Adversus Valentinianos

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Inerat autem in Achamoth ex substantia Sophiae matris peculium quoddam seminis spiritalis, sicut et ipsa Achamoth in filio Demiurgo sequestrauerat, ne hoc quidem gnaro. accipe industriam clandestinae prouidentiae huius. ad hoc enim et deposuerat et occultauerat, ut, cum Demiurgus animam mox de suo adflatu in Adam communicaret, pariter et semen illud spiritale quasi per canalem animam deriuaretur in choicum, atque ita, feturatum in corpore materiali uelut in utero et adultum illic, idoneum inueniretur suscipiendo quandoque [*](15] cf. Gen. 3, 21. 16-202, 8] cf. Iren. I 5, 6. ) [*]( 1 adhuc tunc cf. 25, 17: adhuc proxime lacunam signaui: paulo siue modico intercidit 2 superstite P, supersteti M, superstitL F succida fuerit scripsi: siccauerit PMF 4 audeo PMR1, audio F, haud queo R3 uulgo aestimare intellege: coniectura inuenire lacunam signaui: editum desidero (el. 200, 20-22) 7 constitisse R3, constituisse PMFR1 8 desidet R, desidea P (corr. R) MF itaque scripsi (cf. 184, 11): ita PMF II materialis R3, materiali PMFR1 13 duos. interim uulgo 17 achamotha PMF 18 quidem om. F 22 canalem R3, carnalem PMFR1 <per) animam fort., animae Eng (canalis animae = Luftrohre) anima deriuaret Oehlerus 24 sermoni J23, sermone PMFR1 )

202
sermoni perfecto. itaque dum Demiurgus traducem animae suae committit in Adam, latuit homo spiritalis flatui eius insertus et pariter corpori inductus, quia non magis semen nouerat matris Demiurgus quam ipsam. hoc semen Ecclesiam dicunt, Ecclesiae supernae speculum et hominis (spiritalis) censum, proinde eum ab Achamoth deputantes, quemadmodum animalem a Demiurgo, choicum substantia aparjc, carne materialem. habes nouum, id est quadruplum Geryonem.