Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Plerique etiam in principes latrant sustinentibus vobis, et facilius statuis et salariis remunerantur quam ad bestias pronuntiantur. Sed merito. Philosophi enim non Christiani cognominantur. Nomen hoc philosophorum daemonia non fugat. Quidni?

cum secundum deos philosophi daemonas deputent. Socratis vox est: Si daemonium permittat. Idem et cum aliquid de veritate sapiebat deos negans, Aesculapio tamen gallinaceum prosecari iam in fine iubebat, credo ob honorem patris eius, quia Socratem Apollo sapientissimum omnium cecinit. O Apollinem inconsideratum! Sapientiae testimonium reddidit ei viro qui negabat deos esse.

In quantum odium1 flagrat veritas, in tantum qui eam ex fide praestat offendit; qui autem adulterat et adfectat, hoc maxime nomine gratiam pangit apud insectatores veritatis.

Quam inlusores et corruptores inimice 2 philosophi adfectant veritatem et adfectando corrumpunt, ut qui gloriam captant, Christiani et necessario appetunt et integre praestant,

ut qui saluti suae curant. Adeo neque de scientia neque de disciplina, ut putatis, aequamur. Quid enim Thales ille princeps physicorum sciscitanti Croeso de divinitate certum renuntiavit,

commeatus deliberandi saepe frustratus? Deum quilibet opifex Christianus et invenit et ostendit et exinde totum quod in deum quaeritur re quoque adsignat; licet Plato adfirmet factitatorem universitatis neque

inveniri facilem et inventum enarrari in omnes difficilem.