Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Eadem igitur obscuritate contagionis adspiratio daemonum et angelorum mentis quoque corruptelas agit furoribus et amentiis foedis aut saevis libidinibus cum erroribus variis, quorum iste potissimus quo deos istos captis et circumscriptis hominum mentibus commendat, ut et sibi pabula propria nidoris et sanguinis procuret simulacris imaginibus oblata.

Et quae illi accuratior pascua est, quam ut hominem e

cogitatu verae divinitatis avertat praestigiis falsis? Quas et ipsas quomodo operetur expediam.

Omnis spiritus ales est. Hoc angeli et daemones. Igitur momento ubique sunt; totus orbis illis locus unus est; quid ubi geratur tam facile sciunt quam adnuntiant, velocitas divinitas creditur, quia substantia ignoratur. Sic et auctores interdum videri volunt eorum quae adnuntiant. Et sunt plane malorum nonnunquam, bonorum tamen nunquam. Dispositiones etiam dei et tunc prophetis contionantibus exceperunt1 et nunc lectionibus resonantibus carpunt. Ita et hinc sumentes quasdam temporum sortes aemulantur divinitatem, dum furantur divinationem.