Adversus Valentinianos
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.
Singularium autem potestatum arces his finibus collocant: in summis summitatibus praesidet tricenarius Pleroma, Horo signante lineam extremam. inferius illum metatur medietatem Achamoth, filium calcans. subest enim Demiurgus in Hebdomade sua. magis diabolus in isto nobiscum conuenit mundo, coelementato et concorporificato, ut supra editum est. ex Sophiae utilissimis casibus, qua nec aerem haberet, reciporcandi spiritus spatium, teneram omnium corporum uestem, colorum omnium indicem, organum temporum, si non et istum Sophiae maestitia colasset, sicut animalia metus, sicut conuersio eius ipsum Demiurgum. his omnibus elementis atque corporibus ignis inflabellatus est. cuius originalem Sophiae passionem quia nondum ediderunt, ego interim argumentabor motiunculis eius excussum. credas enim illam in tantis uexationibus etiam febricitasse.