Adversus Valentinianos
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Primus omnium Ennius, poeta Romanus, Coenacula maxima caeli, simpliciter pronuntiavit, elati situs nomine, vel quia Iovem illic epulantem legerat apud Homerum. Sed haeretici quantas supernitates supernitatum, et quantas sublimitates sublimitatum in habitaculum dei sui cuiusque suspenderint, extulerint, expanderint, mirum est. Etiam creatori nostro Enniana coenacula in aedicularum disposita sunt forma, aliis atque aliis pergulis superstructis et unicuique deo per totidem scalas distributis quot haereses fuerint. Meritorium factus est mundus. Insulam Feliculam credas tanta tabulata caelorum, nescio ubi. Illic etiam Valentinianorum deus ad summas tegulas habitat. Hunc substantialiter quidem Îἰῶνα Τέλειον appellant, personaliter vero Î ÏοαÏÏὴν et Τὴν á¼ÏÏὴν, etiam Bython, quod in sublimibus habitanti minime congruebat. Innatum, immensum, infinitum, invisibilem aeternumque definiunt, quasi statim probent esse, si talem definiant qualem scimus esse debere, ut sic et ante omnia fuisse dicatur. Sed ut sit expostulo, nec aliud magis in huiusmodi denoto quam quod post omnia inveniuntur
qui ante omnia fuisse dicuntur, et quidem non sua. Sit itaque Bythos iste infinitis retro aevis in maxima et altissima quiete, in otio plurimo placidae et, ut ita dixerim, stupentis divinitatis, qualem iussit Epicurus. Et tamen quem solum volunt, dant ei secundam in ipso et cum ipso personam, Ennoean, quam et Charin et Sigen insuper nominant. Et forte accedunt in illa commendatissima quiete monere eum de proferendo tandem initio rerum a semetipso. Hoc vice seminis in Sigae suae veluti genitalibus vulvae locis collocat. Suscipit illa statim et praegnans efficitur et parit, utique silentio, Sige, et quem parit, Nus est, simillimum patri et parem per omnia. Denique solus hic capere su(??)ficit immensam illam et incomprehensibilem magnitudinem patris. Ita et ipse pater dicitur et initium omnium et proprie Monogenes. Atquin non proprie, siquidem non solus agnascitur. Nam cum illo processit et femina, cui Veritas nomen. Monogenes, quia prior genitus, quanto congruentius Protogenes vocaretur? Ergo Bythos et Sige, Nus et Veritas prima quadriga defenditur Valentinianae factionis, matrix et origo cunctorum. Namque ibidem Nus simul accepit prolationis suae officium emittit et ipse ex semetipso Sermonem et Vitam, quae si retro non erat, utique nec in Bytho. Et quale est ut in deo vita non fuerit? Sed et haec soboles ad initium universitatis et formationem Pleromatis totius emissa facit fructum, Hominem et Ecclesiam procreat. Habes Ogdoadem, Tetradem duplicem, ex coniugationibus masculorum et feminarum, cellas, ut ita dixerim, primordialium Aeonum, fraterna connubia Valentinianorum deorum, census omnes sanctitatis et maiestatis haereticae, nescio criminum an numinum turbam, certe fontem reliquae fecunditatis.Ecce enim secunda Tetras, Sermo et Vita, Homo et Ecclesia, quod in patris gloriam fruticasset, huic numero gestientes et ipsi tale quid patri de suo offerre, alios ebulliunt fetus, proinde coniugales, per copulam utriusque naturae. Hac Sermo et Vita decuriam Aeonum simul fundunt, illac Homo et Ecclesia, duos amplius, aequiparando parentibus, quia et ipsi duo cum illis decem tot efficiunt quot ipsi procreaverunt. Reddo nunc nomina, quos decuriam dixi: Bythios et Mixis, Ageratos et Henosis, Autophyes et, Hedone, Acinetos et Syncrasis, Monogenes et Macaria. Contra duodenarius numerus hi erunt: Paracletus et Pistis, Patricos et Elpis, Metricos et Agape, Ainus et Synesis, Ecclesiasticus et Macariotes, Theletus et Sophia. Cogor hic quid ista nomina desiderent proferre de pari exemplo. In scholis Karthaginiensibus fuit quidam frigidissimus rhetor Latinus, Phosphorus nomine. Cum virum fortem peroraret, Venio, inquit, ad vos, optimi cives, de proelio cum victoria mea, eum felicitate vestra, ampliatus, gloriosus, fortunatus, maximus, triumphalis. Et scholastici statim familiae Phosphori Φεῦ acclamant. Audisti Fortunatam et Hedonen et Acinetum et Theletum? Acclama familiae Ptolemaei
Φεῦ. Hoc erit Pleroma illud arcanum, divinitatis tricenariae plenitudo. Videamus quae sint istorum privilegia numerorum, quaternarii et octonarii et duodenarii. Interim in tricenario fecunditas tota deficit; castrata est vis et potestas et libido genitalis Aeonum. Quasi non et numerorum tanta adhuc coagula superessent, et nulla alia de paedagogio nomina. Quare enim non et quinquaginta et centum procreantur? quare non et hetaeri et syntrophi noinantur?