Apologeticum
Tertullian
Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).
Nam licet subiecta sit nobis tota vis daemonum et eiusmodi spirituum, ut nequam tamen et servi metu nonnunquam contumaciam miscent, et laedere gestiunt quos alias verentur. Odium enim etiam timor spirat. Praeterquam et desperata condicio eorum ex praedamnatione solatium reputat fruendae interim malignitatis de poenae mora.
Et tamen adprehensi subiguntur et condicioni suae succidunt, et quos de longinquo oppugnant, de proximo obsecrant.
Itaque cum vice rebellandum ergastulorum sive carcerum vel metallorum vel hoc genus poenalis servitutis erumpunt
adversus nos, in quorum potestate sunt, certi et inpares se esse et hoc magis perditos, ingratis resistimus ut aequales et repugnamus perseverantes in eo quod oppugnant et illos nunquam magis detriumphamus quam cum pro fideli obstinatione damnamur.Quoniam autem facile iniquum videretur liberos homines invitos urgeri ad sacrificandum (nam et alias divinae rei faciundae libens animus indicitur), certe ineptum existimaretur, si quis ab alio cogeretur ad honorem deorum, quos ultro sui causa placare deberet, ne prae manu esset iure libertatis dicere: Nolo mihi Iovem propitium; tu quis es? Me conveniat Ianus iratus ex qua velit fronte; quid tibi mecum est? Formati estis ab isdem utique spiritibus, uti nos pro salute imperatoris sacrificare cogatis, et inposita est tam vobis necessitas cogendi quam nobis obligatio periclitandi.
Ventum est igitur ad secundum titulum laesae augustioris maiestatis, siquidem maiore formidine et callidiore timiditate Caesarem observatis quam ipsum de Olympo Iouem. Et merito, si sciatis. Quis enim ex viventibus quilibet non mortuo potior?
Sed nec hoc vos ratione facitis potius quam respectu praesentaneae potestatis: adeo et in isto inreligiosi erga
deos vestros deprehendemini, cum plus timoris humano dominio dicatis. Citius denique apud vos per omnes deos quam per unum genium Caesaris peieratur.Constet igitur prius, si isti, quibus sacrificatur, salutem imperatoribus vel cuilibet homini inpertire possunt, et ita nos crimini maiestatis addicite, si angeli aut daemones substantia pessimi spiritus beneficium aliquod operantur, si perditi conservant, si damnati liberant, si denique, quod in conscientia vestra est, mortui vivos tuentur. Nam utique suas primo statuas et imagines et aedes tuerentur, quae, ut opinor, Caesarum milites excubiis salva praestant. Puto autem, eae ipsae materiae de metallis Caesarum veniunt, et tota templa de nutu Caesaris constant.
Multi denique dei habuerunt Caesarem iratum. Facit ad causam, si et propitium, cum illis aliquid liberalitatis aut privilegii confert. Ita qui sunt in Caesaris potestate, cuius et toti sunt, quomodo habebunt salutem Caesaris in potestate, ut eam praestare posse videantur, quam facilius ipsi a Caesare consequantur?
Ideo ergo committimus in maiestatem imperatoris, quia illos non subicimus rebus suis, quia non ludimus de officio salutis ipsorum qui eam non putamus in manibus esse plumbatis.
Sed vos religiosi,1 qui eam quaeritis ubi non est, petitis a quibus dari non potest, praeterito eo in cuius est
potestate. Insuper eos debellatis qui eam sciunt petere, qui etiam possunt impetrare, dum sciunt petere.Nos enim pro salute imperatorum deum invocamus aeternum, deum verum, deum vivum, quem et ipsi imperatores propitium sibi praeter ceteros malunt. Sciunt quis illis dederit imperium, sciunt, qua homines, quis et animam, sentiunt eum esse deum solum in cuius solius potestate sunt, a quo sint secundi, post quem primi, ante omnes et super omnes deos. Quidni? cum super omnes homines, qui utique vivunt et mortuis antistant. Recogitant quousque vires imperii sui valent, et ita deum intellegunt; adversus quem valere non possunt, per eum valere se cognoscunt. Caelum denique debellet imperator, caelum captivum triumpho suo invehat, caelo mittat excubias, caelo vectigalia imponat.
Non potest. Ideo magnus est quia caelo minor est. Illius enim est ipse cuius et caelum est et omnis creatura. Inde est imperator unde et homo antequam imperator, inde potestas illi unde et spiritus.
Illuc suspicientes Christiani manibus expansis, quia innocuis, capite nudo, quia non erubescimus, denique sine monitore, quia de pectore oramus, precantes sumus semper pro omnibus imperatoribus. Vitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum,
orbem quietum, quaecunque hominis et Caesaris vota sunt,haec ab alio orare non possum quam a quo me scio consecuturum, quoniam et ipse est qui solus praestat et ego sum cui impetrare debetur, famulus eius, qui eum solus observo, qui propter disciplinam eius occidor, qui ei offero opimam et maiorem hostiam quam ipse mandavit, orationem de carne pudica, de anima innocenti, de spiritu sancto profectam, non grana thuris unius assis, Arabicae arboris lacrimas, nec duas meri guttas, nec sanguinem reprobi bovis mori optantis, et post omnia inquinamenta etiam conscientiam spurcam:
ut mirer, cum hostiae probantur penes vos a vitiosissimis sacerdotibus, cur1 praecordia potius victimarum quam ipsorum sacrificantium examinentur. Sic itaque nos ad deum expansos ungulae fodiant, cruces suspendant, ignes lambant, gladii guttura detruncent, bestiae insiliant: paratus est ad omne supplicium ipse habitus orantis Christiani. Hoc agite, boni praesides, extorquete animam deo supplicantem pro imperatore. Hoc erit crimen, ubi veritas dei et devotio est.