Adversus Valentinianos
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Abscondat itaque se serpens quantum potest, totamque prudentiam in latebrarum ambagibus torqueat; alte habitet, in caeca detrudatur, per anfractus seriem suam evolvat, tortuose procedat, nec semel totus, lucifuga bestia. Nostrae columbae etiam domus simplex, in editis semper et apertis et ad lucem. Amat figura spiritus sancti orientem, Christi figuram. Nihil veritas erubescit nisi solummodo abscondi; quia nec pudebit ullum aures ei dedere, eum deum recognoscere, quem iam illi natura commisit, quem quotidie in operibus omnibus sentit, hoc solo minus notum, quod
unicum non putavit, quod in numero nominavit, quod in aliis adoravit. Alioquin a turba eorum et aliam frequentiam suadere, a domestico principatu ad incognitum transmovere, a manifesto ad occultum retorquere, de limine fidem offendere est. Iam si et in totam fabulam initietur, nonne tale aliquid dabitur te in infantia inter somni difficultates a nutricula audisse, Lamiae turres et pectines Solis? Sed qui ex alia conscientia venerit fidei, si statim inveniat tot nomina Aeonum, tot coniugia, tot genimina, tot exitus, tot eventus, felicitates, infelicitates dispersae atque concisae divinitatis, dubitabitne ibidem pronuntiare has esse fabulas et genealogias indeterminatas, quas apostoli spiritus his iam tunc pullulantibus seminibus haereticis damnare praevenit? Merito itaque non simplices, merito tantummodo prudentes, qui talia nec facile producunt neque exerte defendunt, sed nec omnes quos edocent perdocent; utique astute, ut pudenda, ceterum inhumane, si honesta. Et tamen simplices nos omnia scimus. Denique hunc primum cuneum congressionis armavimus, detectorem et designatorem totius conscientiae illorum, primamque hanc victoriam auspicamur, quia quod tanto impendio absconditur, etiam solummodo demonstrare destruere est.Novimus, inquam, optime originem quoque ipsorum, et scimus cur Valentinianos appellemus, licet non esse videantur. Abscesserunt enim a conditore, sed minime origo deletur, et si forte mutatur, testatio est ipsa mutatio. Speraverat episcopatum Valentinus, quia et ingenio poterat et eloquio. Sed alium ex martyrii praerogativa loci potitum indignatus de ecclesia authenticae regulae abrupit. Ut solent animi pro prioratu exciti praesumptione ultionis accendi, ad expugnandam conversus veritatem et cuiusdam veteris
opinionis semitam nactus astu colubroso viam delineavit. Eam postmodum Ptolemaeus intravit, nominibus et numeris Aeonum distinctis in personales substantias, sed extra deum determinatas, quas Valentinus in ipsa summa divinitatis ut sensus et affectus motus incluserat. Deduxit et Heracleon inde tramites quosdam et Secundus et magus Marcus. Multum circa imagines legis Theotimus operatus est. Ita nusquam iam Valentinus, et tamen Valentiniani, qui per Valentinum. Solus ad hodiernum Antiochiae Axionicus memoriam Valentini integra custodia regularum eius consolatur. Alioquin tantum se huic haeresi suadere permissum est quantum lupae feminae formam quotidie supparare sollemne est. Quidui? cum spiritale illud semen suum sic in unoquoque recenseant? Si aliquid novi adstruxerint, revelationem statim appellant praesumptionem, et charisma ingenium, nec unitatem, sed diversitatem. Ideoque prospicimus seposita illa sollemni dissimulatione sua plerosque dividi, de quibusdam articulis etiam bona fide dicturos, Hoc ita non est, et, Hoc aliter accipio, et, Hoc non agnosco. Varietate enim innovatur regularum facies. Habet etiam colores ignorantiarum.