Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

cum tot innocentes erogamur. vestros enim iam contestamur actus, qui cotidie iudicandis custodiis praesidetis, qui sententiis elogia dispungitis. Tot a vobis nocentes variis criminum elogiis recensentur: quis illic sicarius, quis manticularius, quis sacrilegus aut corruptor aut lavantium praedo, quis ex illis etiam Christianus adscribitur? aut cum Christiani suo titulo offeruntur, quis ex illis etiam talis quales tot nocentes? De vestris semper aestuat carcer, de vestris semper metalla suspirant, de vestris semper bestiae saginantur, de vestris semper munerarii noxiorum greges pascunt. Nemo illic Christianus nisi plane tantum Christianus, aut si et aliud, iam non Christianus.

Nos ergo soli innocentes. Quid mirum, si necesse est? Enimvero necesse est. Innocentiam a deo edocti et perfecte eam novimus, ut a perfecto magistro revelatam, et fideliter custodimus,

ut ab incontemptibili dispectore mandatam. Vobis autem humana aestimatio innocentiam tradidit,

humana item dominatio imperavit; inde nec plenae nec adeo timcndae estis disciplinae ad innocentiae veritatem. Tanta est prudentia hominis ad demonstrandum bonum quanta auctoritas ad exigendum;

tam illa falli facilis quam ista contemni. Atque adeo quid plenius, dicere: Non occides, an docere: Ne irascaris quidem? Quid perfectius, prohibere adulterium, an etiam ab oculorum solitaria concupiscentia arcere? Quid eruditius, de maleficio, an et de maliloquio interdicere? Quid instructius, iniuriam non permittere, an nec vicem iniuriae sinere? Dum tamen sciatis ipsas leges quoque vestras quae videntur ad innocentiam pergere de divina lege, ut antiquiore forma, mutuatas. Diximus iam de Moysi aetate.