipsam. sic et diuina pronuntiatio sapit pecudibus adaequans hominem natura, non substantia. ceterum nec deus hominem hoc modo notasset, si pecudem de substantia nosset.

Etiam cum iudicii nomine uindicatur hoc dogma, quod animae humanae pro uita et meritis genera animalium sortiantur, iugulandae quaeque in occisoriis et subigendae quaeque in famulatoriis et fatigandae in operariis et foedandae in immundis, perinde honorandae et diligendae et curandae et appetendae in speciosissimis et probissimis et utilissimis et delicatissimis; et hic dicam: si demutantur, non ipsae dispungentur quae merebuntur, et euacuabitur ratio iudicii, si meritorum deerit sensus. deerit autem sensus meritorum, si status uerterit animarum; uertit autem status animarum, si non eaedem [*]( 1] Ps. 49, 21. ) [*]( 1 adsimulatus Gel in rationalibus B 3 aut ones ex probis om. A r garullis (r detersum) A 8 suscipe A, suspice B 11 uel proba om. A 12 ut homo fort. 14 ipsud A 15 eandem similem; similem B 16 pronunciatio A adhaequans A 18 si B, et ipsi A pecudem eadem de substantia fort. nosse A 23 proinde B et diligendae om. A 24 delicatissimis ABmg, delectatissimis B 25 non ipsae dispungentur om. A 26 et om. A si om. B meritum A 27 deerit sensus-meritorum om. A 28 uertit-animarum om. A aedem ex eaedam A ) [*]( 23* )

356
perseuerauerint in iudicium. quod et Mercurius Aegyptius nouit, dicens animam digressam a corpore non refundi in animam uniuersi, sed manere determinatam, uti rationem, inquit, patri reddat eorum quae in corpore gesserit. uolo iudicii utique diuini iustitiam grauitatem maiestatem dignitatem recensere, si non sublimiore fastigio praesidet humana censura, plenior utriusque sententiae honore poenarum et gratiarum, seuerior in ulciscendo et liberalior in largiendo. quid putas futuram animam homicidae? aliquod, credo, pecus lanienae et macello destinatum, ut perinde iuguletur., quia et ipsa iugulauerit, perinde decorietur, quia et ipsa despoliauerit, perinde in pabulum proponatur, quia et ipsa bestiis fecerit eos quos in siluis et auiis trucidauerit. si ita iudicabitur, nonne illa anima plus solacii quam supplicii relatura est quod funus inter cocos pretiosissimos inuenit, quod condimentis Apicianis et Lurconianis humatur, quod mensis Ciceronianis infertur, quod lancibus splendidissimis Sullanis effertur, quod exsequias conuiuium patitur, quod a coaequalibus deuoratur potius quam a miluis et lupis, ut in hominis corpore tumulata et in suum genus regressa resurrexisse uideatur, exsultans aduersus humana iudicia, si ea experta est? namque illa sicarium uariis et exquisitis et iam praeter naturam eruditis feris dissipant et quidem uiuentem, immo nec facile morientem curata mora finis ad plenitudinem poenae. sed et si anima praefugerit ultimo gladio, ne corpus quoque euaserit ferrum; nihilominus iugulo latereque confossis costisque transfixis compensatio proprii facinoris exigitur. inde in ignem [*]( 2] cf. Herm. Trismeg. Poem. 10. ) [*]( 1 perseuerauerint (perseuerint A) aeque si perseuerauerint in iudicium AB; aeque si perseuerauerint deleuit Wissowa mutata simul eorum quae sequuntur distinctione; pro aeque si proponebat Beifferscheidius atque si, Urs aeque si non 2 in animam uniuersi om. A 6 pleno Bmg 7 poena- rum et sententiarum et gratiarum B si uerior A 10 iuguletur-ll perinde om. A 12 fecerit AB, obiecerit Gel, iecerit fort. os quas Gel auiis A, aruis B 13 quam supplicii om. A 14 coccos B preciosissimos A 15 luchronianis A 16 quod-effertur om. A syllanis B 20 expar tast A 21 preter A 22 facile nec A 23 penae A 25 nihilminus A latereque scripsi: utroque AB, Urs, uentreque Lat, uteroque Hartelius confosso Urs )
357
datur, ut et sepultura puniatur. aliter denique non licet. nec tamen tanta est rogi cura, ut reliquias aliae bestiae inueniant; certe nec ossibus parcitur nec cineribus indulgetur nuditate plectendis. tanta est apud homines homicidii uindicta, quanta ipsa quae uindicatur natura. quis non praeferat saeculi iustitiam, quam et apostolus non frustra gladio armatam contestatur, quae pro homine saeuiendo religiosa est? si ceterorum quoque scelerum mercedem cogitemus, patibula et uiuicomburia et culleos et uncos et scopulos, cui non expediat apud Pythagoran et Empedoclen sententiam pati? nam et qui laboribus atque seruitiis puniendi in asinos utique et mulos recorporabuntur, quantum sibi de pistrinis et aquilegis rotis gratulabuntur, si metallorum et ergastulorum et operum. publicorum ipsorumque carcerum licet otiosorum recordentur! perinde qui integre morati commendauerint iudici uitam, quaero praemia, sed potius inuenio supplicia. nimirum magna merces bonis in animalia quaecumque restitui. pauum se meminit Homerus Ennio somniante: sed poetis nec uigilantibus credam. et si pulcherrimus pauus et quo uelit colore cultissimus? sed tacent pennae, sed displicet uox, et poetae nihil aliud quam cantare malunt. damnatus est igitur Homerus in pauum, non honoratus. plus de saeculi remuneratione gaudebit, pater habitus liberalium disciplinarum, ut malit famae suae ornamenta quam caudae. age nunc, ut poetae in pauos uel in cycnos transeant, si uel cycnis decora uox est, quod animal indues uiro iusto Aeaco? quam bestiam integrae feminae Didoni? quam uolucrem patientia, quam pecudem sanctimonia, quem piscem innocentia sortientur? omnia famula sunt hominis, omnia subiecta, omnia mancipata. si quid horum futurus est, deminoratur illic ille cui ob merita uitae imagines, statuae et [*]( 6] cf. Rom. 13, 4. ) [*]( 2 ut ne fort. 3 pascitur A 9 et duo priora del. Pam 10 phytagoran A empedoclem B 12 pristiuis A 13 et ergastulorum om. A 14 publicorumque carcerum A 15 perinde Gel: prinde A, proinde B 16 mertes A 19 interrogationis signum posui 21 non honoratus Bmg, honoratus AB 24 caudae. age Lat: gaude. age A, gaudeat. Age B, caudae. at age Scal 26 Aeaco Urs: deloco AB, Deioci Lat, Deiocae Paulus Leopardus integre femine A 27 pacientia A 30 deminoratur Rig: diminoratur AB et om. A , )
358
tituli, honores publici, priuilegia rependuntur, cui curia, cui populus suffragiis immolat. o iudicia diuina post mortem humanis mendaciora, contemptibilia de poenis, fastidibilia de gratiis, quae nec pessimi metuant nec optimi cupiant, ad quae magis scelesti quam sancti quique properabunt, illi, ut iustitiam saeculi citius euadant, isti, ut tardius eam capiant. bene philosophi docetis, utiliter suadetis, leuiora post mortem supplicia uel praemia, cum, si quod iudicium animas manet, grauius debeat credi in dispunctione uitae quam in administratione, quia nihil plenius quam quod extremius, nihil autem plenius quam quod diuinius. deus itaque iudicabit plenius, quia extremius per sententiam aeternam tam supplicii quam refrigerii nec in bestias, sed in sua corpora reuertentibus animabus et hoc semel et in eum diem, quem solus pater nouit, ut pendula expectatione sollicitudo fidei probetur semper diem obseruans, dum semper ignorat, cotidie timens, quod cotidie sperat.

Nulla quidem ad hodiernum dementiae huiusmodi sententia erupit sub nomine haeretico, quae humanas animas refingat in bestias. sed necessarie hanc quoque speciem intulimus et exclusimus ut superioribus cohaerentem, quo perinde in pauo retunderetur Homerus sicut in Pythagora Euphorbus atque ita hac etiam metempsychosi siue metensomatosi repercussa illa rursus caederetur quae aliquid haereticis subministrauit. nam et Simon Samarites in actis Apostolorum redemptor spiritus sancti, postea quam damnatus ab apostolo cum pecunia sua interitum frustra fleuit, conuersus ad ueritatis expugnationem quasi pro solacio ultionis, fultus etiam artis suae uiribus, ad praestigias uirtutis alicuius Helenen quandam [*](25] cf. Act. 8, 18 sqq. ) [*]( 3 mendiciora Pam contemptebilia A 4 ad quae Urs: at quae A, atque B 9 debet A 10 *extremius A 14 et om. A 16 quotidie AB quotidie B 18 ADVERSVS OPINIONEM SIMONIS HERETICI AB ad B, in A sententierupit A 19 suo A reuincat Btng 20 necessarie A spetiem A 22 pauo retunderetur A, pauone tunderetur B cuphorbus A 24 sumministrauit A 25 hactis A 26 apostolo (aut Petro) Mercerus: ipso AB 27 in interitum A 29 praestrigias A Helenem B )

359
Tyriam de loco libidinis publicae eadem pecunia redemit dignam . sibi mercedem pro spiritu sancto. et se quidem fingit summum patrem, illam uero iniectionem suam primam, quam iniecerat angelos et archangelos condere: huius eam propositi compotem exilisse de patre et in inferiora desultasse atque illic praeuento patris proposito angelicas potestates genuisse, ignaras patris artificis mundi huius; ab his t non perinde animo retentam, ne digressa ea alterius genimina uiderentur, et idcirco omni contumeliae addictam, ut nusquam discedere depretiatam liberet, humanae quoque formae succidisse uelut uinculis carnis coercendam; ita multis aeuis per alios atque alios habitus femininos uolutatam etiam illam Helenam fuisse exitiosissimam Priamo et Stesichori postea oculis, quem excaecasset ob conuicium carminis, dehinc reluminasset ob satisfactionem laudis; proinde migrantem eam de corporibus in corpora postrema dedecoratione sub titulo prostitisse Helenam uiliorem. hanc igitur esse ouem perditam, ad quam descenderit pater summus, Simon scilicet, et primum recuperata ea et reuecta nescio umeris an feminibus exinde ad hominum respexerit salutem quasi per uindictam liberandorum ex illis angelicis potestatibus, quibus fallendis et ipse configuratus aeque hominibus et hominem-. minem ementitus in Iudaea quidem filium, in Samaria uero patrem se gesserit.s o Helenam inter poetas et haereticos laborantem, tunc adulterio, nunc stupro infamem! nisi quod de Troia gloriosius eruitur quam de lupanari; mille nauibus de Troia nec mille denariis forsitan de lupanari. erubesce, Simon, tardior in requirendo, inconstantior in retrahendo. at Menelaus statim insequitur amissam, statim repetit ereptam, decenni [*]( 1 locis A 2 finxit Lat 8. quam scripsi: qua AB 4 et archangelos om. A 7 non perinde animo (animo ex animam A) AB, perinde animo Pam, uero per inuidiam Lat ex Irenaeo 1, 20, compari inde animo, Oehlerus, non pio quidem animo fort., non pio perinde animo Hartelius 8 ea alterius Gel: ex alterius AB, ea alter Bmg 9 nunquam Bmg 10 succedisse A 13 et excaecasset A 16 Helenam Helena fort. 17 patrem A 19 humeris A corr. 21 hominibus et Gel: et hominibus AB 22 amentitus A corr. 23 se addidi het A corr., sed B 25 mille- 26 lupanari om. A 27 trahendo A 28 statim insequitur amissam om. A perpetit A )
360
proelio extorquet, non latens, non fallens, non cauillabundus. uereor ne ille magis pater fuerit qui circa Helenae recuperationem et uigilantius et audentius et diutius laborauerit.

Sed non tibi soli metempsychosis hanc fabulam instruxit. inde etiam Carpocrates utitur pariter magus, pariter fornicarius, etsi Helena minus. quidni? cum propter omnimodam diuinae et humanae disciplinae euersionem constituendam recorporari animas asseuerauerit? nulli enim uitam istam rato fieri nisi uniuersis quae arguunt eam expunctis, quia non natura quid malum habeatur, sed opinione. itaque metempsychosin necessarie imminere, si non in primo quoque uitae huius commeatu omnibus inlicitis satisfiat. scilicet facinora tributa sunt uitae. ceterum totiens animam reuocari habere quotiens minus quid intulerit, reliquatricem delictorum, donee exsoluat nouissimum quadrantem detrusa identidem in carcerem corporis. huc enim temperat totam illam allegorian domini certis interpretationibus relucentem et primo quidem simpliciter intellegendam. nam et ethnicus homo aduersarius noster est incedens in eadem uia uitae communis. ceterum oportebat nos de mundo exire, si cum illis conuersari non liceret. huic ergo bonum animi praestes iubet — diligite enim inimicos uestros inquit et orate pro maledicentibus uos — ne aliquo commercio negotiorum iniuria prouocatus abstrahat te ad suum iudicem, et in custodiam delegatus ad exsolutionem totius debiti arteris. tum si in diabolum transfertur aduersarii mentio, ex obseruatione comitante cum illo quoque moneris eam inire concordiam, quae deputetur ex fidei conuentione; pactus es enim renuntiare ipsi et pompae et angelis eius. conuenit inter uos de isto. haec erit amicitia obseruatione sponsionis, ne quid eius postea [*]( 14] Matth. 5, 26. 20] cf. ibid. 5, 44. 21] Luc. 6, 27 et 12,58. 23] cf. Matth. 5, 25. ) [*]( 1 cauellabundus A 3 exaudentius A 4 AD (ADVERSVS Gel) CARPOCRATIS OPINIONEM AB, Gel 8 interrogationis signum posui 10 necessarie A 16 allegoriam B 17 intellegendum A 18 et om. A incaedens A uiam A 20 boni A 21 iubet om. A enim om. A et del. Gel 22 commertio A 23 in B, ad A 24 exsoluitionem A 27 renunciasse A 29 obseruatione AB, obseruatio Bmg, de obseruatione fort. )

361
sumas ex his quae eierasti, quae illi reddidisti, ne te ut fraudatorem, ut pacti transgressorem iudici deo obiciat, sicut eum legimus alibi sanctorum criminatorem et de ipso etiam nomine diaboli delatorem, et iudex te tradat angelo executionis, et ille te in carcerem mandet infernum, unde non dimittaris, nisi modico quoque delicto mora resurrectionis expenso. quid his sensibus aptius? quid his interpretationibus uerius? ceterum apud Carpocraten si omnium facinorum debitrix anima est, quis erit inimicus et aduersarius eius intellegendus? credo, mens melior, quae illam in aliquid innocentiae inpegerit adigendam rursus ac rursus in corpus, donec in nullo rea depre-_ hendatur bonae uitae. hoc est ex malis fructibus bonam arborem intellegi, id est ex pessimis praeceptis doctrinam ueritatis agnosci. spero huiusmodi haereticos Heliae quoque inuadere exemplum, tamquam in Iohanne sic repraesentati, ut metempsychosi patrocinetur pronuntiatio domini: Helias iam uenit, et non cognouerunt eum, et alibi: et si uultis audire, hic est Helias, qui uenturus est. numquid ergo et Iudaei ex opinione Pythagorica consulebant Iohannen: tu es Helias? et non ex praedicatione diuina: et ecce mittam uobis Helian Thesbiten? sed enim metempsychosis illorum reuocatio est animae iam pridem morte functae et in aliud corpus iteratae. Helias autem non ex decessione uitae, sed ex translatione uenturus est, nec corpori restituendus, de quo non est exemptus, sed mundo reddendus, de quo est translatus, non ex postliminio uitae, sed ex supplemento prophetiae, idem et ipse, et sui nominis et sui hominis. sed quomodo Helias Iohannes? habes angeli uocem: et ipse, inquit, praecedet coram populo in uirtute et in spiritu Heliae, non in anima eius nec in [*]( 2] cf. Apoc. 12, 10. 4] cf. Matth. 5, 25 sq. 16] Matth. 17, 12. 17] ibid. 11, 14. 19] Ioh. 1, 21. 20] Mal. 4, 5. 28] Luc. 1, 17. ) [*]( 1 ei eierasti B eie reddidisti (eie inductum) A 4 diaboli om. A exsecutionis A 8 apud B, ad A 10 mens A, meus B aliud quid nocentiae fort. 15 sic om. A 16 patrocinentur praenuntio A 18 nunquid A 19 phythagorica A 20 predicatione A Heliam B 29 et sup. uers. A alterum in om. A )
362
carne. hae enim substantiae sui cuiusque sunt hominis. spiritus uero et uirtus extrinsecus conferuntur ex dei gratia; ita et transferri in alterum possunt ex dei uoluntate, ut factum est retro de Mosei spiritu.

In has quaestiones inde opinor excessimus, quo nunc reuertendum est. constitueramus animam in ipso et ex ipso seri homine et unum esse a primordio semen, sicut et carnis in totum generis examen: propter aemulas scilicet opiniones philosophorum et haereticorum et illum sermonem Platonis ueternosum. nunc ordinem sequentium exinde tractatuum teximus. anima in utero seminata pariter cum carne pariter cum ipsa sortitur et sexum, ita pariter, ut in causa sexus neutra substantia teneatur. si enim in seminibus utriusque substantiae aliquam intercapedinem eorum conceptus admitteret, ut aut caro aut anima prior seminaretur, esset etiam sexus proprietatem alteri substantiae adscribere per temporalem intercapedinem seminum, ut aut caro animae aut anima carni insculperet sexum, quoniam et Apelles, non pictor, sed haereticus, ante corpora constituens animas uiriles ac muliebres, sicut ab Philumena didicit, utique carnem ut posteriorem ab anima facit accipere sexum. et qui animam post partum carni superducunt utique ante formatae, marem aut feminam de carne sexum praeiudicant animae. utriusque autem substantiae indiscreta semina et unita suffusio eorum communem subeunt generis euentum, qua lineas duxerit quaecumque illa est ratio naturae. certe et hic se primordiorum forma testatur, cum masculus temperius effingitur, prior enim Adam; femina aliquanto serius, [*]( 3] cf. Num. 12, 2 sq., ) [*]( 4 Mosis Rig 5 DE SEXV ANIMAE ET CARNIS (CARNIS ET ANIMAE A) PARITER ORIENTE AB, DE SEXV ANIMAE ET CARNIS QVOD SIMVL IN VTERO FORMENTVR Gel 13 in add. Gel 14 in aliquam AB; in del. Gel intercapidinem A sic etiam postea 15 aut B, ut A 18 quomodo fort. 19 mulieres A ab Rig: ad A, a B 20 Philomena B 21 carnis ducunt A 22 post formatae uirgulam posui feminam A 23 indiscreta Bmg, discreta AB 24 unitas effusio A 26 certe A )

363
posterior enim Eua. ita quamdiu caro informis est, qualis ex Adae latere decerpta est, animal tamen et ipsa iam, quia et illam tunc Adae portionem animatam agnoscam. ceterum et ipsam dei afflatus animasset, si non ut carnis, ita et animae ex Adam tradux fuisset in femina.

Omnem autem hominis in utero serendi struendi fingendi paraturam aliqua utique potestas diuinae uoluntatis ministra modulatur quamcumque illa rationem agitare sortita. haec aestimando etiam superstitio Romana deam finxit Alemonam alendi in utero fetus et Nonam et Decimam a sollicitioribus mensibus et Partulam, quae partum gubernet, et Lucinam, quae producat in lucem. nos officia diuina angelos credimus. ex eo igitur fetus in utero homo, a quo forma completa est. nam et Mosei lex tunc aborsus reum talionibus iudicat, cum iam hominis est causa, cum iam illi uitae et mortis status deputatur, cum et fato iam inscribitur, etsi adhuc in matre uiuendo cum matre plurimum communicat sortem. dicam aliquid et de temporibus animae nascentis, ut ordinem decurram. legitima natiuitas ferme decimi mensis ingressus est. qui numeros ratiocinantur, et decurialem numerum ut exinde reliquorum parentem colunt, denique perfectorem natiuitatis humanae. ego ad deum potius argumentabor hunc modum temporis, ut decem menses decalogo magis inaugurent hominem, ut tanto temporis numero nascamur quanto disciplinae numero renascimur. sed et cum septimo mense natiuitas plena est facilius quam octauo, honorem sabbati agnoscam, ut quoto die dedicata est dei condicio, toto mense interdum producatur dei imago. concessum est properare [*]( 13] cf. Ex. 21, 22. ) [*]( 1 quamdiu scripsi: diu AB, dum Hartelius 3 Adae om. A animatam Urs: animam AB 5 faemina A 6 DE AETATE ANIMAE AB, DE AETATE CARNIS ET ANIMAE Gel figendi A 7 diuine A 8 illa Urs: illam AB hoc A estimando A 9 alendis-fetibus fort. 10 sollitioribus A 13 mosei A, Moysi B, Moysis Big 14 hominis - 15 illi om. A 15 alterum et om. A 18 ut om. A ordine A 22 de decalogo Hartelius 23 nascimur A 26 quoto Gel; quo AB est om. B toto B, eo A )

364
natiuitati et tamen idonee occurrere in hebdomadem, in auspicia resurrectionis et requietis et regni. ideo ogdoas nos non creat; tunc enim nuptiae non erunt. societatem carnis atque animae iamdudum commendauimus a concretione seminum ipsorum usque ad figmenti perfectionem. perinde nunc et a natiuitate defendimus, inprimis quod simul crescunt, sed diuersa ratione pro generum condicione, caro modulo, anima ingenio, caro habitu, anima sensu. ceterum animam substantia crescere negandum est, ne etiam decrescere substantia dicatur atque ita et defectura credatur; sed uis eius, in qua naturalia peculia consita retinentur, saluo substantiae modulo, quo a primordio inflata est, paulatim cum carne producitur. constitue certum pondus auri uel argenti, rudem adhuc massam: collectus habitus est illi et futuro interim minor, tamen continens intra lineam moduli totum quod natura est auri uel argenti. dehinc cum in laminam massa laxatur, maior efficitur initio suo per dilatationem ponderis certi, non per adiectionem, dum extenditur, non * dum augetur. etsi sic quoque augetur, dum extenditur; licet enim habitu augeri, cum statu non licet. tunc et splendor ipse prouehitur auri uel argenti, qui fuerat quidem et in massa, sed obscurior, non tamen nullus. tunc et alii atque alii habitus accedunt pro facilitate materiae, qua duxerit eam qui aget, nihil conferens modulo nisi effigiem. ita et animae crementa reputanda, non substantiua, sed prouectiua.

Quamquam autem et retro praestruxerimus, omnia naturalia animae ipsi substantiae inesse pertinentia ad sensum et intellectum ex ingenito animae censu, sed paulatim per [*]( 2] cf. Matth. 22, 30. ) [*]( 1 tam Rig idonee Gel: ideo ne AB ebdomadem A 3 sotietatem A 4 congregatione ABmg 5 perinde A, proinde B et natiuitatem A 6 diuisa A 9 crescere A adque A 10 qua naturalia B, quantunaturalia A, qua intus naturalia Hartelius pecunia A corr. 11 retinetur A 16 dilationem B 17 certe non ad periectionem A 18 lacunam signauit Wissowa; per incrementum aut tale quid excidisse uidetur 19 et splendor B, explendor A 21 nullius Bmg et om. A 23 agit Pam 24 prouectiua Iun: prouocatiua AB 25 DE CIBIS QVOMODO AD ANIMAM PERTINEANT (PERTINERE VIDEANTVR B, Gel) AB, Gel 26 sub substantiae A sensum ex sum A 27 ex scripsi: et A, et ex B )

365
aetatis spatia procedere et uarie per accidentia euadere pro artibus, pro institutis, pro locis, pro dominatricibus potestatibus, quod tamen faciat ad carnis animaeque propositam nunc societatem, pubertatem quoque animalem cum carnali dicimus conuenire pariterque et illam suggestu sensuum et istam processu membrorum exsurgere a quarto decimo fere anno, non quia Asclepiades inde sapientiam supputat, nec quia iura ciuilia abhinc agendis rebus adtemperant, sed quoniam et haec de primordio ratio est. si enim Adam et Eua ex agnitione boni et mali pudenda tegere senserunt, ex quo id ipsum sentimus, agnitionem boni et mali profitemur. ab his autem annis et suffusior et uestitior sexus est, et concupiscentia oculis arbitris utitur et communicat placitum et intellegit quae sint ** et fines suos ad instar ficulneae * contagionis prurigine accingit et hominem de paradiso integritatis educit, exinde scabida etiam in ceteras culpas et delinquendi non naturales **, cum iam non ex instituto naturae, sed ex uitio. ceterum proprie naturalis concupiscentia unica est alimentorum solummodo, quam deus et in primordio contulit: ex omni ligno, inquit, edetis, et secundae post diluuium geniturae supermensus est: ecce dedi uobis omnia in escam tamquam holera faeni, prospectans non tam animae quam carni, etsi propter animam. auferenda est enim argumentatoris occasio, qui quod anima desiderare uideatur alimenta, hinc quoque mortalem eam intellegi cupit, quae cibis sustineatur, denique derogatis eis euigescat, postremo subtractis intercidat. porro non solum proponendum est, quisnam ea desideret, sed et cui; et si propter se, sed et cur et quando et quonam usque; tum quod aliud [*]( 19] Gen. 2,16. 21] ibid. 9, 3. ) [*]( 1 uarie A accidentie A corr. 8 qm A, quod B 9 a primordio A euua A 10 ex quo id B, et quoad A 13 lactmam significaui: instrumenta uel simile quid intercidit 14 fines] sinus Hartelius nulla lacuna accepta lacwnam signaui: zonae uel simile quid intercidit prurigine Bmg, purigine AB 16 et-naturales om. Rig delinquenti Iun lacunam significaui: rationes uel uias uel modos uel aliud eiusfllodi uerbum desideratur 17 institutio A 21 olera A 22 prospectans Urs: prospectam AB, prospectum Gel 23 argumentafons A 25 cybis A t )
366
natura desideret, aliud necessitate, aliud secundum proprietatem, aliud in causam. desiderabit igitur cibos anima sibi quidem ex causa necessitatis, carni uero ex natura proprietatis. certe enim domus animae caro est, et inquilinus carnis anima. desiderabit itaque inquilinus ex causa et necessitate huius nominis profutura domui toto inquilinatus sui tempore, non ut ipse substruendus nec ut ipse loricandus, nec ut ipse tibicinandus, sed tantummodo continendus, quia non aliter contineri possit quam domo fulta. alioquin licebit animae dilapsa domo ex destitutione priorum subsidiorum incolumi abire, habenti sua firmamenta et propriae condicionis alimenta, immortalitatem rationalitatem sensualitatem intellectualitatem arbitrii libertatem.

Quae omnia natiuitus animae conlata idem, qui in primordio inuidit, nunc quoque obumbrat atque deprauat, quominus aut ultro prospiciantur aut qua oportet administrentur. cui enim hominum non adhaerebit spiritus nequam ab ipsa etiam ianua natiuitatis animas aucupabundus uel qua inuitatus tota illa puerperii superstitione? ita omnes idololatria obstetrice nascuntur, dum ipsi adhuc uteri infulis apud idola confectis redimiti genimina sua daemoniorum candidata profitentur, dum in partu Lucinae et Dianae heiulatur, dum per totam hebdomadam Iunoni mensa proponitur, dum ultima die Fata Scribunda aduocantur, dum prima etiam constitutio infantis super terram Statinae deae sacrum est. quis non exinde aut totum filii caput reatui uouet aut aliquem excipit crinem aut totum nouacula prosecat aut sacrificio obligat aut sacro obsignat, pro gentica, pro auita, pro publica aut priuata deuotione? sic igitur et Socraten puerum adhuc spiritus [*](1 est natura desiderare Bmg 2 sibi] si A corr. 6 inquilinatui A 7 loricandus Lat: gloriandus AB 10 priorum ABmg, propriorum B 17 NVLLAM FERE (TENE Gel) ANIMAM SINE DAEMONIO (DE- MONIO A) ESSE Cui AB, Gel nequam, qua fort. 18 innua A corr. uel] ultro fort. quia Hartelius (ef. 380, 21) 20 ipsi Gel: ipsa AB 22 eiulatur B, eiulantur Bmg 23 hebdomadem A 25 Statinae deae Gel: statim aedeae AB 26 filii Gel: feli AB eatui A, ea tui Bmg aliquid excipit; Crimen A 27 totum scripsi: tota AB 28 plublica A COtT. )

367
daemonicus inuenit. sic et omnibus genii deputantur, quod daemonum nomen est. adeo nulla ferme natiuitas munda est, utique ethnicorum. hinc enim et apostolus ex sanctificato alterutro sexu sanctos procreari ait, tam ex seminis praerogatiua quam ex institutionis disciplina. ceterum, inquit, immundi nascerentur, quasi designatos tamen sanctitatis ac per hoc etiam salutis intellegi uolens fidelium filios, ut huius spei pignore matrimoniis, quae retinenda censuerat, patrocinaretur. alioquin meminerat dominicae definitionis: nisi quis nascetur ex aqua et spiritu, non inibit in regnum dei, id est non erit sanctus.

Ita omnis anima eo usque in Adam censetur, donec in Christo recenseatur, tamdiu immunda, quamdiu recenseatur; peccatrix autem, quia immunda, nec recipiens ignominiam ex carnis societate. nam etsi caro peccatrix, secundum quam incedere prohibemur, cuius opera damnantur concupiscentis aduersus spiritum, ob quam carnales notantur, non tamen suo nomine caro infamis. neque enim de proprio sapit quid aut sentit ad suadendam uel imperandam peccatelam. quidni? quae ministerium est, et ministerium non quale seruus uel minor amicus, animalia nomina, sed quale calix uel quid aliud eiusmodi, corpus, non anima. nam et calix ministerium sitientis est; nisi tamen qui sitit calicem sibi accommodarit, nihil calix ministrabit. adeo nulla proprietas hominis in choico nec ita caro homo tamquam alia uis animae et alia persona, sed res est alterius plane substantiae et alterius condicionis, . [*]( 3] cf. 1 Cor. 7, 14. 9] Ioh. 3, 5. 12] cf. Rom. 5, 14. 21. ) [*]( 4 praerogatiua B, pocreatiua ABmg 6 sanctitati Rig ac B, hac A 7 saluti Rig pignora B 8 patrocinarentur Gel 9 nascatur B 10 ini-bit A, introibit B, ibit Big 12 QVOMODO CARO PECCATRIX DICA- TYR AB 14 nec addidi respuens Bmg, Oehlerus ignominiam suam Bmg, Oehlerus ex carnis AB, et in carnem Bmg, Oehlerus 15 societate B, exsocietate A, Oehlerus, et societatem Bmg 17 notantur [infamia] B 21 animalia nomina A, animalia nomine B, animalis nomine Gel, animati et homines Oehlerus 23 est om. A tamen om. A 24 ideo fort. choicho A 26 alterius conditionis plane B; conditionis del. Gel plane-alterius om. A )

368
addicta tamen animae ut suppellex, ut instrumentum in officia uitae. caro igitur increpatur in scripturis, quia nihil anima sine carne in operatione libidinis gulae uinulentiae saeuitiae idololatriae ceterisque carnalibus non sensibus, sed effectibus. denique sensus delictorum etiam sine effectibus imputari solent animae. qui uiderit mulierem ad concupiscentiam, iam adulterauit in corde. ceterum quid caro sine anima perinde in operatione probitatis iustitiae tolerantiae pudicitiae? porro quale est, ut, cui nec bona documenta propria subscribas, ei crimina adpingas? sed ea per quam delinquitur conuenitur ut illa a qua delinquitur oneretur, etiam in ministerii accusationem. grauior inuidia est in praesidem, cum officia pulsantur. plus caeditur, qui iubet, quando, nec qui obsequitur, excusatur.