Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Itaque qui animo animaque miscemur nihil de rei communicatione dubitamus. Omnia indiscreta sunt

apud nos praeter uxores. In isto loco consortium solvimus in quo solo ceteri homines consortium exercent, qui non amicorum solummodo matrimonia usurpant, sed et sua amicis patientissime subministrant; ex illa, credo, maiorum et sapientissimorum disciplina, Graeci Socratis et Romani Catonis, qui uxores suas amicis communicaverunt, quas in matrimonium duxerant liberorum causa et alibi creandorum, nescio quidem an invitas. Quid enim de castitate curarent, quam mariti tam facile donaverant? O sapientiae Atticae, o Romanae gravitatis exemplum: lenones philosophus et censor!

Quid ergo mirum, si tanta caritas convivatur1? Nam et coenulas nostras praeterquam sceleris infames ut prodigas quoque suggillatis. De nobis scilicet Diogenis dictum est: Megarenses obsonant quasi crastina die morituri, aedificant vero quasi numquam morituri. Sed stipulam quis in alieno oculo facilius perspicit quam in suo trabem. Tot tribubus et curiis et decuriis ructantibus acescit aer: Saliis coenaturis creditor erit necessarius: Herculanarum decimarum et polluctorum sumptus tabularii supputabunt: Apaturiis, Dionysiis, mysteriis Atticis cocorum dilectus indicitur: ad fumum coenae Sarapiacae sparteoli excitabuntur. De solo triclinio Christianorum retractatur.

Coena nostra de nomine rationem sui ostendit. Id vocatur quod dilectio penes Graecos. Qualiscumque sumptibus constet, lucrum est pietatis nomine facere sumptum, siquidem inopes quosque refrigerio isto iuvamus, non qua penes vos parasiti adfectant ad gloriam famulandae libertatis sub auctoramento ventris inter contumelias saginandi, sed qua penes deum maior est contemplatio mediocrium.

Si honesta causa est convivii, reliquum ordinem disciplinae de causa aestimate. Quod sit de religionis officio, nihil vilitatis, nihil immodestiae admittit. Non prius discumbitur quam oratio ad deum praegustetur. Editur quantum esurientes capiunt, bibitur quantum pudicis utile est. Ita saturantur, ut qui meminerint etiam per noctem adorandum deum sibi esse; ita fabulantur, ut qui sciant dominum audire. Post aquam manualem et lumina, ut quisque de scripturis sanctis vel de proprio ingenio potest, provocatur in medium deo canere; hinc probatur quomodo biberit.

Aeque oratio convivium dirimit. Inde disceditur non in catervas caesionum nec in classes discursationum nec in eruptiones lasciviarum, sed ad eandem curam modestiae et pudicitiae, ut qui non tam coenam coenaverint quam disciplinam.

Haec coitio Christianorum merito sane inlicita, si inlicitis par, merito damnanda, si quis de ea queritur eo titulo quo de factionibus querela est. In cuius perniciem aliquando convenimus?

Hoc sumus

congregati quod et dispersi, hoc universi, quod et singuli, neminem laedentes, neminem contristantes. Cum probi, cum boni coeunt, cum pii, cum casti congregantur, non est factio dicenda, sed curia.

At e contrario illis nomen factionis accommodandum est qui in odium bonorum et proborum conspirant, qui adversum sanguinem innocentium conclamant, praetexentes sane ad odii defensionem illam quoque vanitatem, quod existiment omnis publicae cladis, omnis popularis incommodi Christianos esse in causam. Si Tiberis ascendit in moenia, si Nilus non ascendit in arva, si caelum stetit, si terra movit, si fames, si lues, statim Christianos ad leonem! adclamatur. Tantos ad unum?

Oro vos, ante Tiberium, id est ante Christi adventum quantae clades orbem et urbes ceciderunt? Legimus Hieran, Anaphen et Delon et Rhodon et Co insulas1 multis cum milibus hominum pessum abisse.

Memorat et Plato maiorem Asiae vel Africae terram Atlantico mari ereptam. Sed et mare Corinthium terrae motus ebibit, et vis undarum Lucaniam abscisam in Siciliae nomen relegavit. Haec utique non sine iniuria incolentium accidere potuerunt.

Ubi vero tunc, non dicam deorum vestrorum contemptores Christiani, sed ipsi dei vestri, cum totum orbem cataclysmus abolevit, vel, ut Plato putavit,

campestre solummodo? Posteriores enim illos clade diluvii contestantur ipsae urbes in quibus nati mortuique sunt, etiam quas conciderunt; neque enim alias hodiernum manerent nisi et ipsae posthumae cladis illius. Nondum Iudaeum ab Aegypto examen Palaestina susceperat nec illic Christianae sectae origo consederat, cum regiones adfines eius Sodoma et Gomorra igneus imber exussit.