Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Regnaverant et Babylonii ante Pontifices, et Medi ante Quindecim viros, et Aegyptii ante Salios, et Assyrii ante Lupercos, et Amazones ante virgines vestales. Postremo si Romanae religiones regna praestant, nunquam retro Iudaea regnasset despectrix communium istarum divinitatum, cuius et deum victimis et templum donis et gentem foederibus aliquamdiu Romani honorastis, numquam dominaturi eius, si1 non deliquisset ultimo in Christum.

Satis haec adversus intentationem laesae

divinitatis, quo non videamur laedere eam quam ostendimus non esse. Igitur provocati ad sacrificandum obstruimus gradum pro fide conscientiae nostrae, qua certi sumus ad quos ista perveniant officia sub imaginum prostitutione et humanorum nominum consecratione.