De Anima

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Contingit nos illorum etiam quinque sensuum quaestio, quos in primis litteris discimus, quoniam et hinc aliquid haereticis procuratur. Visus est et auditus et odoratus et gustus et tactus. Horum fidem Academici durius damnant, secundum quosdam et Heraclitus et Diocles et Empedocles; certe Plato in Timaeo, inrationalem pronuntians sensualitatem et opinioni coimplicitam. Itaque mendacium visui obicitur, quod remos in aqua inflexos vel infractos adseverat adversus conscientiam integritatis, quod turrem quadrangulatam de longinquo rotundam persuadeat, quod aequalissimam porticum angustiorem in ultimo infamet, quod caelum tanta sublimitate suspensum mari iungat. Perinde auditus fallaciae reus, ut cum caeleste murmur putamus, et plaustrum est, vel tonitru meditante pro certo de plaustro credimus sonitum. Sic et odoratus et gustus arguuntur, siquidem eadem unguenta eademque vina posteriore quoque usu depretiantur. Sic et tactus reprehenditur, siquidem eadem pavimenta manibus asperiora, pedibus laeviora creduntur, et in lavacris idem calidae lacus ferventissimus primo, dehinc temperatissimus renuntiatur. Adeo, inquiunt, sic quoque fallimur sensibus, dum sententias vertimus. Moderantius Stoici non omnem sensum nec semper de mendacio onerant. Epicurei constantius parem omnibus atque perpetuam defendunt veritatem, sed alia via. Non enim sensum mentiri, sed opinionem. Sensum enim pati, non opinari; animam enim opinari. Absciderunt et opinionem a sensu et sensum ab anima. Et unde opinio, si non a sensu? Denique nisi visus rotundam senserit turrem, nulla opinio rotunditatis. Et unde sensus, si non ab anima? Denique carens anima corpus carebit et sensu. Ita et sensus ex anima est, et opinio ex sensu, et anima totum. Ceterum optime proponetur esse utique aliquid quod efficiat aliter quid a sensibus renuntiari quam sit in rebus. Porro si potest id renuntiari quod non sit in rebus, cur non perinde possit per id renuntiari quod non sit in sensibus,

sed in eis rationibus quae interveniant suo nomine? Atque adeo licebit eas recognosci. Nam ut in aqua remus inflexus vel infractus appareat, aqua in causa est; denique extra aquam integer visui remus. Teneritas autem substantiae illius, qua speculum ex lumine efficitur, prout icta seu mota est, ita et imaginem vibrans evertit lineam recti. Item ut turris habitus eludat, intervalli condicio compellit in aperto; aequalitas enim circumfusi aeris pari luce vestiens angulos obliterat lineas. Sic et uniformitas porticus acuitur in fine, dum acies in concluso stipata illic tenuatur quo et extenditur. Sic et caelum mari unitur, ubi visio absumitur, quae quamdiu viget, tamdiu dividit. Auditum vero quid aliud decipiet quam sonorum similitudo? Et si postea minus spirat unguentum, et minus sapit vinum, et minus lacus fervet, in omnibus ferme prima vis tota est. Ceterum de scabro ac laevi merito manus ac pedes tenera scilicet et callosa membra dissentiunt. Igitur hoc modo nulla sensuum frustratio causa carebit. Quodsi causae fallunt sensus et per sensus opiniones, iam nec in sensibus constituenda fallacia est, qui causas sequuntur, nec in opinionibus, quae a sensibus diriguntur sequentibus causas. Qui insaniunt, alios in aliis vident, ut Orestes matrem in sorore, et Aiax Ulixen in armento, ut Athamas et Agaue in filiis bestias. Oculisne hoc mendacium exprobrabis, an furiis? Qui redundantia fellis auruginant, amara sunt omnia. Num ergo gustui praevaricationem exprobrabis, an valetudinem? Omnes itaque sensus evertuntur vel circumveniuntur ad tempus, ut proprietate fallaciae careant. Immo iam ne ipsis quidem causis adscribendum est fallaciae elogium. Si enim ratione haec accidunt, ratio fallacia perhiberi non meretur. Quod sic fieri oportet, mendacium non est. Itaque si et ipsae causae infamia liberantur, quanto magis sensus, quibus iam et causae libere praeeunt, cum hinc potissimum et veritas et fides et integritas sensibus vindicanda sit, quod non aliter renuntient quam illa ratio mandavit quae efficiat aliter quid a sensibus renuntiari quam sit in rebus. Quid agis, Academia procacissima? Totum vitae statum evertis, omnem na-
turae ordinem turbas, ipsius dei providentiam excaecas, qui cunctis operibus suis intellegendis, incolendis, dispensandis fruendisque fallaces et mendaces dominos praefecerit sensus. An non istis universa conditio subministratur? An non per istos secunda quoque mundo instructio accessit, tot artes, tot ingenia, tot studia, negotia, officia, commercia, remedia, consilia, solatia, victus, cultus ornatusque? Omnia totum vitae saporem condierunt, dum per hos sensus solus omnium homo animal rationale dinoscitur intellegentiae et scientiae capax, et ipsius Academiae. Sed enim Plato, ne quod testimonium sensibus signet, propterea et in Phaedro ex Socratis persona negat se cognoscere posse semetipsum, ut monet Delphica inscriptio, et in Theaeteto adimit sibi scire atque sentire, et in Phaedro post mortem differt sententiam, veritatis postumam scilicet, et tamen nondum mortuus philosophabatur. Non licet, non licet nobis in dubium sensus istos devocare, ne et in Christo de fide eorum deliberetur, ne forte dicatur quod falso satanan prospectarit de caelo praecipitatum, aut falso vocem patris audierit de ipso testificatam, aut deceptus sit cum Petri socrum tetigit, aut alium postea unguenti senserit spiritum quod in sepulturam suam acceptavit, alium postea vini saporem quod in sanguinis sui memoriam consecravit. Sic enim et Marcion phantasma eum maluit credere, totius corporis in illo dedignatus veritatem. Atquin ne in apostolis quidem eius ludificata natura est. Fidelis fuit et visus et auditus in monte, fidelis et gustus vini illius, licet aquae ante, in nuptiis Galilaeae, fidelis et tactus exinde creduli Thomae. Recita Ioannis testationem: Quod vidimus, inquit, quod audivimus, oculis nostris vidimus, et manus nostrae contrectaverunt, de sermone vitae. Falsa utique testatio, si oculorum et aurium et manuum sensus natura mentitur.

Convetor ad intellectualium partem, quemadmodum illam Plato a corporalibus separatam haereticis commendaverit, agnitionem ante mortem consecutus. Ait enim in Phaedone: Quid tum

erga ipsam prudentiae possessionem? Utrumne impedimentum erit corpus, an non, si quis illud socium assumpserit in quaestionem? Tale quid dico, habetne veritatem aliquam visio et auditio hominibus, an non? An non etiam poetae haec nobis semper obmussant, quod neque audiamus certum neque videamus? Meminerat scilicet et Epicharmi Comici: Animus cernit, animus audit, reliqua surda et caeca sunt. Itaque rursus illum ergo ait supersapere qui mente maxime sapiat, neque visionem proponens neque ullum eiusmodi sensum attrahens animo, sed ipsa mente sincera utens in recogitando ad capiendum sincerum quodque rerum, segressus potissimum ab oculis et auribus et, quod dicendum sit, a toto corpore, ut turbante et non permittente animae possidere veritatem atque prudentiam, quando communicat. Videmus igitur adversus sensus corporales aliam portendi paraturam, ut multo idoniorem, vires scilicet animae, intellectum operantes eius veritatis cuius res non sint coram nec subiaceant corporalibus sensibus, sed absint longe a communi conscientia in arcano et in superioribus et apud ipsum deum. Vult enim Plato esse quasdam substantias invisibiles, incorporales, supermundiales, divinas et aeternas, quas appellat ideas, id est formas, exempla et causas naturalium istorum manifestorum et subiacentium corporalibus sensibus, et illas quidem esse veritates, haec autem imagines earum. Relucentne iam haeretica semina Gnosticorum et Valentinianorum? Hinc enim arripiunt differentiam corporalium sensuum et intellectualium virium, quam etiam parabolae decem virginum attemperant, ut quinque stultae sensus corporales figuraverint, stultos videlicet quia deceptui faciles, sapientes autem intellectualium virium notam expresserint, sapientium scilicet quia contingentium veritatem illam arcanam et supernam et apud pleroma constitutam, haereticarum idearum sacramenta. Hoc enim sunt et Aeones et genealogiae illorum. Itaque et sensum dividunt, et intellectualibus quidem a spiritali suo semine, sensualibus vero ab animali, quia spiritalia nullo modo capiat et illius quidem esse invisibilia, huius vero visibilia et humilia et temporalia, quae sensu conveniantur in imaginibus constituta.
Ob haec ergo praestruximus neque animum aliud quid esse quam animae suggestum et structum, neque spiritum extraneum quid quam quod et ipsa per flatum, ceterum accessioni deputandum quod aut deus postea aut diabolus adspirarit. Et nunc ad differentiam sensualium et intellectualium non aliud admittimus quam rerum diversitates, corporalium et spiritalium, visibilium et invisibilium, publicatarum et arcanarum, quod illae sensui, istae intellectui attribuantur, apud animam tamen et istis et illis obsequio deputatis, quae perinde per corpus corporalia sentiat, quemadmodum per animum incorporalia intellegat, salvo eo ut etiam sentiat dum intellegit. Non enim et sentire intellegere est, et intellegere sentire est? Aut quid erit sensus, nisi eius rei quae sentitur intellectus? Quid erit intellectus, nisi eius rei quae intellegitur sensus? Unde ista tormenta cruciandae simplicitatis et suspendendae veritatis? Quis mihi exhibebit sensum non intellegentem quod sentit, aut intellectum non sentientem quod intellegit, ut probet alterum sine altero posse? Si corporalia quidem sentiuntur, incorporalia vero intelleguntur, rerum genera diversa sunt, non domicilia sensus et intellectus, id est non anima et animus. Denique a quo sentiuntur corporalia? si ab anima, ergo iam et sensualis est animus, non tantum intellectualis, nam dum intellegit, sentit, quia si non sentit, nec intellegit: si vero ab anima corporalia sentiuntur, iam ergo et intellectualis est vis animae, non tantum sensualis, nam dum sentit, intellegit, quia si non intellegit, nec sentit. Proinde a quo intelleguntur incorporalia? si ab animo, ubi erit anima? si ab anima, ubi erit animus? Quae enim distant, abesse invicem debent, cum suis muneribus operantur. Putabis quidem abesse animum ab anima, si quando. Nam ita effici ut nesciamus nos vidisse quid vel audisse, quia alibi fuerit animus. Adeo contendam immo ipsam animam nec vidisse nec audisse, quia alibi fuerit cum sua vi, id est animo. Nam et cum dementit homo, dementit anima, non peregrinante, sed compatiente
tunc animo. Ceterum animae principaliter casus est. Hoc unde firmatur? quod anima digressa nec animus in homine inveniatur; ite illam ubique sequitur, a qua nec in fine subremanet. Cum vero sequitur et addicitur, perinde intellectus animae addicitur quam sequitur animus, cui addicitur intellectus. Sit nunc et potior sensu intellectus, et potior cognitor sacramentorum, dummodo et ipse propria vis animae, quod et sensus. Nihil mea interest, nisi cum idcirco praefertur sensui intellectus, ut ex hoc quoque separatior habeatur quo potior affirmatur. Tunc mihi post differentiam etiam praelatio retundenda est, perventuro quoque usque ad potioris dei persuasionem. Sed de deo suo quoque campo experiemur cum haereticis. Nunc de anima titulus et de intellectu non insidiose praeferendo locus. Nam etsi potiora sunt quae intellectu attinguntur ut spiritalia quam quae sensu ut corporalia, rerum erit praelatio, sublimiorum scilicet adversus humiliores, non intellectus adversus sensum. Quomodo enim praeferatur sensui intellectus, a quo informatur ad cognitionem veritatum? Si enim veritates per imagines apprehenduntur, id est invisibilia per visibilia noscuntur, quia et apostolus nobis scribit, Invisibilia enim eius a conditione mundi de factitamentis intellecta visuntur, et Plato haereticis, Facies occultorum ea quae apparent, et necesse est omnino hunc mundum imaginem quandam esse alterius alicuius, equidem ibi videtur intellectus duce uti sensu et auctore et principali fundamento, nec sine illo veritates posse contingi. Quomodo ergo potior erit eo per quem est, quo eget, cui debet totum quod attingit? Ita utrumque concluditur, neque praeferendum sensui intellectum, per quem enim quid constat, inferius ipso est, neque separandum a sensu, per quod enim quid est, cum ipso est.

Sed ne illi quidem praetereundi qui vel modico temporis viduant animam intellectu. Proinde enim viam sternunt postea inducendi eius, sicut et animi, a quo scilicet proveniat intellectus.

Volunt infantiam sola anima contineri, qua tantummodo vivat, non ut pariter sapiat, quia nec omnia sapiant quae vivant. Denique arbores vivere, nec tamen sapere, secundum Aristotelem, et si quis alius substantiam animalem in universa communicat, quae apud nos in homine privata res est, non modo ut dei opus, quod et cetera, sed ut dei flatus, quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci. Et si ad arbores provocamur, amplectemur exemplum, siquidem et illis necdum arbusculis, sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc, simul de scrobibus oriuntur, inest propria vis animae. Verum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadulescens robori suo, donec aetas adimpleat habitum, quo natura fungatur. Aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur, si non in ipsis omnis paratura generis quiescit, et partibus promota grandescit? Inde igitur et sapiunt unde vivunt, tam vivendi quam sapiendi proprietate, et quidem ab infantia et ipsae sua. Video enim et vitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et volentem alicui adhaerere, cui innixa et innexa proficiat. Denique non expectata rustica disciplina, sine arundine, sine cervo, si quid attigerit, ultro amabit, et quidem viriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio. Properat esse secura. Video et hederas quantum velis primas statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi, quod malint parietibus invehi textili silva quam humi teri voluntaria iniuria. Contra quibus de aedificio male est, ut crescendo recedunt, ut refugiunt? Sentias ramos aliorsum destinatos, et animationem arboris de divortio parietis intellegas; contenta sua est parvitate, quam ex primordio providentissimi fruticis edidicit, timens etiam
ruinam. Has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam? Vivant ut philosophi volunt, sapiant ut philosophi nolunt, intellegat et infantia ligni, quo magis hominis? cuius anima velut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foveis commendata cum omni sua paratura pullulavit tam intellectu quam et sensu? Mentior si non statim infans, ut vitam vagitu salutavit, hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est, omnes simul ibidem dedicans sensus, et luce visum et sono auditum et humore gustum et aëre odoratum et terra tactum. Ita prima illa vox de primis sensuum vocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur. Plus est quod de prospectu lacrimabilis vitae quidam augurem incommodorum vocem illam flebilem interpretantur, quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu nativitatis, nedum intellegens. Exinde et matrem spiritu probat, et nutricem spiritu examinat, et gerulam spiritu agnoscit, fugiens extranea ubera, et recusans ignota cubilia, neminem appetens nisi ex usu. Unde illi iudicium novitatis et moris, si non sapit? unde illi et offendi et demulceri, si non intellegit? Mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum, et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum. At enim Christus ex ore lactantium et parvulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiavit, quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre, altera pro ipso trucidata utique vim sensit.

Et hic itaque concludimus omnia naturalia animae ut substantiva eius ipsi inesse et cum ipsa procedere atque proficere, ex quo ipsa censetur. Sicut et Seneca saepe noster: Insita sunt nobis omnium artium et aetatum semina, magisterque ex occulto deus producit ingenia, ex seminibus scilicet insitis et occultis per infantiam, quae sunt et intellectus. Ex his enim producuntur ingenia.

Porro et frugum seminibus una generis cuiusque forma est, processus tamen varii, alia integro statu evadunt, alia etiam meliora respondent, alia degenerant pro condicione caeli et soli, pro ratione operis et curae, pro temporum eventu, pro licentia casuum: ita et animam licebit semine uniformem, fetu multiformem. Nam et hic etiam de locis interest. Thebis hebetes et brutos nasci relatum est, Athenis sapiendi dicendique acutissimos; ubi penes Colyttum pueri mense citius eloquuntur praecoca lingua. Siquidem et Plato in Timaeo Minervam affirmat, cum urbem illam moliretur, nihil aliud quam regionis naturam prospexisse, talia ingenia pollicitam, unde et ipse in Legibus Megillo et Cliniae praecipit condendae civitati locum procurare. Sed Empedocles causam argutae indolis et obtusae in sanguinis qualitate constituit; perfectum ac profectum de doctrina disciplinaque deducit. Tamen vulgata iam res est gentilium proprietatum. Comici Phrygas timidos inludunt, Sallustius vanos Mauros et feroces Dalmatas pulsat, mendaces Cretas etiam apostolus inurit. Fortassean et de corpore et de valetudine aliquid accedat. Opimitas sapientiam impedit, exilitas expedit, paralysis mentem prodigit, phthisis servat. Quanto magis de accidentibus habebuntur, quae citra corpulentiam et valentiam vel acuunt vel obtundunt. Acuunt doctrinae, disciplinae, artes et experientiae, negotia, studia, obtundunt inscitiae, ignaviae, desidiae, libidines, inexperientiae, otia, vitia; super haec si et alia quae praesunt potestates. Enimvero praesunt; secundum nos quidem deus dominus et diabolus aemulus, secundum communem autem opinionem et providentiae fatum et necessitas, et fortunae arbitrii libertas. Nam haec et philosophi distinguunt,
et nos secundum fidem disserenda suo iam vovimus titulo. Apparet quanta sint quae unam animae naturam varie collocarint, ut vulgo naturae deputentur, quando non species sint, sed sortes naturae et substantiae unius, illius scilicet quam deus in Adam contulit et matricem omnium fecit; atque adeo sortes erunt, non species substantiae unius, item varietas ista moralis, quae quanta nunc est, tanta non fuerit in ipso principe generis Adam. Debuerant enim fuisse haec omnia in illo, ut in fonte naturae, atque inde cum tota varietate manasse, si varietas naturae fuisset.