De Anima
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Malum igitur animae, praeter quod ex obventu spiritus nequam superstruitur, ex originis vitio antecedit, naturale quodammodo. Nam, ut diximus, naturae corruptio alia natura est, habens suum deum et patrem, ipsum scilicet corruptionis auctorem, ut tamen insit et bonum animae illud principale, illud divinum atque germanum, et proprie naturale. Quod enim a deo est, non tam
extinguitur quam obumbratur. Potest enim obumbrari, quia non est deus, extingui non potest, quia a deo est. Itaque sicut lumen aliquo obstaculo impeditum manet, sed non comparet, si tanta densitas obstaculi fuerit, ita et bonum in anima a malo oppressum pro qualitate eius aut in totum vacat occultata luce, aut qua datur radiat inventa libertate. Sic pessimi et optimi quidam, et nihilominus unum omnes animae genus. Sic et in pessimis aliquid boni, et in optimis nonnihil pessimi. Solus enim deus sine peccato, et solus homo sine peccato Christus, quia et deus Christus. Sic et divinitas animae in praesagia erumpit ex bono priore, et conscientia dei in testimonium prodit, Deus bonus, et, Deus videt, et, Deo commendo. Propterea nulla anima sine crimine, quia nulla sine boni semine. Proinde cum ad fidem pervenit reformata per secundam nativitatem ex aqua et superna virtute, detracto corruptionis pristinae aulaeo totam lucem suam conspicit. Excipitur etiam a spiritu sancto, sicut in pristina nativitate a spiritu profano. Sequitur animam nubentem spiritui caro, ut dotale mancipium, et iam non animae famula, sed spiritus. O beatum conubium, si non admiserit adulterium!De morte iam superest; ut illic materiam ponat ubi ipsa anima consummat. Quamquam Epicurus vulgari satis opinione negarit mortem ad nos pertinere. Quod enim dissolvitur, inquit, sensu caret, et quod sensu caret, nihil ad nos. Dissolvitur autem et caret sensu non ipsa mors, sed homo qui eam patitur. At illo ei dedit passionem cuius est actio. Quodsi hominis est pati mortem dissolutricem corporis et peremptricem sensus, quam ineptum ut tanta vis ad hominem non pertinere dicatur. Multo coactius Seneca, Post mortem, ait, omnia finiuntur, etiam ipsa. Hoc si ita
est, iam et mors ad semetipsam pertinebit, si et ipsa finitur; eo magis ad hominem, in quo inter omnia finiendo et ipsa finitur. Mors nihil ad nos, ergo et vita nihil ad nos. Si enim quo dissolvimur praeter nos, etiam quo compingimur extra nos. Si ademptio sensus nihil ad nos, nec adeptio sensus quicquam ad nos. Sed mortem quoque interimat qui et animam. A nobis ut de postuma vita et de alia provincia animae, ita de morte tractabitur, ad quam vel ipsi pertinemus, si ad nos illa non pertinet. Denique nec speculum eius somnus aliena materia est.De somno prius disputemus, post, mortem qualiter anima decurrat. Non utique extranaturale est somnus, ut quibusdam philosophis placet, cum ex bis eum deputant causis quae praeter naturam haberi videntur. Stoici somnum resolutionem sensualis vigoris affirmant, Epicurei deminutionem spiritus animalis, Anaxagoras cum Xenophane defetiscentiam, Empedocles et Parmenides refrigerationem, Strato segregationem consati spiritus, Democritus indigentiam spiritus, Aristoteles marcorem circumcordialis caloris. Ego me nunquam ita dormisse praesumo ut ex his aliquid agnoscam. Neque enim credendum est defetiscentiam esse somnum, contrarium potius defetiscentiae, quam scilicet tollit, siquidem homo somno magis refieitur quam fatigatur. Porro nec semper ex fatigatione concipitur somnus, et tamen cum ex illa est, illa iam non est. Sed nec refrigescentiam admittam aut marcorem aliquem caloris, cum adeo corpora somno concalescant, ut dispensatio ciborum per somnum non facile procederet calore properabili et rigore tardabili, si somno refrigeraremur. Plus est quod etiam
sudor digestionis aestuantis est index. Denique concoquere dicimur, quod caloris, non frigoris operatio est. Perinde deminutionem animalis spiritus aut indigentiam spiritus aut segregationem consati spiritus immortalitas animae non sinit credi. Perit anima si minoratur. Superest, si forte, cum Stoicis resolutionem sensualis vigoris somnum determinemus, quia corporis solius quietem procuret, non et animae. Animam enim ut semper mobilem et semper exercitam numquam succidere quieti, alienae scilicet a statu immortalitatis; nihil enim immortale finem operis sui admittit, somnus autem finis est operis. Denique corpori cui mortalitas competit, ei soli quies finem operis adulatur. Qui ergo de somni naturalitate dubitabit, habet quidem dialecticos in dubium deducentes totam naturalium et extranaturalium discretionem, ut et quae putaverit citra naturam esse naturae vindicari sciat posse, a qua ita esse sortita sunt, ut citra eam haberi videantur, et utique aut natura omnia aut nulla natura. Apud nos autem id poterit audiri quod dei contemplatio suggerit, auctoris omnium de quibus quaeritur. Credimus enim, si quid est natura, rationale aliquod opus dei esse. Porro somnum ratio praeit, tam aptum, tam utilem, tam necessarium, ut absque illo nulla anima sufficiat recreatorem corporum, redintegratorem virium, probatorem valetudinum, pacatorem operum, medicum laborum, cui legitime fruendo dies cedit, nox legem facit, auferens rerum etiam colorem. Quodsi vitale, salutare, auxiliare somnus, nihil eiusmodi non rationale, nihil non naturale. Sic et medici omne contrarium vitali, salutari, auxiliari extra naturales cardines relegant. Nam et aemulas somno valetudines, phreneticam atque cardiacam, praeter naturam iudicando naturalem somnum praeiudicaverunt; etiam in lethargo non naturalem notantes testimonio naturali respondent, cum in suo temperamento est. Omnis enim natura aut defraudatione aut enormitate rescinditur, proprietate mensurae conservatur. Ita naturale erit statu, quod non naturale effici potest decessu vel excessu. Quid, si et esum et potum do naturae sortibus eximas? nam et in his plurima somni praeparatura est. Certe his a primordio naturae suae homo inbutus est. Si apud deum discas, ille fons generis, Adam, ante ebibit soporem quam sitiit quietem, ante dormiit quam laboravit, immo quam et edit, immo quam et profatus est, ut videant naturalem indicem somnum omnibus naturalibus principaliorem. Inde deducimur etiam imaginem mortis iam tunc eum recensere. Si enim Adam de Christo figuram dabat, somnus Adae mors erat Christi dormituri in mortem, ut de iniuria perinde lateris eius vera mater viventium figuraretur ecclesia. Ideo et somnus tam salutaris, tam rationalis, etiam in publicae et communis iam mortis effingitur exemplar. Voluit enim deus, et alias nihil sine exemplaribus in sua dispositione molitus, paradigmate Platonico plenius humani vel maxime initii ac finis lineas quotidie agere nobiscum, manum porrigens fidei facilius adiuvandae per imagines et parabolas, sicut sermonum, ita et rerum. Proponit igitur tibi corpus amica vi soporis elisum, blanda quietis necessitate prostratum, immobile situ, quale ante vitam iacuit, et quale post vitam iacebit, ut testationem plasticae et sepulturae, expectans animam quasi nondum conlatam et quasi iam ereptam. Sed et illa sic patitur, ut alibi agere videatur, dissimulatione praesentiae futuram absentiam ediscens: de Hermotimo sciemus. Et tamen interim somniat: unde tunc somnia? Nec quiescit nec ignavescit omnino, nec naturam immortalitatis feriis soporis addicit. Probat se mobilem semper; terra, mari peregrinatur, negotiatur, agitatur, laborat, ludit, dolet, gaudet, licita atque inlicita persequitur, ostendit quod sine corpore etiam plurimum possit, quod et suis instructa sit membris, sed nihilominus necessitatem habeat rursus corporis agitandi. Ita cum evigilaverit corpus, redditum officiis eius resurrectionem mortuorum tibi affirmat. Haec erit somni et ratio naturalis et natura rationalis. Etiam per imaginem mortis fidem initiaris, spem meditaris, discis mori et vivere, discis vigilare, dum dormis.Ceterum de Hermotimo, anima, ut aiunt, in somno carebat, quasi per occasionem vacaturi hominis proficiscente de corpore. Uxor hoc prodidit. Inimici dormientem nacti pro defuncto cremaverunt. Regressa anima tardius, credo, homicidium sibi imputavit. Cives Clazomenii Hermotimum templo consolantur. Mulier non adit ob notam uxoris. Quorsum istud? Ut ne, quia facile est vulgo existimare secessionem animae esse somnum, hoc quoque Hermotimi argumento credulitas subornetur. Genus fuerat gravioris aliquanto soporis, ut de incubone praesumptio est, vel de ea valetudinis labe quam Soranus opponit excludens incubonem, aut tale quid vitii quod etiam Epimeniden in fabulam impegit, quinquaginta paene annos somniculosum. Sed et Neronem Suetonius, et Thrasymedem Theopompus negant umquam somniasse, nisi vix Neronem in ultimo exitu post pavores suos. Quid, si et Hermotimus ita fuit, ut otium animae nihil operantis in somnis divortium crederetur? Omnia magis coniectes quam istam licentiam animae sine morte fugitivae, et quidem ex forma continuam. Si enim tale quid semel accidere dicatur, ut deliquium solis aut lunae, ita et animae, sane persuaderer divinitus factum; congruere enim hominem seu moneri seu terreri a deo, velut fulgure rapido, momentaneae mortis ictu: si non magis in proximo esset somnium credi quod vigilanti potius accidere deberet si non somnium magis credi oporteret.