Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Omitto eos qui cum gladio proprio vel alio genere mortis mitiore de laude pepigerunt. Ecce enim et tormentorum certamina coronantur a vobis.

Attica meretrix carnifice iam fatigato postremo linguam suam comesam in faciem tyranni saevientis exspuit, ut exspueret et vocem, ne coniuratos confiteri posset, si etiam victa voluisset. Zeno Eleates consultus a Dionysio, quidnam philosophia praestaret, cum respondisset contemptum mortis, inpassibilis flagellis tyranni obiectus sententiam suam ad mortem usque signabat. Certe Laconum flagella sub oculis etiam hortantium propinquorum acerbata tantum honorem tolerantiae domui conferunt quantum sanguinis fuderint.

O gloriam licitam, quia humanam, cui nec praesumptio perdita nee persuasio desperata reputatur in contemptu mortis et atrocitatis omnimodae, cui tantum pro patria, pro imperio, pro amicitia pati permissum est quantum pro deo non licet! Et tamen illis omnibus et statuas defunditis, et imagines inscribitis, et titulos inciditis in aeternitatem.

Quantum de monumentis potestis scilicet, praestatis et

ipsi quodammodo mortuis resurrectionem. Hanc qui veram a deo sperat, si pro deo patiatur, insanus est.

Sed hoc agite, boni praesides, meliores multo apud populum si illis Christianos immolaveritis, cruciate, torquete, damnate, atterite nos: probatio est enim innocentiae nostrae iniquitas vestra. Ideo nos haec pati deus patitur. Nam et proxime ad lenonem damnando Christianam potius quam ad leonem confessi estis labem pudicitiae apud nos atrociorem omni poena et omni morte reputari. Nec quicquam tamen proficit exquisitior quaeque crudelitas vestra; inlecebra est magis sectae. Plures efficimur quotiens metimur a vobis; semen est sanguis Christianorum.