Adversus Valentinianos

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Continet hic igitur ordo primus professionem pariter et nascentium et nubentium et generantium Aeonum, Sophiae ex desiderio patris periculosissimum casum, Hori oportuuissimum auxilium, Enthymeseos et coniunctae Passionis expiatum. Christi et Spiritus Sancti paedagogatum, Aeonum tutelarem reformatum, Soteris pauoninum ornatum, Angelorum comparaticium antistatum. quod superest, inquis, uos ualete et plaudite! immo quod superest, inquam, uos audite et explodite! ceterum haec intra coetum Pleromatis decucurrisse dicuntur, prima tragoediae scaena, alia autem trans siparium coturnatio est, extra Pleroma dico. et tamen (hic) exitus sub sinu patris intra ambitum Hori custodis: qualis extra iam in libero, ubi deus non erat? .-