Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Sed vos religiosi,1 qui eam quaeritis ubi non est, petitis a quibus dari non potest, praeterito eo in cuius est

potestate. Insuper eos debellatis qui eam sciunt petere, qui etiam possunt impetrare, dum sciunt petere.

Nos enim pro salute imperatorum deum invocamus aeternum, deum verum, deum vivum, quem et ipsi imperatores propitium sibi praeter ceteros malunt. Sciunt quis illis dederit imperium, sciunt, qua homines, quis et animam, sentiunt eum esse deum solum in cuius solius potestate sunt, a quo sint secundi, post quem primi, ante omnes et super omnes deos. Quidni? cum super omnes homines, qui utique vivunt et mortuis antistant. Recogitant quousque vires imperii sui valent, et ita deum intellegunt; adversus quem valere non possunt, per eum valere se cognoscunt. Caelum denique debellet imperator, caelum captivum triumpho suo invehat, caelo mittat excubias, caelo vectigalia imponat.

Non potest. Ideo magnus est quia caelo minor est. Illius enim est ipse cuius et caelum est et omnis creatura. Inde est imperator unde et homo antequam imperator, inde potestas illi unde et spiritus.

Illuc suspicientes Christiani manibus expansis, quia innocuis, capite nudo, quia non erubescimus, denique sine monitore, quia de pectore oramus, precantes sumus semper pro omnibus imperatoribus. Vitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum,

orbem quietum, quaecunque hominis et Caesaris vota sunt,

haec ab alio orare non possum quam a quo me scio consecuturum, quoniam et ipse est qui solus praestat et ego sum cui impetrare debetur, famulus eius, qui eum solus observo, qui propter disciplinam eius occidor, qui ei offero opimam et maiorem hostiam quam ipse mandavit, orationem de carne pudica, de anima innocenti, de spiritu sancto profectam, non grana thuris unius assis, Arabicae arboris lacrimas, nec duas meri guttas, nec sanguinem reprobi bovis mori optantis, et post omnia inquinamenta etiam conscientiam spurcam:

ut mirer, cum hostiae probantur penes vos a vitiosissimis sacerdotibus, cur1 praecordia potius victimarum quam ipsorum sacrificantium examinentur. Sic itaque nos ad deum expansos ungulae fodiant, cruces suspendant, ignes lambant, gladii guttura detruncent, bestiae insiliant: paratus est ad omne supplicium ipse habitus orantis Christiani. Hoc agite, boni praesides, extorquete animam deo supplicantem pro imperatore. Hoc erit crimen, ubi veritas dei et devotio est.

Adolati nunc sumus imperatori et mentiti vota quae diximus, ad evadendam scilicet vim. Plane proficit ista fallacia. Admittitis nos enim probare quodcunque defendimus. Qui ergo putaveris nihil nos de salute Caesarum curare, inspice dei voces, litteras nostras, quas neque ipsi supprimimus et plerique casus ad extraneos transferunt.

Scitote ex illis praeceptum esse nobis ad redundantiam

benignitatis etiam pro inimicis deum orare et persecutoribus nostris bona precari. Qui magis inimici et persecutores Christianorum quam de quorum maiestate convenimur in crimen? Sed etiam nominatim atque manifeste, Orate, inquit, pro regibus et pro principibus et potestatibus, ut omnia tranquilla sint vobis. Cum enim concutitur imperium concussis etiam ceteris membris eius utique et nos, licet extranei a turbis aestimemur,1 in aliquo loco casus invenimur.

Est et alia maior necessitas nobis orandi pro imperatoribus, etiam pro omni statu imperii rebusque Romanis, qui vim maximam universo orbi imminentem ipsamque clausulam saeculi acerbitates horrendas comminantem Romani imperii commeatu scimus retardari. Itaque nolumus experiri, et dum precamur differri, Romanae diuturnitati favemus.

Sed et iuramus, sicut non per genios Caesarum, ita per salutem eorum, quae est augustior omnibus geniis. Nescitis genios daemonas dici et inde diminutiva voce daemonia? Nos iudicium dei suspicimus in imperatoribus, qui gentibus illos praefecit.

Id in eis scimus esse quod deus voluit, ideoque et salvum volumus esse quod deus voluit et pro magno id

iuramento habemus. Ceterum daemonas, id est genios, adiurare consuevimus, ut illos de hominibus exigamus, non deierare, ut eis honorem divinitatis conferamus.

Sed quid ego amplius de religione atque pietate Christiana in imperatore? quem necesse est suspiciamus ut eum quem dominus noster elegit, ut merito dixerim: Noster est magis Caesar, a nostro deo constitutus. Itaque ut meo plus ego illi operor in salutem, siquidem non solum ab eo postulo eam qui potest praestare, aut quod talis postulo qui merear impetrare, sed etiam quod temperans maiestatem Caesaris infra deum magis illum commendo deo, cui soli subicio. Subicio autem cui non adaequo.

Non enim deum imperatorem dicam, vel quia mentiri nescio, vel quia illum deridere non audeo, vel quia nec ipse se deum volet dici. Si homo sit, interest homini deo cedere. Satis habeat appellari imperator. Grande et hoc nomen est, quod a deo traditur. Negat illum imperatorem qui deum dicit; nisi homo sit non est imperator. Hominem se esse etiam triumphans in illo sublimissimo curru admonetur. Suggeritur enim ei a tergo: Respice post te! Hominem te memento! Et utique hoc magis gaudet tanta se gloria coruscare, ut illi admonitio condicionis suae sit necessaria. Minor erat, si tunc deus diceretur quia non vere diceretur. Maior est qui revocatur, ne se deum existimet.