Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Atque adeo quasi praefatus haec ad sugillandam odii erga nos publici iniquitatem, iam de causa innocentiae consistam, nec tantum refutabo quae nobis obiciuntur, sed etiam in ipsos retorquebo qui obiciunt, ut ex hoc quoque sciant homines in Christianis non esse quae in se nesciunt esse, simul uti erubescant accusantes non dico pessimi optimos, sed iam, ut volunt, conpares suos.

Respondebimus ad singula quae in occulto admittere dicimur, quae illos palam

admittentes invenimus, in quibus scelesti, in quibus vani, in quibus damnandi, in quibus inridendi deputamur.

Sed quoniam, cum ad omnia occurrit veritas nostra, postremo legum obstruitur auctoritas adversus eam, ut aut nihil dicatur retractandum esse post leges aut ingratis necessitas obsequii praeferatur veritati, de legibus prius concurram vobiscum ut cum tutoribus legum. Iam primum cum dure1 definitis dicendo: Non licet esse vos!

et hoc sine ullo retractatu humaniore praescribitis, vim profitemini et iniquam ex arce dominationem, si ideo negatis licere, quia vultis, non quia debuit non licere. Quodsi, quia non debet, ideo non vultis licere, sine dubio id non debet licere quod male fit, et utique hoc ipso praeiudicatur licere quod bene fit. Si bonum invenero esse quod lex tua prohibuit, nonne ex illo praeiudicio prohibere me non potest quod, si malum esset, iure prohiberet? Si lex tua erravit, puto, ab homine concepta est; neque enim de caelo ruit.

Miramini hominem aut errare potuisse in lege condenda aut resipuisse in reprobanda? Non enim et ipsius Lycurgi leges a Lacedaemoniis emendatae tantum auctori suo doloris incusserunt, ut in secessu inedia de semetipso iudicant?

Nonne et vos cotidie experimentis inluminantibus tenebras antiquitatis totam illam veterem et squalentem silvam legum novis

principalium rescriptorum et edictorum securibus truncatis et caeditis? Nonne vanissimas Papias leges, quae ante liberos suscipi cogunt quam Iubae matrimonium contrahi, post tantae auctoritatis senectutem heri Severus, constantissimus principum, exclusit?