De Anima

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Iam nunc regrediar ad causam huius excessus, uti reddam quomodo animae ex una redundent, quando et ubi et qua ratione sumantur. De qua specie nihil refert, a philosopho, an ab haeretico, an a vulgo quaestio occurrat. Nulla interest professoribus veritatis de adversariis eius, maxime tam audacibus quam sunt primo isti, qui praesumunt, non in utero concipi animam, nec cum carnis figulatione compingi atque produci, sed effuso iam partu nondum vivo infanti extrinsecus inprimi. Ceterum semen ex concubitu muliebribus locis sequestratum motuque naturali vegetatum compinguescere in solam substantiam carnis; eam editam, et de uteri fornace fumantem et calore solutam, ut ferrum ignitum et ibidem frigidae immersum, ita aëris rigore percussam et vim animalem rapere et vocalem sonum reddere. Hoc Stoici cum Aenesidemo, et ipse interdum Plato, cum dicit perinde animam extraneam alias et extorrem uteri prima adspiratione nascentis infantis adduci, sicut exspiratione novissima educi. Videbimus an sententiam finxerit. Ne ex medicis quidem defuit Hicesius, et

naturae et artis suae praevaricator. Puduit, opinor, illos hoc statuere quod feminae agnoscerent. At quanto ruboratior exitus, a feminis revinci quam probari? In ista namque specie nemo tam idoneus magister, arbiter, testis, quam sexus ipsius. Respondete, matres, vosque praegnantes, vosque puerperae, steriles et masculi taceant, vestrae naturae veritas quaeritur, vestrae passionis fides convenitur, an aliquam in fetu sentiatis vivacitatem alienam de vestro de quo palpitent ilia, micent latera, tota ventris ambitio pulsetur, ubique ponderis regio mutetur, an hi motus gaudia vestra sint et certa securitas, quod ita infantem et vivere confidatis et ludere, an si desierit inquies eius, illi prius pertimescatis, an et audiat iam in vobis, cum ad novum sonum excutitur, an et ciborum vanitates illi desideretis, illi etiam fastidiatis, an et valetudinibus invicem communicetis, ille quidem usque ex contusionibus vestris, quibus et ipse intus per eadem membra signatur, rapiens sibi iniurias matris. Si livor ac rubor sanguinis passio est, sine anima non erit sanguis: si valetudo animae accessio est, sine anima non erit valetudo: si alimonia, inedia, crementa, decrementa, pavor, motus, tractatio est animae, his qui fungitur vivet. Denique desinit vivere qui desinit fungi. Denique et mortui eduntur, quomodo, nisi et vivi? qui autem et mortui, nisi qui prius vivi? Atquin et in ipso adhuc utero infans trucidatur necessaria crudelitate, cum in exitu obliquatus denegat partum; matricida, ni moriturus. Itaque et inter arma medicorum et organon est quo prius patescere secreta coguntur tortili temperamento, cum anulocultro, quo intus membra caeduntur anxio arbitrio, cum
hebete unco, quo totum facinus extrahitur violento puerperio. Est etiam aeneum spiculum, quo iugulatio ipsa dirigitur caeco latrocinio: ἐμβρυοσφάκτην appellant de infanticidii officio, utique viventis infantis peremptorium. Hoc et Hippocrates habuit et Asclepiades et Erasistratus et maiorum quoque prosector Herophilus et mitior ipse Soranus, certi animal esse conceptum, atque ita miserti infelicissimae huiusmodi infantiae, ut prius occidatur, ne viva lanietur. De qua sceleris necessitate nec dubitabat, credo, Hicesius, iam natis animam superducens ex aëris frigidi pulsu, quia et ipsum vocabulum animae penes Graecos de refrigeratione respondens. Num ergo barbarae Romanaeque gentes aliter animantur, quia animam aliud quid quam ψυχὴν cognominaverunt? Quantae vero nationes sub ferventissimo axe censentur, colorem quoque excoctae? Unde illis anima, quibus aëris rigor nullus? Taceo cubiculares aestus et omnem illic caloris paraturam enitentibus necessariam, quas afflari vel maxime periculum est. In ipsis paene balneis fetus elabitur, et statim vagitus auditur. Ceterum si aëris rigor thesaurus est animae, extra Germanias et Scythias et Alpes et Argaeos nemo debuit nasci. Atquin et populi frequentiores apud orientalem et meridialem temperaturam et ingenia expeditiora, omnibus Sarmatis etiam mente torpentibus. Et animi enim de rigoribus scitiores provenirent, si animae de frigusculis evenirent; cum substantia enim et vis. His ita praestructis possumus illos quoque recogitare qui exsecto matris utero vivi aërem hauserunt, Liberi aliqui et Scipiones. Quodsi qui, ut Plato, perinde non putat duas animas in unum convenire, sicut nec corpora,
ego illi non modo duas animas in unum congestas ostendissem, sicut et corpora, in fetibus, verum et alia multa cum anima conserta, daemonis scilicet, nec unius, ut in Socrate ipso, verum et septenarii spiritus, ut in Magdalena, et legionarii numeri, ut in Geraseno, quo facilius anima cum anima conseretur ex societate substantiae quam spiritus nequam ex diversitate naturae. At idem in sexto Legum monens cavere ne vitiatio seminis ex aliqua vilitate concubitus labem corpori et animae supparet, nescio de pristina magis, an de ista sententia sibi exciderit. Ostendit enim animam de semine induci, quod curari monet, non de prima aspiratione nascentis. Unde, oro te, similitudine animae quoque parentibus de ingeniis respondemus secundum Cleanthis testimonium, si non et ex animae semine educimur? Cur autem et veteres astrologi genituram hominis ab initio conceptus digerebant, si non exinde et anima est? Ad quam aeque pertinet, si quid est, flatus.

Sed omnis inaequalitas sententiae humanae usque ad dei terminos. In nostras iam lineas gradum colligam, ut quod philosophis medicisque respondi, Christiano probem. De tuo, frater, fundamento fidem aedifica. Aspice viventes uteros sanctissimarum feminarum, nec modo spirantes iam illic infantes, verum etiam prophetantes. Ecce viscera Rebeccae inquietantur, et longe adhuc partus, et aëris nullus impulsus. Ecce duplex fetus in locis matris tumultuatur, et nusquam adhuc populi duo. Portentosa forsitan petulantia infantiae ante certantis quam viventis, ante animosae quam animatae, si tantummodo matrem subsultando turbasset. At cum partus aperitur et numerus inspicitur et auguratus recognoscitur, puto, iam non animae solummodo probantur infantum, sed

et pugnae. Detinebatur qui praevenerat nasci a praevento necdum plenius edito, tantum manu nato. Et si ipse animam de prima aspiratione potabat Platonico more, aut de aëris rigore carpebat Stoica forma, quid ille qui expectabatur, qui adhuc intus detinebatur et foris iam detinebat? Nondum, opinor, spirans plantam fratris invaserat, etiamnunc calens matre se priorem prodisse cupiebat. O infantem et aemulum et validum et olim contentiosum, credo, quia vivum. Aspice etiam singulares conceptus, et quidem monstrosiores, sterilis et virginis, quae vel hoc ipso imperfectos edere potuissent pro eversione naturae, ut altera semini stupida, altera intacta. Decebat, si forte, sine anima nasci, qui fuerant non rite concepti, sed et illi vivunt in suo quisque utero. Exultat Elizabeth, Ioannes intus impulerat; glorificat dominum Maria, Christus intus instinxerat. Agnoscunt matres suos invicem fetus, agnitae mutuo ab ipsis utique viventibus, qui non tantum animae erant, verum et spiritus. Sic et ad Hieremiam legis dei vocem: Priusquam te in utero fingerem, novi te. Si fingit deus in utero, et afflat ex primordii forma: Et finxit deus hominem, et flavit in eum flatum vitae. Nec nosset autem hominem deus in utero nisi totum: Et priusquam exires de vulva, sanctificavi te. Et mortuum adbuc corpus? Utique nequaquam. Deus enim vivorum, non mortuorum.

Quomodo igitur animal conceptum? simulne conflata utriusque substantia corporis animaeque, an altera earum praecedeute? Immo simul ambas et concipi et confici et perfici dicimus, sicut et promi, nec ullum intervenire momentum in conceptu quo locus ordinetur. Recogita enim de novissimis prima. Si mors non aliud determinatur quam disiunctio corporis animaeque, contrarium morti vita non aliud definietur quam coniunctio corporis animaeque. Si disiunctio simul utrique substantiae accidit per mortem, hoc debet coniunctionis forma mandasse pariter obvenientis per vitam utrique substantiae. Porro vitam a conceptu agnoscimus, quia animam a conceptu vindicamus; exinde enim vita, quo anima. Pariter ergo in vitam compinguntur quae pariter in mortem separantur. Tunc

si alteri primatum damus, alteri secundatum, seminis quoque discernenda sunt tempora pro statu ordinis. Et quando collocabitur corporis semen, quando animae? Immo si tempora seminum dividentur, et materiae diversae habebuntur, ex distantia temporum. Nam etsi duas species confitebimur seminis, corporalem et animalem, indiscretas tamen vindicamus, et hoc modo contemporales eiusdemque momenti. Ne itaque pudeat necessariae interpretationis. Natura veneranda est, non erubescenda. Concubitum libido, non condicio foedavit. Excessus, non status est impudicus, siquidem benedictus status apud deum: Crescite et in multitudinem proficite. Excessus vero maledictus, adulteria et stupra et lupanaria. In hoc itaque sollemni sexuum officio quod marem ac feminam miscet, in concubitu dico communi, scimus et animam et carnem simul fungi, animam concupiscentia, carnem opera, animam instinctu, carnem actu. Unico igitur impetu utriusque toto homine concusso despumatur semen totius hominis, habens ex corporali substantia humorem, ex animali calorem. Et si frigidum nomen est anima Graecorum, quare corpus exempta ea friget? Denique, ut adhuc verecundia magis pericliter quam probatione, in illo ipso voluptatis ultimae aestu, quo genitale virus expellitur, nonne aliquid de anima quoque sentimus exire? atque adeo marcescimus et devigescimus cum lucis detrimento? Hoc erit semen animale protinus ex animae destillatione, sicut et virus illud corporale semen ex carnis defaecatione. Fidelissima primordii exempla. De limo caro in Adam. Quid aliud limus quam liquor opimus? inde erit genitale virus. Ex afflatu dei anima. Quid aliud afflatus dei quam vapor spiritus? inde erit quod per virus illud efflamus. Cum igitur in primordio duo diversa atque divisa, limus et flatus, unum hominem coëgissent, confusae substantiae ambae iam in uno semina quoque sua miscuerunt, atque exinde generi propagando formam
tradiderunt, ut et nunc duo, licet diversa, etiam unita pariter effluant, pariterque insinuata sulco et arvo suo pariter hominem ex utraque substantia effruticent, in quo rursus semen suum insit secundum genus, sicut omni conditioni genitali praestitutum est. Igitur ex uno homine tota haec animarum redundantia, observante scilicet natura dei edictum: Crescite et in multitudinem proficite. Nam et in ipsa praefatione operis unius, Faciamus hominem, universa posteritas pluraliter praedicata est: Et praesint piscibus maris. Nihil mirum; repromissio segetis in semine.

Quis ille nunc vetus sermo apud memoriam Platonis de animarum reciproco discursu, quod hinc abeuntes eant illuc, et rursus huc veniant et vivant, et dehinc e vita abeant, rursus ex mortuis effici vivos? Pythagoricus, ut volunt quidam; divinum Albinus existimat, Mercurii forsitan Aegyptii. Sed nullus sermo divinus nisi dei unius, quo prophetae, quo apostoli, quo ipse Christus intonuit. Multo antiquior Moyses etiam Saturno nongentis circiter annis, nedum pronepotibus eius, certe divinior multo, qui decursus generis humani ab exordio mundi quoque per singulas nativitates nominatim temporatimque digessit, satis probans divinitatem operis ex divinatione vocis. Si vero Samius sophista Platoni auctor est de animarum recidivatu revolubili semper ex alterna mortuorum atque viventium suffectione, certe ille Pythagoras, etsi bonus cetera, tamen ut hanc sententiam exstrueret, non turpi modo, verum etiam temerario mendacio incubuit. Cognosce, qui nescis, et crede nobiscum. Mortem simulat, subterraneo latitat, septennio illic patientiam damnat, interea quae de posteris defunctis ad fidem rerum esset relaturus ab unica conscia et ministra matre cognoscit; ut

satis sibi visus est corpulentiam interpolasse ad omnem mortui veteris horrorem, de adytis fallaciae emergit, ut ab inferis redditus. Quis non crederet revixisse quem crediderat obisse, audiens praesertim ab eo quae de posteris mortuis nisi apud inferos non videretur cognoscere potuisse? Sic ex mortuis vivos effici senior sermo est. Quid enim, si et iunior? Neque veritas desiderat vetustatem, neque mendacium devitat novellitatem. Teneo plane falsum, antiquitate generosum; quidni falsum, cuius testimonium quoque ex falso est? Quomodo credam non mentiri Pythagoram, qui mentitur ut credam? quomodo mihi persuadebit Aethalidem et Euphorbum et Pyrrhum piscatorem et Hermotimum se retro ante Pythagoram fuisse, ut persuadeat vivos ex mortuis effici, qui iterum se Pythagoram peieravit? Quanto enim credibilius ipse ex semetipso semel redisset in vitam quam totiens alius atque alius, tanto et in durioribus fefellit, qui molliora mentitus est. Sed clypeum Euphorbi olim Delphis consecratum recognovit, et suum dixit, et de signis vulgo ignotis probavit. Respice ad hypogeum eius, et si capit, crede. Nam qui talem commentus est stropham, cum iniuria bonae valetudinis, cum fraude vitae septennio excruciatae infra terram inedia, ignavia, umbra, cui tanti fuit fastidium caeli, quam non accesserit temeritatem, quam non temptaverit curiositatem, ut ad notam clypei illius perveniret? Quid autem, si in historiis aliquibus occultioribus repperit? Quid si defectae iam traditionis superstites aliquas famae aurulas hausit? Quid si ab aedituo redempta clam inspectione cognovit? Scimus etiam magiae licere explorandis occultis per catabolicos et paredros et pythonicos spiritus. Non enim et Pherecydes, Pythagorae magister, his
forsitan artibus divinabat, ne dicam somniabat? Quid si idem daemon in illo fuit qui et in Euphorbo res sanguinis gessit? Denique qui se Euphorbum ex argumento clypei probarat, cur neminem Troianorum commilitonum aeque recognovit? Nam et illi iam revixissent, si vivi ex mortuis fierent.