Adversus Valentinianos

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Nunc reddo de Christo, in quem tanta licentia legum inserunt quidam, quanta spiritale semen animali cum inflatu infulciunt, fartilia nescio quae commenti et hominum et deorum suorum: esse etiam Demiurgo suum Christum, filium naturalem eundemque animalem, prolatum ab ipso, promulgatum prophetis, in praepositionum quaestionibus positum, id est per uirginem, non ex uirgine editum, quia delatus in uirginem transmeatorio potius quam generatorio more processerit, per ipsam, non ex ipsa, non matrem eam sed uiam passus. super hunc itaque Christum deuolasse tunc in baptismatis sacramento Iesum per effigiem columbae. fuisse autem et in Christo etiam ex Achamoth spiritalis seminis condimentum, ne marcesceret scilicet reliqua farsura. nam in figuram principalis tetradis quatuor eum substantiis stipant, spiritali Achamothiana, animali Demiurgina, corporali inenarratiua et illa Sotericiana, id est columbina. et Soter quidem permansit in Christo impassibilis inlaesibilis inadprehensibilis. denique cum ad prehensiones uenitur, discessit ab illo, in cognitione [*]( 7-204, 6J cf. Iren. I 7, 2. ) [*]( 1 causa interim Eng: causam ui PM, causam in F, causa ideo Oehlerus 2 contractui M (del. r m. 2) 3 subiaceret R3, subiacent PMFJt1 4 alii MF, aliis Puulgo egenti scripsi: egentibus PMF 5 salutem u MF, salute Puulgo 6 expectant M (corr. m. 2) GR3, expertant F, excipiant P 7 tanta licentia R3, tanti licentiam PMFR1 8 quantum F 11 eundemque scripsi (ifciov Dlόv, aXXa xa: tj!DXtXÓV): denique PMF 12 prophetis R3, profertis PMF 20 spiritali R3, spiritalis FRl, apirita PM 21 animali MR, animalis PF Demiurgiana fort. sine enarratiua M (corr. m. 2) P (corr. m. 1) F 24 ad prehensiones scripsi: adprehensiones PM, prehensiones F, <ad> adprehensiones Buulgo )

204
Pilati. proinde nec matris semen admisit iniurias, aeque insubditiuum et ne ipsi quidem Demiurgo compertum. patitur uero animalis et carneus Christus in deliniationem superioris Christi, qui Achamoth formando substantiuali non agnitionali forma, Cruci, id est Horo, fuerat innixus. ita omnia in imagines urgent, plane et ipsi imaginarii Christiani.