Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Iam deos quaerite. Quos enim praesumpseratis, daemonas esse cognoscitis. Eadem vero opera nostra ab eisdem deis vestris non tantum hoc detegentibus quod neque ipsi dei sint neque ulli alii, etiam illud in continenti cognoscitis, qui sit vere deus, et an ille et an unicus quem Christiani profitemur, et an ita credendus colendusque, ut fides, ut disciplina disposita est Christianorum.

Dicent ibidem: Et quis ille Christus cum sua fabula;

Si homo communis conditionis, si magus, si post mortem de sepulchro a discipulis subreptus, si nunc denique penes inferos, si non in caelis potius, et inde venturus cum totius mundi motu, cum orbis horrore, cum planctu omnium, sed non Christianorum, ut dei virtus et dei spiritus et sermo et sapientia et ratio et dei filius.1 Quodcunque ridetis, rideant et illi vobiscum; negent Christum omnem ab aevo animam restitute corpore iudicaturum, dicant hoc pro tribunali, si forte, Minoem et Rhadamanthum secundum consensum Platonis et poetarum hoc esse sortitos;

suae saltim ignominiae et damnationis notam refutent. Renuntiant2 se immundos spiritus esse, quod vel ex pabulis eorum, sanguine et fumo et putidis rogis pecorum, et impuratissimis linguis ipsorum vatum intellegi debuit: renuant ob malitiam praedamnatos se in eundem iudicii diem cum omnibus cultoribus et operationibus suis.

Atquin omnis haec nostra in illos dominatio et potestas de nominatione Christi valet et de commemoratione eorum quae sibi a deo per arbitrum Christum imminentia exspectant. Christum timentes in deo et deum in Christo subiciuntur servis dei et Christi.

Ita de contactu deque afflatu nostro, contemplatione et repraesentatione ignis illius correpti

etiam de corporibus nostro imperio excedunt inviti et dolentes et vobis praesentibus erubescentes. Credite illis, cum verum de se loquuntur, qui mentientibus creditis. Nemo ad suum dedecus mentitur, quin potius ad honorem. Magis fides proxima est adversus semetipsos confitentes quam pro semetipsis negantes.

Haec denique testimonia deorum vestrorum Christianos facere consuerunt; quam plurimum illis credendo in Christo domino credimus. Ipsi litterarum nostrarum fidem accendunt, ipsi spei nostrae fidentiam aedificant. Colitis illos, quod sciam, etiam de sanguine Christianorum. Nollent itaque vos tam fructuosos, tam officiosos sibi amittere, vel ne a vobis quandoque Christianis1 fugentur, si illis sub Christiano, volente vobis veritatem probare, mentiri liceret.