De Anima
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Accerserit Eubulum aliquem et Critolaum et Xenocratem, et isto in loco amicum Platonis Aristotelem. Fortassean exstruentur magis ad auferendam animae corpulentiam, si non alios e contrario inspexerint, et quidem plures, corpus animae vindicantes. Nec illos dico solos qui eam de manifestis corporalibus effingunt, ut Hipparchus et Heraclitus ex igni, ut Hippon et Thales ex aqua, ut Empedocles et Critias ex sanguine, ut Epicurus ex atomis, si et atomi corpulentias de coitu suo cogunt, ut Critolaus et Peripatetici eius ex quinta nescio qua substantia, si et illa corpus, quia corpora includit, - sed etiam Stoicos allego, qui spiritum praedicantes animam paene nobiscum, qua proxima inter se flatus et spiritus, tamen corpus animam facile persuadebunt. Denique Zeno consitum spiritum definiens animam hoc modo instruit. Quo, inquit, digresso animal emoritur, corpus est: consito autem spiritu digresso animal emoritur, ergo consitus spiritus corpus est; consitus autem spiritus anima est, ergo corpus est anima. Vult et Cleanthes non solum corporis lineamentis, sed et animae notis similitudinem parentibus in filios respondere, de speculo scilicet morum et ingeniorum et adfectuum, corporis autem similitudinem et dissimilitudinem capere et animam. Itaque corpus similitudini vel dissimilitudini obnoxium. Item corporalium et incorporalium passiones inter se non communicare. Porro et animam compati corpori, cui laeso ictibus, vulneribus, ulceribus condolescit, et corpus animae, cui adflictae cura, angore, amore cobaerescit per detrimentum socii vigoris, cuius pudorem et pavorem rubore atque pallore testetur. Igitur anima corpus ex corporalium passionum communione. Sed et Chrysippus manum ei porrigit, constituens corporalia ab incorporalibus derelinqui omnino non posse, quia nec
contingantur ab eis (unde et Lucretius, Tangere enim et tangi nisi corpus nulla potest res), derelicto autem corpore ab anima affici morte. Igitur corpus anima, quae nisi corporalis corpus non derelinqueret.Haec Platonici subtilitate potius quam veritate conturbant. Omne, inquiunt, corpus aut animale sit necesse est aut inanimale. Et si quidem inanimale est, extrinsecus movebitur, si vero animale, intrinsecus. Anima autem nec extrinsecus movebitur, ut quae non sit inanimalis, nec intrinsecus, ut quae ipsa potius moveat corpus. Itaque non videri eam corpus, quae non corporalium forma ex aliqua regione moveatur. Ad hoc nos mirabimur incongruentiam primo definitionis provocantis ad ea quae in animam non conveniunt. Non enim potest anima animale corpus dici aut inanimale, cum ipsa sit quae aut faciat corpus animale, si adsit, aut inanimale, si absit ab illo. Itaque quod facit non potest esse ipsa, ut dicatur animale vel inanimale. Anima enim dicitur substantiae suae nomine. Quodsi non capit animale corpus dici aut inanimale, quod est anima, quomodo provocabitur ad animalium et inanimalium corporum formam? Dehinc si corporis est moveri extrinsecus ab aliquo, ostendimus autem supra moveri animam et ab alio, cum vaticinatur, cum furit, utique extrinsecus, cum ab alio, merito quod movebitur extrinsecus ab alio secundum exempli propositionem corpus agnoscam. Enimvero si ab alio moveri corporis est, quanto magis movere aliud? Anima autem movet corpus, et conatus eius extrinsecus foris parent. Ab illa est enim impingi et pedes in incessum et manus in contactum et oculos in conspectum et linguam in effatum, velut sigillario motu superficiem intus agitante. Unde haec vis incorporali animae? unde vacuae rei solida propellere? Sed quomodo divisi videntur in homine sensus corporales et intellectuales? Corporalium aiunt rerum qualitates, ut terrae, ut ignis, corporalibus sensibus renuntiari, ut tactui,
ut visui, incorporalium vero intellectualibus conveniri, ut benignitatis, ut malignitatis. Itaque incorporalem esse animam constat, cuius qualitates non corporalibus, sed intellectualibus sensibus comprehendantur. Plane, si non huius definitionis gradum exclusero. Ecce enim incorporalia ostendo corporalibus sensibus subici, sonum auditui, colerem conspectui, odorem odoratui, quorum exemplo etiam anima corpori accedit, ne dicas idcirco ea per corporales renuntiari sensus quia corporalibus accedant. Igitur si constat incorporalia quoque a corporalibus comprehendi, cur non et anima, quae corporalis, ab incorporalibus renuntietur? Certe definitio exclusa sit. De insignioribus argumentationibus erit etiam illa, quod omne corpus corporalibus ali iudicant, animam vero ut incorporalem incorporalibus, sapientiae scilicet studiis. Sed nec hic gradus stabit, etiam Sorano methodicae medicinae instructissimo auctore respondente animam corporalibus quoque ali, denique deficientem eam cibo plerumque fulciri. Quidni? quo adempto in totum dilabitur ex corpore. Ita etiam ipse Soranus plenissime super anima commentatus quatuor voluminibus, et cum omnibus philosophorum sententiis expertus, corporalem animae substantiam vindicat, etsi illam immortalitate fraudavit. Non enim omnium est credere quod Christianorum est. Sicut ergo Soranus ipse rebus ostendit animam corporalibus ali, proinde et philosophus exhibeat illam incorporalibus pasci. Sed nemo unquam cunctanti de exitu animae mulsam aquam de eloquio Platonis infudit aut micas de minutiloquio Aristotelis infersit. Quid autem facient tot ac tantae animae rupicum et barbarorum, quibus alimenta sapientiae desunt, et tamen indocta prudentia pollent, et sine academiis et porticibus Atticis et carceribus Socratis denique ieiunantes a philosophia nihilominus vivunt? Non enim substantiae ipsi alimenta proficiunt studiorum, sed disciplinae, quia nec opimiorem animam efficiunt, sed ornatiorem. Bene autem quod et artes Stoici corporales affirmant. Adeo sic quoque anima corporalis, si et artibus ali creditur. Sed enormis intentio philosophiae solet plerumque nec prospicere pro pedibus. Sic Thales in puteum. Solet et sententias suas non intellegendo valetudinis corruptelam suspicari. Sic Chrysippus ad elleborum. Tale aliquid opinor ei accidit, cum duo in unum corpora negavit, alienato a prospectu et recogitatu praegnantum, quae non singula quotidie corpora, sed et bina et terna in unius uteri ambitu perferunt. Invenitur etiam in iure civili Graeca quaedam quinionem enixa filiorum, semel omnium mater, unici fetus parens multiplex, unici uteri puerpera numerosa, quae tot stipata corporibus, paene dixerim populo, sextum ipsa corpus fuit. Universa conditio testabitur corpora de corporibus processura iam illic esse unde procedunt. Secundum sit necesse est quod ex alio est. Nihil porro ex alio est nisi dum gignitur; sed tunc duo sunt.Quantum ad philosophos satis haec, quia quantum ad nostros, ex abundanti; quibus corporalitas animae in ipso evangelio relucebit. Dolet apud inferos anima cuiusdam, et punitur in flamma, et
cruciatur in lingua, et de digito animae felicioris implorat solatium roris. Imaginem existimas exitum illum pauperis laetantis et divitis maerentis? et quid illic Lazari nomen, si non in veritate res est? Sed etsi imago credenda est, testimonium erit veritatis. Si enim non haberet anima corpus, non caperet imago animae imaginem corporis, nec mentiretur de corporalibus membris scriptura, si non erant. Quid est autem illud quod ad inferna transfertur post divortium corporis, quod detinetur illic, quod in diem iudicii reservatur, ad quod et Christus moriendo descendit? Puto, ad animas patriarcharum. Sed quamobrem, si nihil anima sub terris? Nihil enim, si non corpus. Incorporalitas enim ab omni genere custodiae libera est, immunis et a poena et a fovella. Per quod enim punitur aut fovetur, hoc erit corpus. Reddam de isto plenius et opportunius. Igitur si quid tormenti sive solatii anima praecerpit in carcere seu diversorio inferum, in igni vel in sinu Abrahae, probata erit corporalitas animae. Incorporalitas enim nihil patitur, non habens per quod pati possit, aut si habet, hoc erit corpus. In quantum enim omne corporale passibile est, in tantum quod passibile est corporale est.Abruptum alioquin et absurdum idcirco quid de corporalium eximere ceusu quia ceteris corporalibus exemplis non adaequet. Et ubi proprietatum privata discrimina, per quae magnificentia auctoris ex operum eorundem diversitate signatur, ut sint tam discreta quam paria, tam amica quam et aemula? Siquidem et ipsi philosophi ex contrariis universa constare condicunt secundum amicitiam et inimicitiam Empedoclis. Sic igitur etsi corporalia incorporalibus obiacent, ipsa quoque ita inter se differunt, ut differentia
species eorum ampliet, non genus mutet, ut sint corporalia, sic multa in dei gloriam, dum varia, sic varia, dum diversa, sic diversa, dum his alii qualitatum sensus, alii illis, dum his alia alimenta, alia illis, dum haec invisibilia, ilia visibilia, dum haec gravia, ilia levia. Aiunt enim et idcirco animam incorporalem renuntiandam, quia digressa ea graviora efficiantur corpora defunctorum, cum leviora esse deberent, unius corporis pondere exempto, si anima corpus. Quid enim, inquit Soranus, si mare negent corpus, quia extra mare immobilis et gravis navis efficitur? Quanto ergo validius corpus animae, quod tanti postea ponderis corpus levissima mobilitate circumfert? Ceterum et si invisibilis anima, est pro condicione corporis sui et pro proprietate substantiae et pro natura etiam eorum quibus invisibilis esse sortita est. Solem noctuae nesciunt oculis: aquilae ita sustinent ut natorum suorum generositatem de pupillarum audacia iudicent; alioquin non educabunt, ut degenerem, quem solis radius averterit. Est adeo alteri quid invisibile, alteri non, quod non ideo incorporale sit quia non ex aequo vis valet. Sol enim corpus, siquidem ignis; sed quod aquila confiteatur, neget noctua, non tamen praeiudicans aquilae. Tantundem et animae corpus invisibile carni, si forte, spiritui vero visibile est. Sic Ioannes in spiritu dei factus animas martyrum conspicit.Cum animae corpus asserimus propriae qualitatis et sui generis, iam haec condicio proprietatis de ceteris accidentibus corpulentiae praeiudicabit et haec adesse ei, quam corpus ostendimus, sed et ipsa sui generis pro corporis proprietate, aut etsi non adsint, hoc esse proprietatis, non adesse corpori animae quae corporibus ceteris adsint. Et tamen non inconstanter profitebimur sollemniora quaeque et omnimodo debita corpulentiae adesse animae quoque, ut habitum, ut terminum, ut illud trifariam distantivum,
longitudinem dico, et latitudinem, et sublimitatem, quibus metantur corpora philosophi. Quid nunc quod et effigiem animae damus? Platone nolente, quasi periclitetur de animae immortalitate. Omne enim effigiatum compositum et structile affirmat: dissolubile autem omne compositicium et structile; sed animam immortalem, igitur indissolubilem, qua immortalem, et ineffigiatam, qua indissolubilem, ceterum compositiciam et structilem, si effigiatam; tamquam alio eam modo effigians intellectualibus formis, pulchram iustitia et disciplinis philosophiae, deformem vero contrariis artibus. Sed nos corporales quoque illi inscribimus lineas, non tantum ex fiducia corporalitatis per aestimationem, verum et ex constantia gratiae per revelationem. Nam quia spiritalia charismata agnoscimus, post Ioannem quoque prophetiam meruimus consequi. Est hodie soror apud nos revelationum charismata sortita, quas in ecclesia inter dominica sollemnia per ecstasin in spiritu patitur; conversatur cum angelis, aliquando etiam cum domino, et videt et audit sacramenta, et quorundam corda dinoscit, et medicinas desiderantibus submittit. Iam vero prout scripturae leguntur aut psalmi canuntur aut allocutiones proferuntur aut petitiones delegantur, ita inde materiae visionibus subministrantur. Forte nescio quid de anima disserueramus, cum ea soror in spiritu esset. Post transacta sollemnia dimissa plebe, quo usu solet nobis renuntiare quae viderit (nam et diligentissime digeruntur, ut etiam probentur), Inter cetera, inquit, ostensa est mihi anima corporaliter, et spiritus videbatur, sed non inanis et vacuae qualitatis, immo quae etiam teneri repromitteret, tenera et lucida et aërii coloris, et forma per omnia humana. Hoc visio, et deus testis, et apostolus charismatum in ecclesia futurorum idoneus sponsor: tu nec si res ipsa de singulis persuaserit, credas? Si enim corpus anima, sine dubio inter ilia quae supra sumus professi. Proinde et coloris proprietas omni corpori adhaeret. Quem igitur alium animae aestimabis colorem quam aërium ac lucidum? Non ut aër sit ipsa substantia eius, etsi hoc Aenesidemo visum est et Anaximeni, puto secundum quosdam et Heraclito, nec ut lumen, etsi hoc placuit Pontico Heraclidi. Nam et cerauniis gemmis non ideo substantia ignita est quod coruscent rutilato rubore, nec beryllis ideo aquosa materia est quod fluctuent colato nitore. Quanta enim et alia color sociat, natura dissociat? Sed quoniam omne tenue atque perlucidum aëris aemulum est, hoc erit anima, qua flatus est et spiritus tradux, siquidem prae ipsa tenuitatis subtilitate de fide corporalitatis periclitatur. Sic et effigiem de sensu iam tuo concipe non aliam animae humanae deputandam praeter humanam, et quidem eius corporis quod unaquaeque circumtulit. Hoc nos sapere interim primordii contemplatio inducat. Recogita enim, cum deus flasset in faciem hominis flatum vitae, et factus esset homo in animam vivam, totum utique per faciem statim flatum illum in interiora transmissum et per universa corporis spatia diffusum simulque divina aspiratione densatum omni intus linea expressum esse, quam densatus impleverat, et velut in forma gelasse. Inde igitur et corpulentia animae ex densatione solidata est et effigies expressione formata. Hic erit homo interior, alius exterior, dupliciter unus; habens et ille oculos et aures suas, quibus Paulus dominum audire et videre debuerat, habens et ceteros artus, per quos et in cogitatibus utitur et in somniis fungitur. Sic et diviti apud inferos lingua est, et pauperi digitus, et sinus Abrahae. Per has lineas et animae martyrum sub altari intelleguntur. A primordio enim in Adam concreta et configurata corpori anima, ut totius substantiae, ita et conditionis istius semen effecit.Pertinet ad statum fidei simplicem animam determinare secundum Platonem, id est uniformem, duntaxat substantiae nomine. Viderint artes et disciplinae, viderint et effigies. Quidam enim volunt aliam illi substantiam naturalem inesse spiritum, quasi aliud sit vivere, quod venit ab anima, aliud spirare, quod fiat a spiritu. Nam et animalibus non omnibus utrumque adesse. Pleraque enim vivere solummodo, non etiam spirare, eo quod non habeant organa spiritus, pulmones et arterias. Quale est autem in examinatione humanae animae culicis atque formicae argumenta respicere, quando et vitalia pro cuiusque generis dispositione omnibus propria animalibus temperaverit artifex deus, ut nulla inde coniectura captanda sit? Nam neque homo, si pulmonibus et arteriis structus est, idcirco aliunde spirabit, aliunde vivet, neque formica, si membris huiusmodi caret, idcirco negabitur spirare, quasi solummodo vivens. Cui vero tantum patuit in dei opera, ut alicui haec deesse praesumpserit? Heropbilus ille medicus aut lanius, qui sexcentos exsecuit, ut naturam scrutaretur, qui hominem odit, ut nosset, nescio an omnia interna eius liquido explorarit, ipsa morte mutante
quae vixerant, et morte non simplici, sed ipsa inter artificia exsectionis errante. Philosophi pro certo renuntiaverunt culicibus et formicis et tineis deesse pulmones et arterias. Dic mihi, inspector curiosissime, oculos habent ad videndum? Atquin et pergunt quo volunt, et vitant et appetunt quae videndo sciunt; designa oculos, denota pupillas. Sed et exedunt tineae: demonstra mandibulas, deprome genuinos. Sed et personant culices, ne in tenebris quidem aurium caeci: tubam pariter et lanceam oris illius ostende. Quodvis animal unius licet puncti aliquo alatur necesse est: exhibe pabuli transmittendi, decoquendi defaecandique membra. Quid ergo dicemus? Si per haec vivitur, erunt haec in omnibus utique quae vivent, etsi non videntur, etsi non apprehenduntur pro mediocritate. Hoc magis credas, si deum recogites tantum artificem in modicis quantum et in maximis. Si vero non putas capere tam minuta corpuscula dei ingenium, sic quoque magnificentiam eius agnoscas, quod modicis animalibus sine necessariis membris nihilominus vivere instruxerit, salvo etiam visu sine oculis, et esu sine denticulis, et digestu sine alveis, quemadmodum et incedunt quaedam sine pedibus manante impetu, quod angues, et insurgente conatu, quod vermes, et spumante reptatu, quod limaces. Ita et spirari cur non putes sine pulmonum follibus et sine fistulis arteriarum, ut pro magno amplectaris argumento idcirco animae humanae spiritum accedere, quia sint quae spiritu careant, et idcirco ea spiritu carere, quia flaturalibus artibus structa non sint? Vivere sine spiritu existimas aliquid, spirare sine pulmonibus non putas? Quid est, oro te, spirare? flatum, opinor, ex semetipso agere. Quid est non vivere? flatum, opinor, ex semetipso non agere. Hoc enim respondere debebo, si non idem est spirare quod vivere. Sed mortui erit non agere flatum: ergo viventis est agere flatum. Sed et spirantis est agere flatum: ergo et spirare viventis est. Utrumque si sine anima decurrere potuisset, non fuisset animae spirare, sed solummodo vivere. At enim vivere spirare est, et spirare vivere est. Ergo totum hoc et spirare et vivere eius est cuius et vivere, id est animae. Denique si separas spiritum et animam, separa et opera. Agant in discreto aliquid ambo, seorsum anima, seorsum spiritus; anima sine spiritu vivat, spiritus sine anima spiret; alterum relinquat corpora, alterum remaneat, mors et vita conveniant. Si enim duo sunt anima et spiritus, dividi possunt, ut divisione eorum alterius discedentis, alterius manentis, mortis et vitae concursus eveniat. Sed nullo modo eveniet: ergo duo non erunt, quae dividi non possunt, quae dividi possent, si fuissent. Sed licet et duo esse concreta. Sed non erunt concreta, si aliud est vivere, aliud spirare. Distinguunt substantias opera. Et quanto nunc firmius est ut unum credas, cum distantiam non das ut ipsa sit anima spiritus, dum ipsius est spirare cuius et vivere? Quid enim, si diem aliud haberi velis, aliud lucem, quae accidat diei, cum dies ipsa lux sit? Plane erunt et alia genera lucis, ut ex ignium ministerio. Erunt enim et aliae spiritus species, ut ex deo, ut ex diabolo. Ita cum de anima et spiritu agitur, ipsa erit anima spiritus, sicut ipsa dies lux. Ipsum est enim quid per quod est quid.Sed ut animam spiritum dicam praesentis quaestionis ratio compellit, quia spirare alii substantiae adscribitur. Hoc dum animae vindicamus, quam uniformem et simplicem agnoscimus, spiritum necesse est certa condicione dicamus, non status nomine, sed actus, nec substantiae titulo, sed operae, quia spirat, non quia spiritus proprie est. Nam et flare spirare est. Ita et animam, quam flatum ex proprietate defendimus, spiritum nunc ex necessitate pronuntiamus. Ceterum adversus Hermogenem, qui eam ex materia, non ex dei flatu contendit, flatum proprie tuemur. Ille enim adversus ipsius scripturae fidem flatum in spiritum vertit, ut, dum incredibile est spiritum dei in delictum et mox in indicium devenire, ex materia potius anima credatur quam ex dei spiritu. Idcirco nos et illic flatum eam defendimus, non spiritum, secundum scripturam et secundum spiritus distinctionem, et hic spiritum ingratis pronuntiamus secundum spirandi et flandi communionem. Illic de substantia quaestio est; spirare enim substantiae actus est.
Nec diutius de isto, nisi propter haereticos, qui nescio quod spiritale semen infulciunt animae de Sophiae matris occulta liberalitate conlatum ignorante factore; cum scriptura factoris magis dei sui conscia nihil amplius promulgaverit quam deum flantem in faciem hominis flatum vitae, et hominem factum in animam vivam, per quam exinde et vivat et spiret, satis declarata differentia spiritus et animae in sequentibus instrumentis, ipso deo pronuntiante, Spiritus ex me prodivit, et flatum omnem ego feci. Et anima enim flatus factus ex spiritu. Et rursus, Qui dedit flatum populo super terram, et spiritum calcantibus eam. Primo enim anima, id est flatus, populo in terra incedenti, id est in carne carnaliter agenti, postea spiritus eis qui terram calcant, id est opera carnis subigunt, quia et apostolus non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. Nam etsi Adam statim prophetavit magnum illud sacramentum in Christum et ecclesiam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea; propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et agglutinabit se uxori suae, et erunt duo in unam carnem, accidentiam spiritus passus est. Cecidit enim ecstasis super illum, sancti spiritus vis operatrix prophetiae. Nam et malus spiritus accidens res est. Denique Saulem tam dei spiritus postea vertit in alium virum, id est in propheten, cum dictum est, Quid hoc filio Cis? an et Saul in prophetis? quam et malus spiritus postea vertit in alium virum, in apostatam scilicet. Iudam quoque aliquamdiu cum electis deputatum usque ad loculorum officium, etsi iam fraudatorem, traditorem tamen nondum postea diabolus intravit. Igitur si neque dei neque diaboli spiritus ex nativitate conseritur animae, solam eam constat ante eventum spiritus utriusque; si solam, et simplicem et uniformem substantiae nomine, atque ita non aliunde spirantem quam ex substantiae suae sorte.Proinde et animum, sive mens est, ÎÎΥΣ apud Graecos, non aliud quid intellegimus quam suggestum animae ingenitum et insitum et nativitus proprium, quo agit, quo sapit, quem secum
habens ex semetipsa se commoveat in semetipsa, atque ita moveri videatur ab illo tanquam substantia alia, ut volunt qui etiam universitatis motatorem animum decernunt, illum deum Socratis, illum Valentini Unigenitum ex patre ÎÎ¥ÎΩ et matre ΣÎÎÎÎ. Quam Anaxagorae turbata sententia est! Initium enim omnium commentatus animum, et universitatis oscillum de illius axe suspendens, purumque eum affirmans et simplicem et incommiscibilem, hoc vel maxime titulo segregat ab animae commixtione, et tamen eundem alibi animae addicit. Hoc etiam Aristoteles denotavit, nescio an sua paratior implere quam aliena inanire. Denique et ipse definitionem animi cum differret, interim alterum animi genus pronuntiavit, illum divinum, quem rursus et inpassibilem subostendens abstulit et ipse eum a consortio animae. Cum enim animam passibilem constet eorum quae sortita est pati, aut per animum et cum animo patietur; si concreta est animo, non potest animus inpassibilis induci, aut si non per animum, nec cum animo patietur anima, non erit concreta illi, cum quo nihil et qui nihil patitur. Porro si nihil per illum et cum illo anima patietur, iam nec sentiet nec sapiet nec movebitur per illum, ut volunt. Nam et sensus passiones facit Aristoteles. Quidni? et sentire enim pati est, quia pati sentire est. Proinde et sapere sentire est, et moveri sentire est, ita totum pati est. Videmus autem nihil istorum animam experiri ut non et animo deputetur, quia per illum et cum illo transigitur. Iam ergo et commiscibilis est animus adversus Anaxagoran, et passibilis adversus Aristotelem. Ceterum si discretio admittitur, ut substantia duae res sint, animus atque anima, alterius erit et passio et sensus et sapor omnis et actus et motus, alterius autem otium et quies et stupor et nulla iam causa, et aut animus vacabit aut anima. Quodsi constat ambobus haec omnia reputari, ergo unum erunt utrumque, et Democritus obtinebit differentiam tollens, et quaeretur quomodo unum utrumque, ex duarum substantiarum confusione, an ex unius dispositione. Nos autem animum ita dicimus animae concretum, non ut substantia alium, sed ut substantiae officium.Ad hoc dispicere superest principalitas ubi sit, id est quid cui praeest, ut cuius principalitas apparuerit, illa sit substantiae massa, id autem, cui massa substantiae praeerit, in officium naturale substantiae deputetur. Enimvero quis non animae dabit summam omnem cuius nomine totius hominis mentio titulata est? Quantas animas pasco, ait dives, non animos, et animas salvas optat gubernator, non animos, et rusticus in opere, et in proelio miles animam se, non animum, ponere affirmat. Cuius nominatiora pericula aut vota sunt, animi an animae? Quid autem agere dicuntur moribundi, animum an animem? Ipsi postremo philosophi ipsique medici, quamvis de animo quoque disputaturi, faciem tamen operis frontemque materiae de anima unusquisque proscripsit. Ut autem et a deo discas, animam semper deus alloquitur, animam compellat atque advocat, ut animum sibi advertat. Illam salvam venit facere Christus, illam perdere in gehennam comminatur, illam pluris fieri vetat, illam et ipse bonus pastor pro pecudibus suis ponit. Habes animae principalitatem, habes in illa et substantiae unionem, cuius intellegas instrumentum esse animum, non patrocinium.
Singularis alioquin et simplex et de suo tota est non magis instructilis aliunde quam divisibilis ex se, quia nec dissolubilis. Si enim structilis et dissolubilis, iam non immortalis. Itaque quia iam non mortalis, neque dissolubilis neque divisibilis. Nam et dividi dissolvi est, et dissolvi mori est. Dividitur autem in partes, nunc in duas a Platone, nunc in tres a Zenone, nunc in quinque et in sex a Panaetio, in septem a Sorano, etiam in octo
penes Chrysippum, etiam in novem penes Apollophanem, sed et in duodecim apud quosdam Stoicorum, et in duas amplius apud Posidonium, qui a duobus exorsus titulis, principali, quod aiunt ἡγεμονικὸν, et a rationali, quod aiunt λογικὸν, in decem et septem exinde prosecuit; ita aliae ex aliis species dividunt animam. Huiusmodi autem non tam partes animae habebuntur quam vires et efficaciae et operae, sicut de quibusdam et Aristoteles iudicavit. Non enim membra sunt substantiae animalis, sed ingenia, ut motorium, ut actorium, ut cogitatorium, et si qua in hunc modum distinguunt, ut et ipsi illi quinque notissimi sensus, visus, auditus, gustus, tactus, odoratus. Quibus omnibus etsi certa singulis domicilia in corpore determinaverunt, non idcirco haec quoque distributio animae ad animae sectiones pertinebit, quando ne ipsum quidem corpus ita dividatur in membra ut isti volunt animam. Atquin ex multitudine membrorum unum corpus efficitur, ut concretio sit potius ipsa divisio. Specta portentosissimam Archimedis munificentiam, organum hydraulicum dico, tot membra, tot partes, tot compagines, tot itinera vocum, tot compendia sonorum, tot commercia modorum, tot acies tibiarum, et una moles erunt omnia. Sic et spiritus, qui illic de tormento aquae anhelat, non ideo separabitur in partes, quia per partes administratur, substantia quidem solidus, opera vero divisus. Non longe hoc exemplum est a Stratone et Aenesidemo et Heraclito; nam et ipsi unitatem animae tuentur, quae in totum corpus diffusa, et ubique ipsa, velut flatus in calamo per cavernas, ita per sensualia variis modis emicet, non tam concisa quam dispensata. Haec omnia quibus titulis nuncupentur, et quibus ex se divisionibus detineantur, et quibus in corpore metationibus sequestrentur, medici potius cum philosophis considerabunt, nobis pauca convenient.Inprimis an sit aliqui summus in anima gradus vitalis et sapientialis, quod ἡγεμονικὸν appellant, id est principale, quia si negetur, totus animae status periclitatur. Denique qui negant principale, ipsam prius animam nihil censuerunt. Messenius aliqui Dicaearchus, ex medicis autem Andreas et Asclepiades, ita abstulerunt principale, dum in animo ipso volunt esse sensus, quorum vindicatur principale. Asclepiades etiam illa argumentatione vectatur, quod pleraque animalia ademptis eis partibus corporis, in quibus plurimum existimatur principale consistere, et insuper vivant aliquatenus et sapiant nihilominus, ut muscae et vespae et locustae si capita decideris, ut caprae et testudines et anguillae, si corda detraxeris; itaque principale non esse, quod si fuisset, amissus cum suis sedibus vigor animae non perseveraret. Sed plures et philosophi adversus Dicaearchum, Plato, Strato, Epicurus, Democritus, Empedocles, Socrates, Aristoteles, et medici adversus Andrean et Asclepiaden, Herophilus, Erasistratus, Diocles, Hippocrates, et ipse Soranus, iamque omnibus plures Christiani, qui apud deum de utroque deducimur, et esse principale in anima et certo in corporis recessu consecratum. Si enim scrutatorem et dispectorem cordis deum legimus, si etiam prophetes eius occulta cordis traducendo probatur, si deus ipse recogitatus cordis in populo praevenit, Quid cogitatis in cordibus vestris nequam? si et David, Cor mundum conde in me deus, et Paulus corde ait credi in iustitiam, et Ioannes corde ait suo unumquemque reprehendi, si postremo qui viderit feminam ad concupiscendum, iam adulteravit in corde, simul utrumque dilucet, et esse principale in anima, quod intentio divina conveniat, id est vim sapientialem atque vitalem (quod enim sapit, vividum est), et in eo thesauro corporis haberi ad quem deus respicit, ut neque extrinsecus agitari putes principale istud secundum Heraclitum, neque per totum corpus
ventilari secundum Moschionem, neque in capite concludi secundum Platonem, neque in vertice potius praesidere secundum Xenocratem, neque in cerebro cubare secundum Hippocraten, sed nec circa cerebri fundamentum, ut Herophilus, nec in membranulis, ut Strato et Erasistratus, nec in superciliorum meditullio, ut Strato Physicus, nec in tota lorica pectoris, ut Epicurus, sed quod et Aegyptii renuntiaverunt, et qui divinarum commentatores videbantur, ut et ille versus Orphei vel Empedoclis: Namque homini sanguis circumcordialis est sensus. Etiam Protagoras, etiam Apollodorus et Chrysippus haec sapiunt, ut vel ab istis retusus Asclepiades capras suas quaerat sine corde balantes et muscas suas abigat sine capite volitantes, et omnes iam sciant se potius sine corde et cerebro vivere qui dispositionem animae humanae de condicione bestiarum praeiudicarint.Est et illud ad fidem pertinens, quod Plato bifariam partitur animam, per rationale et inrationale. Cui definitioni et nos quidem applaudimus, sed non ut naturae deputetur utrumque. Naturale
enim rationale credendum est quod animae a primordio sit ingenitum, a rationali videlicet auctore. Quid enim non rationale quod deus iussu quoque ediderit, nedum id quod proprie affiatu suo emiserit? Inrationale autem posterius intellegendum est, ut quod acciderit ex serpentis instinctu, ipsum illud transgressionis admissum, atque exinde inoleverit et coadoleverit in anima ad instar iam naturalitatis, quia statim in naturae primordio accidit. Ceterum cum idem Plato solum rationale dicat, ut in anima dei ipsius, si nos etiam inrationale naturae adscripserimus, quam a deo anima nostra sortita est, aeque inrationale de deo erit, utpote naturale, quia naturae deus auctor est. Sed enim a diabolo immissio delicti, inrationale autem omne delictum, igitur a diabolo inrationale, a quo et delictum, extraneum a deo, a quo est inrationale alienum. Proinde diversitas horum ex distantia auctorum. Proinde cum Plato soli deo segregans rationale duo genera subdividit ex rationali, indignativum, quod appellant Î¸Ï Î¼Î¹Îºá½¸Î½, et concupiscentivum, quod vocant á¼ÏÎ¹Î¸Ï Î¼Î·Ïικὸν, ut illud quidem commune sit nobis et leonibus, istud vero cum muscis, rationale porro cum deo, video et de hoc mihi esse retractandum propter ea quae in Christo deprehenduntur. Ecce enim tota haec trinitas et in domino, et rationale, quo docet, quo disserit, quo salutis vias sternit, et indignativum, quo invehitur in scribas et pharisaeos, et concupiscentivum, quo pascha cum discipulis suis edere concupiscit. Igitur apud nos non semper ex inrationali censenda sunt indignativum et concupiscentivum, quae certi sumus in domino rationaliter decucurrisse. Indignabitur deus rationaliter, quibus scilicet debet, et concupiscet deus rationaliter, quae digna sunt ipso. Nam et malo indignabitur, et bono concupiscet salutem. Dat et apostolus nobis concupiscentiam. Si quis episcopatum concupiscit, bonum opus concupiscit. Sed bonum opus dicens rationalem concupiscentiam ostendit. Concedit et indignationem. Quidni, quam et ipse suscepit? Utinam et praecidantur, inquit, qui vos subvertunt. Rationalis est indignatio quae ex affectu disciplinae est. At cum dicit, Fuimus aliquando natura filii irae, inrationale indignativum suggillat, quod non sit ex ea natura quae a deo est, sed ex illa quam diabolus induxit, dominus et ipse dictus sui ordinis: Non potestis duobus dominis servire, pater et ipse cognominatus: Vos ex diabolo patre estis. Ne timeas et illi proprietatem naturae alterius adscribere posterioris et adulterae, quem legis avenarum super seminatorem et frumentariae segetis nocturnum interpolatorem.Contingit nos illorum etiam quinque sensuum quaestio, quos in primis litteris discimus, quoniam et hinc aliquid haereticis procuratur. Visus est et auditus et odoratus et gustus et tactus. Horum fidem Academici durius damnant, secundum quosdam et Heraclitus et Diocles et Empedocles; certe Plato in Timaeo, inrationalem pronuntians sensualitatem et opinioni coimplicitam. Itaque mendacium visui obicitur, quod remos in aqua inflexos vel infractos adseverat adversus conscientiam integritatis, quod turrem quadrangulatam de longinquo rotundam persuadeat, quod aequalissimam porticum angustiorem in ultimo infamet, quod caelum tanta sublimitate suspensum mari iungat. Perinde auditus fallaciae reus, ut cum caeleste murmur putamus, et plaustrum est, vel tonitru meditante pro certo de plaustro credimus sonitum. Sic et odoratus et gustus arguuntur, siquidem eadem unguenta eademque vina posteriore quoque usu depretiantur. Sic et tactus reprehenditur, siquidem eadem pavimenta manibus asperiora, pedibus laeviora creduntur, et in lavacris idem calidae lacus ferventissimus primo, dehinc temperatissimus renuntiatur. Adeo, inquiunt, sic quoque fallimur sensibus, dum sententias vertimus. Moderantius Stoici non omnem sensum nec semper de mendacio onerant. Epicurei constantius parem omnibus atque perpetuam defendunt veritatem, sed alia via. Non enim sensum mentiri, sed opinionem. Sensum enim pati, non opinari; animam enim opinari. Absciderunt et opinionem a sensu et sensum ab anima. Et unde opinio, si non a sensu? Denique nisi visus rotundam senserit turrem, nulla opinio rotunditatis. Et unde sensus, si non ab anima? Denique carens anima corpus carebit et sensu. Ita et sensus ex anima est, et opinio ex sensu, et anima totum. Ceterum optime proponetur esse utique aliquid quod efficiat aliter quid a sensibus renuntiari quam sit in rebus. Porro si potest id renuntiari quod non sit in rebus, cur non perinde possit per id renuntiari quod non sit in sensibus,
sed in eis rationibus quae interveniant suo nomine? Atque adeo licebit eas recognosci. Nam ut in aqua remus inflexus vel infractus appareat, aqua in causa est; denique extra aquam integer visui remus. Teneritas autem substantiae illius, qua speculum ex lumine efficitur, prout icta seu mota est, ita et imaginem vibrans evertit lineam recti. Item ut turris habitus eludat, intervalli condicio compellit in aperto; aequalitas enim circumfusi aeris pari luce vestiens angulos obliterat lineas. Sic et uniformitas porticus acuitur in fine, dum acies in concluso stipata illic tenuatur quo et extenditur. Sic et caelum mari unitur, ubi visio absumitur, quae quamdiu viget, tamdiu dividit. Auditum vero quid aliud decipiet quam sonorum similitudo? Et si postea minus spirat unguentum, et minus sapit vinum, et minus lacus fervet, in omnibus ferme prima vis tota est. Ceterum de scabro ac laevi merito manus ac pedes tenera scilicet et callosa membra dissentiunt. Igitur hoc modo nulla sensuum frustratio causa carebit. Quodsi causae fallunt sensus et per sensus opiniones, iam nec in sensibus constituenda fallacia est, qui causas sequuntur, nec in opinionibus, quae a sensibus diriguntur sequentibus causas. Qui insaniunt, alios in aliis vident, ut Orestes matrem in sorore, et Aiax Ulixen in armento, ut Athamas et Agaue in filiis bestias. Oculisne hoc mendacium exprobrabis, an furiis? Qui redundantia fellis auruginant, amara sunt omnia. Num ergo gustui praevaricationem exprobrabis, an valetudinem? Omnes itaque sensus evertuntur vel circumveniuntur ad tempus, ut proprietate fallaciae careant. Immo iam ne ipsis quidem causis adscribendum est fallaciae elogium. Si enim ratione haec accidunt, ratio fallacia perhiberi non meretur. Quod sic fieri oportet, mendacium non est. Itaque si et ipsae causae infamia liberantur, quanto magis sensus, quibus iam et causae libere praeeunt, cum hinc potissimum et veritas et fides et integritas sensibus vindicanda sit, quod non aliter renuntient quam illa ratio mandavit quae efficiat aliter quid a sensibus renuntiari quam sit in rebus. Quid agis, Academia procacissima? Totum vitae statum evertis, omnem na- turae ordinem turbas, ipsius dei providentiam excaecas, qui cunctis operibus suis intellegendis, incolendis, dispensandis fruendisque fallaces et mendaces dominos praefecerit sensus. An non istis universa conditio subministratur? An non per istos secunda quoque mundo instructio accessit, tot artes, tot ingenia, tot studia, negotia, officia, commercia, remedia, consilia, solatia, victus, cultus ornatusque? Omnia totum vitae saporem condierunt, dum per hos sensus solus omnium homo animal rationale dinoscitur intellegentiae et scientiae capax, et ipsius Academiae. Sed enim Plato, ne quod testimonium sensibus signet, propterea et in Phaedro ex Socratis persona negat se cognoscere posse semetipsum, ut monet Delphica inscriptio, et in Theaeteto adimit sibi scire atque sentire, et in Phaedro post mortem differt sententiam, veritatis postumam scilicet, et tamen nondum mortuus philosophabatur. Non licet, non licet nobis in dubium sensus istos devocare, ne et in Christo de fide eorum deliberetur, ne forte dicatur quod falso satanan prospectarit de caelo praecipitatum, aut falso vocem patris audierit de ipso testificatam, aut deceptus sit cum Petri socrum tetigit, aut alium postea unguenti senserit spiritum quod in sepulturam suam acceptavit, alium postea vini saporem quod in sanguinis sui memoriam consecravit. Sic enim et Marcion phantasma eum maluit credere, totius corporis in illo dedignatus veritatem. Atquin ne in apostolis quidem eius ludificata natura est. Fidelis fuit et visus et auditus in monte, fidelis et gustus vini illius, licet aquae ante, in nuptiis Galilaeae, fidelis et tactus exinde creduli Thomae. Recita Ioannis testationem: Quod vidimus, inquit, quod audivimus, oculis nostris vidimus, et manus nostrae contrectaverunt, de sermone vitae. Falsa utique testatio, si oculorum et aurium et manuum sensus natura mentitur.Convetor ad intellectualium partem, quemadmodum illam Plato a corporalibus separatam haereticis commendaverit, agnitionem ante mortem consecutus. Ait enim in Phaedone: Quid tum
erga ipsam prudentiae possessionem? Utrumne impedimentum erit corpus, an non, si quis illud socium assumpserit in quaestionem? Tale quid dico, habetne veritatem aliquam visio et auditio hominibus, an non? An non etiam poetae haec nobis semper obmussant, quod neque audiamus certum neque videamus? Meminerat scilicet et Epicharmi Comici: Animus cernit, animus audit, reliqua surda et caeca sunt. Itaque rursus illum ergo ait supersapere qui mente maxime sapiat, neque visionem proponens neque ullum eiusmodi sensum attrahens animo, sed ipsa mente sincera utens in recogitando ad capiendum sincerum quodque rerum, segressus potissimum ab oculis et auribus et, quod dicendum sit, a toto corpore, ut turbante et non permittente animae possidere veritatem atque prudentiam, quando communicat. Videmus igitur adversus sensus corporales aliam portendi paraturam, ut multo idoniorem, vires scilicet animae, intellectum operantes eius veritatis cuius res non sint coram nec subiaceant corporalibus sensibus, sed absint longe a communi conscientia in arcano et in superioribus et apud ipsum deum. Vult enim Plato esse quasdam substantias invisibiles, incorporales, supermundiales, divinas et aeternas, quas appellat ideas, id est formas, exempla et causas naturalium istorum manifestorum et subiacentium corporalibus sensibus, et illas quidem esse veritates, haec autem imagines earum. Relucentne iam haeretica semina Gnosticorum et Valentinianorum? Hinc enim arripiunt differentiam corporalium sensuum et intellectualium virium, quam etiam parabolae decem virginum attemperant, ut quinque stultae sensus corporales figuraverint, stultos videlicet quia deceptui faciles, sapientes autem intellectualium virium notam expresserint, sapientium scilicet quia contingentium veritatem illam arcanam et supernam et apud pleroma constitutam, haereticarum idearum sacramenta. Hoc enim sunt et Aeones et genealogiae illorum. Itaque et sensum dividunt, et intellectualibus quidem a spiritali suo semine, sensualibus vero ab animali, quia spiritalia nullo modo capiat et illius quidem esse invisibilia, huius vero visibilia et humilia et temporalia, quae sensu conveniantur in imaginibus constituta. Ob haec ergo praestruximus neque animum aliud quid esse quam animae suggestum et structum, neque spiritum extraneum quid quam quod et ipsa per flatum, ceterum accessioni deputandum quod aut deus postea aut diabolus adspirarit. Et nunc ad differentiam sensualium et intellectualium non aliud admittimus quam rerum diversitates, corporalium et spiritalium, visibilium et invisibilium, publicatarum et arcanarum, quod illae sensui, istae intellectui attribuantur, apud animam tamen et istis et illis obsequio deputatis, quae perinde per corpus corporalia sentiat, quemadmodum per animum incorporalia intellegat, salvo eo ut etiam sentiat dum intellegit. Non enim et sentire intellegere est, et intellegere sentire est? Aut quid erit sensus, nisi eius rei quae sentitur intellectus? Quid erit intellectus, nisi eius rei quae intellegitur sensus? Unde ista tormenta cruciandae simplicitatis et suspendendae veritatis? Quis mihi exhibebit sensum non intellegentem quod sentit, aut intellectum non sentientem quod intellegit, ut probet alterum sine altero posse? Si corporalia quidem sentiuntur, incorporalia vero intelleguntur, rerum genera diversa sunt, non domicilia sensus et intellectus, id est non anima et animus. Denique a quo sentiuntur corporalia? si ab anima, ergo iam et sensualis est animus, non tantum intellectualis, nam dum intellegit, sentit, quia si non sentit, nec intellegit: si vero ab anima corporalia sentiuntur, iam ergo et intellectualis est vis animae, non tantum sensualis, nam dum sentit, intellegit, quia si non intellegit, nec sentit. Proinde a quo intelleguntur incorporalia? si ab animo, ubi erit anima? si ab anima, ubi erit animus? Quae enim distant, abesse invicem debent, cum suis muneribus operantur. Putabis quidem abesse animum ab anima, si quando. Nam ita effici ut nesciamus nos vidisse quid vel audisse, quia alibi fuerit animus. Adeo contendam immo ipsam animam nec vidisse nec audisse, quia alibi fuerit cum sua vi, id est animo. Nam et cum dementit homo, dementit anima, non peregrinante, sed compatiente tunc animo. Ceterum animae principaliter casus est. Hoc unde firmatur? quod anima digressa nec animus in homine inveniatur; ite illam ubique sequitur, a qua nec in fine subremanet. Cum vero sequitur et addicitur, perinde intellectus animae addicitur quam sequitur animus, cui addicitur intellectus. Sit nunc et potior sensu intellectus, et potior cognitor sacramentorum, dummodo et ipse propria vis animae, quod et sensus. Nihil mea interest, nisi cum idcirco praefertur sensui intellectus, ut ex hoc quoque separatior habeatur quo potior affirmatur. Tunc mihi post differentiam etiam praelatio retundenda est, perventuro quoque usque ad potioris dei persuasionem. Sed de deo suo quoque campo experiemur cum haereticis. Nunc de anima titulus et de intellectu non insidiose praeferendo locus. Nam etsi potiora sunt quae intellectu attinguntur ut spiritalia quam quae sensu ut corporalia, rerum erit praelatio, sublimiorum scilicet adversus humiliores, non intellectus adversus sensum. Quomodo enim praeferatur sensui intellectus, a quo informatur ad cognitionem veritatum? Si enim veritates per imagines apprehenduntur, id est invisibilia per visibilia noscuntur, quia et apostolus nobis scribit, Invisibilia enim eius a conditione mundi de factitamentis intellecta visuntur, et Plato haereticis, Facies occultorum ea quae apparent, et necesse est omnino hunc mundum imaginem quandam esse alterius alicuius, equidem ibi videtur intellectus duce uti sensu et auctore et principali fundamento, nec sine illo veritates posse contingi. Quomodo ergo potior erit eo per quem est, quo eget, cui debet totum quod attingit? Ita utrumque concluditur, neque praeferendum sensui intellectum, per quem enim quid constat, inferius ipso est, neque separandum a sensu, per quod enim quid est, cum ipso est.Sed ne illi quidem praetereundi qui vel modico temporis viduant animam intellectu. Proinde enim viam sternunt postea inducendi eius, sicut et animi, a quo scilicet proveniat intellectus.
Volunt infantiam sola anima contineri, qua tantummodo vivat, non ut pariter sapiat, quia nec omnia sapiant quae vivant. Denique arbores vivere, nec tamen sapere, secundum Aristotelem, et si quis alius substantiam animalem in universa communicat, quae apud nos in homine privata res est, non modo ut dei opus, quod et cetera, sed ut dei flatus, quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci. Et si ad arbores provocamur, amplectemur exemplum, siquidem et illis necdum arbusculis, sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc, simul de scrobibus oriuntur, inest propria vis animae. Verum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadulescens robori suo, donec aetas adimpleat habitum, quo natura fungatur. Aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur, si non in ipsis omnis paratura generis quiescit, et partibus promota grandescit? Inde igitur et sapiunt unde vivunt, tam vivendi quam sapiendi proprietate, et quidem ab infantia et ipsae sua. Video enim et vitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et volentem alicui adhaerere, cui innixa et innexa proficiat. Denique non expectata rustica disciplina, sine arundine, sine cervo, si quid attigerit, ultro amabit, et quidem viriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio. Properat esse secura. Video et hederas quantum velis primas statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi, quod malint parietibus invehi textili silva quam humi teri voluntaria iniuria. Contra quibus de aedificio male est, ut crescendo recedunt, ut refugiunt? Sentias ramos aliorsum destinatos, et animationem arboris de divortio parietis intellegas; contenta sua est parvitate, quam ex primordio providentissimi fruticis edidicit, timens etiam ruinam. Has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam? Vivant ut philosophi volunt, sapiant ut philosophi nolunt, intellegat et infantia ligni, quo magis hominis? cuius anima velut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foveis commendata cum omni sua paratura pullulavit tam intellectu quam et sensu? Mentior si non statim infans, ut vitam vagitu salutavit, hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est, omnes simul ibidem dedicans sensus, et luce visum et sono auditum et humore gustum et aëre odoratum et terra tactum. Ita prima illa vox de primis sensuum vocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur. Plus est quod de prospectu lacrimabilis vitae quidam augurem incommodorum vocem illam flebilem interpretantur, quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu nativitatis, nedum intellegens. Exinde et matrem spiritu probat, et nutricem spiritu examinat, et gerulam spiritu agnoscit, fugiens extranea ubera, et recusans ignota cubilia, neminem appetens nisi ex usu. Unde illi iudicium novitatis et moris, si non sapit? unde illi et offendi et demulceri, si non intellegit? Mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum, et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum. At enim Christus ex ore lactantium et parvulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiavit, quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre, altera pro ipso trucidata utique vim sensit.Et hic itaque concludimus omnia naturalia animae ut substantiva eius ipsi inesse et cum ipsa procedere atque proficere, ex quo ipsa censetur. Sicut et Seneca saepe noster: Insita sunt nobis omnium artium et aetatum semina, magisterque ex occulto deus producit ingenia, ex seminibus scilicet insitis et occultis per infantiam, quae sunt et intellectus. Ex his enim producuntur ingenia.
Porro et frugum seminibus una generis cuiusque forma est, processus tamen varii, alia integro statu evadunt, alia etiam meliora respondent, alia degenerant pro condicione caeli et soli, pro ratione operis et curae, pro temporum eventu, pro licentia casuum: ita et animam licebit semine uniformem, fetu multiformem. Nam et hic etiam de locis interest. Thebis hebetes et brutos nasci relatum est, Athenis sapiendi dicendique acutissimos; ubi penes Colyttum pueri mense citius eloquuntur praecoca lingua. Siquidem et Plato in Timaeo Minervam affirmat, cum urbem illam moliretur, nihil aliud quam regionis naturam prospexisse, talia ingenia pollicitam, unde et ipse in Legibus Megillo et Cliniae praecipit condendae civitati locum procurare. Sed Empedocles causam argutae indolis et obtusae in sanguinis qualitate constituit; perfectum ac profectum de doctrina disciplinaque deducit. Tamen vulgata iam res est gentilium proprietatum. Comici Phrygas timidos inludunt, Sallustius vanos Mauros et feroces Dalmatas pulsat, mendaces Cretas etiam apostolus inurit. Fortassean et de corpore et de valetudine aliquid accedat. Opimitas sapientiam impedit, exilitas expedit, paralysis mentem prodigit, phthisis servat. Quanto magis de accidentibus habebuntur, quae citra corpulentiam et valentiam vel acuunt vel obtundunt. Acuunt doctrinae, disciplinae, artes et experientiae, negotia, studia, obtundunt inscitiae, ignaviae, desidiae, libidines, inexperientiae, otia, vitia; super haec si et alia quae praesunt potestates. Enimvero praesunt; secundum nos quidem deus dominus et diabolus aemulus, secundum communem autem opinionem et providentiae fatum et necessitas, et fortunae arbitrii libertas. Nam haec et philosophi distinguunt, et nos secundum fidem disserenda suo iam vovimus titulo. Apparet quanta sint quae unam animae naturam varie collocarint, ut vulgo naturae deputentur, quando non species sint, sed sortes naturae et substantiae unius, illius scilicet quam deus in Adam contulit et matricem omnium fecit; atque adeo sortes erunt, non species substantiae unius, item varietas ista moralis, quae quanta nunc est, tanta non fuerit in ipso principe generis Adam. Debuerant enim fuisse haec omnia in illo, ut in fonte naturae, atque inde cum tota varietate manasse, si varietas naturae fuisset.Quodsi uniformis natura animae ab initio in Adam ante tot ingenia, ergo non multiformis per tot ingenia, nec qua triformis, ut adhuc trinitas Valentiniana caedatur, quae nec ipsa in Adam recognoscitur. Quid enim spiritale in illo? Si quia prophetavit magnum illud sacramentum in Christum et ecclesiam: Hoc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea, vocabitur mulier; propterea relinquet homo patrem et matrem, et agglutinabitur mulieri suae, et erunt duo in carnem unam; hoc postea obvenit, cum in illum deus amentiam immisit, spiritalem vim, qua constat prophetia. Si et malum in eo apparuit transgressionis admissum, nec hoc naturale deputandum est, quod instinctu serpentis operatus est, tam non naturale quam nec materiale, quia et materiae fidem iam exclusimus. Quodsi nec spiritale nec quod dicitur materiale proprium in illo fuit (et si ex materia, fuisset mali semen), superest ut solum in illo et unicum fuerit naturale quod censetur animale, quod statu simplex et uniforme defendimus. De hoc plane relinquitur quaeri an demutabile debeat credi, quod naturale dicatur. Idem enim convertibilem negant naturam, ut trinitatem suam in singulis proprietatibus figant; quia arbor bona malos non ferat fructus nec mala bonos, et nemo de spinis metat ficus et de tribulis uvas.
Ergo si ita est neque de lapidibus filios Abrahae suscitare poterit deus, nec genimina viperarum facere paenitentiae fructus. Et erravi apostolus scribens: Eratis et vos aliquando tenebrae, et fuimus et nos aliquando natura filii irae, et in his vos quoque fuistis, sed abluti estis. Sed nunquam discordabunt sententiae sanctae. Non dabit enim arbor mala bonos fructus, si non inseratur, et bona malos dabit, si non colatur. Et lapides filii Abrahae fient, si in fidem Abrahae formentur. Et genimina viperarum fructum paenitentiae facient, si venena malignitatis exspuerint. Haec erit vis divinae gratiae, potentior utique natura, habens in nobis subiacentem sibi liberam arbitrii potestatem, quod αá½ÏεξούÏιον dicitur; quae cum sit et ipsa naturalis atque mutabilis, quoquo vertitur, natura convertitur. Inesse autem nobis Ïὸ αá½ÏεξούÏιον naturaliter iam et Marcioni ostendimus et Hermogeni. Quid nunc, si naturae condicio sic erit definienda, ut duplex determinetur, natorum et innatorum, factorum et infectorum? atque ita quod natum factumque constiterit, eius natura capiet demutationem; et renasci enim poterit et refici. Innatum autem et infectum immobile stabit. Quod cum soli deo competat, ut soli innato et infecto et idcirco immortali et inconvertibili, absolutum est ceterorum omnium natorum atque factorum convertibilem et demutabilem esse naturam, ut, et si trinitas animae adscribenda esset, ex mutatione accidentiae, non ex institutione naturae deputaretur.Cetera animae naturalia iam a nobis audiit Hermogenes cum ipsorum defensione et probatione, per quae dei potius quam materiae propinqua cognoscitur. Hic solummodo nominabuntur, ne praeterita videantur. Dedimus enim illi et libertatem arbitrii, ut supra scripsimus, et dominationem rerum et divinationem interdum, seposita quae per dei gratiam obvenit ex prophetia. Itaque iam ab isto dispositionis retractatu recedam, ut ordinem eius expungam. Definimus animam dei flatu natam, immortalem, corporalem, effigiatam, substantia simplicem, de suo sapientem, varie procedentem, liberam arbitrii, accidentiis obnoxiam, per ingenia
mutabilem, rationalem, dominatricem, divinatricem, ex una redundantem. Sequitur nunc ut quomodo ex una redundet consideremus, id est unde et quando et qua ratione sumatur.