Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Sed ne notitia vacaret, hoc quoque a Iudaeis Ptolemaeo subscriptum est septuaginta et duobus interpretibus indultis, quos

Menedemus quoque philosophus, providentiae vindex,

de sententiae communione suspexit. Adfirmavit haec vobis etiam Aristaeus. Ita in Graecum stilum exaperta monumenta reliquit. Hodie apud Serapeum Ptolemaei bibliothecae cum ipsis Hebraicis litteris exhibentur. Sed et Iudaei palam lectitant. vectigalis libertas; vulgo aditur sabbatis omnibus. Qui audierit, inveniet deum; qui etiam studuerit intellegere, cogetur et credere.

Primam instrumentis istis auctoritatem summa antiquitas vindicat. Apud vos quoque religionis est instar, fidem de temporibus adserere. [Auctoritatem litteris praestat antiquitas summa. Primus enim prophetes Moyses, qui mundi conditionem et generis humani pullulationem et mox ultricem iniquitatis illius aevi vim cataclysmi de praeterito exorsus est, per vaticinationem usque ad suam aetatem et deinceps per res suas futurorum imagines edidit, penes quem et temporum ordo digestus ab initio supputationem saeculi praestitit. Superior invenitur annis circiter trecentis quam ille antiquissimus penes vos Danaus in Argos transvenisset, Troiano denique

proelio ad mille annos ante est, unde et ipso Saturno. Secundum enim historiam Thalli, qua relatum est Belum1 Assyriorum et Saturnum Titanorum regem cum Iove dimicasse, ostenditur bellum cccxx et duobus annis Iliacum exitum antecessisse. Per hunc Moysen etiam illa lex propria Iudaeis a deo missa est. Deinceps multa et alii prophetae vetustiores litteris vestris. Nam et qui ultimo cecinit, aut aliquantulo praecucurrit aut certe concurrit aetate sapientiae auctoribus, etiam latoribus legis. Cyri enim et Darii regno fuit Zacharias, quo in tempore Thales, physicorum princeps, sciscitanti Croeso nihil certum de divinitate respondit, turbatus scilicet vocibus prophetarum. Solon eidem regi finem longae vitae intuendum praedicavit non aliter quam prophetae. Adeo respici potest tam iura vestra quam studia de lege deque divina doctrina concepisse. Quod prius est, hoc sit semen necesse est. Inde quaedam nobiscum vel prope nos habetis. De sophia amor eius philosophia vocitatus est, de prophetia affectatio eius poeticam vaticinationem deputavit. Gloriae homines si quid invenerant, ut proprium facerent, adulteraverunt. Etiam fructibus a semine degenerare contigit. Multis adhuc de vetustate modis consisterem divinarum litterarum, si non maior auctoritas illis ad fidem de veritatis suae viribus quam de aetatis annalibus suppetisset. Quid enim potentius
patrocinabitur testimonio earum, nisi dispunctio cotidiana saeculi totius, cum dispositiones regnorum, cum casus urbium, cum exitus gentium, cum status temporum ita omnibus respondent, quemadmodum ante milia annorum praenuntiabantur? Unde et spes nostra, quam ridetis, animatur, et fiducia, quam praesumptionem vocatis, corroboratur. Idonea est enim recognitio praeteritorum ad disponendam fiduciam futurorum. Eaedem voces praedicaverunt utramque partem, eaedem 1 litterae notaverunt. Unum est tempus apud illas quod apud nos separari videtur. Ita omnia quae supersunt improbata, probata sunt nobis, quia cum illis quae probata sunt tunc futuris praedicabantur. Habetis, quod sciam, et vos Sibyllam, quatinus appellatio ista verae vatis dei veri passim super ceteros qui vaticinari videbantur usurpata est. Sunt vestrae Sibyllae nomen de veritate mentitae, quemadmodum et dei vestri.]

Omnes itaque substantias omnesque materias, origines, ordines, venas veterani cuiusque stili vestri, gentes etiam plerasque et urbes insignes historiarum et canas memoriarum, ipsas denique effigies litterarum, indices custodesque rerum et (puto adhuc minus dicimus) ipsos inquam deos vestros, ipsa templa et oracula et sacra unius interim prophetae scrinium saeculis vincit, in quo videtur thesaurus collocatus totius Iudaici sacramenti et inde iam

nostri. Si quem audistis interim Moysen, Argivo Inacho pariter aetate est. Quadringentis paene annis (nam et septem minus) Danaum, et ipsum apud vos vetustissimum, praevenit, mille circiter cladem Priami antecedit, possem etiam dicere quingentis amplius et Homerum, habens quos sequar. Ceteri quoque prophetae etsi Moysi postumant,