Adversus Valentinianos

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Age nunc discant Pythagorici, agnoscant Stoici, Plato ipse, unde materia, quam innatam uolunt, et originem et substantiam traxerit in omnem hanc struem mundi; quod nec Mercurius ille Trismegistus, magister omnium physicorum, recogitauit. audisti conuersionem, genus aliud passionis: ex hac omnis anima huius mundi dicitur constitisse, etiam ipsius Demiurgi. id est dei nostri; audisti maerorem et timorem: ex his initiata sunt cetera. nam ex lacrimis eius uniuersa aquarum natura manauit. hinc aestimandum, quem exitum duxerit, quantis lacrimarum generibus inundauerit. habuit et salsas, habuit et amaras et dulces, et calidas et frigidas guttas, et bituminosas et ferruginantes, et sulphurantes utique et uenenatas, ut et Nonacris inde sudauerit. quae Alexandrum occidit, et Lyncestarum inde defluxerit. quae ebrios efficit, et Salmacis inde se soluerit, quae masculos molles. etiam caelestes imbres pipiauit Achamoth, et [*]( 13-17] cf. Iren. I 4, 2. ) [*]( 1 ut passioni JPJ/FR1, Passioni 223 uulgo intricata Kellnerus (Sta 16 7\'JP.1t£1t)\'Ėx{ł.at \'tip rcaJhO: intrichea PMF, in trica R3 uulgo multiplici B3, multiplicia P3IFR1 2 perplexae scripsi (cf. Iren. l. c.: xou uadooc .. KoXojxEpoo? xal iroX\'jiroixaco br-å?Xt)\',I\'t\'oç): perplexa PMF 3 perpetrasset M (in ras.) meta R3, metum PMFR1 sicut R3, si ut PMFR1 4 ad haec constematione scripsi, uerbis ad haec huc insertis, quae in msa. post Aeon (5) leguntur; cf. Irenaeum: arcopiav eitt TOOTOI? 5 sed addidi at liaec pro conditione Eng 10 materiai?3, materiamPJlfFi?1 12Trismegistus R, trimegistus PMF 14 mundi Gel: modi PMF 15 dem iurgii M 16 1" = eunt in ras. JI 17 hinc F, hic PMuulgo 20 ferruginantes M tn ras. 21 utique FR, undique PM 22 Lyncestarum R3, lycesiarum PMF 24 molles MF, mollescit P etiam caelestes scripsi: caelestes PMF )

195
" nos in cisternis alienos luctus et lacrimas seruare curamus. proinde ex consternatione et pauore corporalia elementa ducta sunt. et tamen in tanta circumstantia solitudinis, in tanto circumspectu destitutionis ridebat interdum, qua conspecti Christi recordans; eo de gaudii risu lumen effulsit cuius hoc? prouidentiae? beneficium quale! illam ridere cogebat idcirco, ne semper nos in tenebris moraremur! nec obstupescas: quin laetitia eius tam splendidum elementum radiauerit mundo, cum maestitia quoque eius tam necessarium instrumentum defuderit saeculo? o risum inluminatorem! o fletum rigatorem! et tamen poterat remedio iam agere cum illius loci horrore. omnem enim obscuritatem eius discussisset, quotiens ridere uoluisset. ♦* uel ne cogeretur desertores suos supplicare.