Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Nec tantum tamen honoris fatis Romani dicaverunt dedentibus sibi Carthaginem adversus destinatum votumque Iunonis quantum prostitutissimae lupae Larentinae.

Plures deos vestros regnasse eertum est. Igitur si conferendi imperii tenent potestatem, eum ipsi regnarent, a quibus acceperant eam gratiam? Quem coluerat Saturnus et Iupiter? Aliquem, opinor, Sterculum. Sed postea Romani cum indigitamentis suis.2 Etiam si qui non regnaverunt, tamen regnabantur ab aliis nondum cultoribus suis, ut qui nondum dei habebantur.

Ergo aliorum est regnum

dare, quia regnabatur multo ante quam isti dei inciderentur.