Adversus Valentinianos
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Sic et exitum singulis dividunt. Materiali quidem, id est carnali, quem et sinistrum vocant, indubitatum interitum; animali vero, quem et dextrum appellant, dubitatum eventum, utpote inter materialem spiritalemque nutanti et illac debito qua plurimum adnuerit. Ceterum spiritalem emitti in animalis comparationem, ut erudiri cum eo et exerceri in conversationibus possit. Indiguisse
enim animalem etiam sensibilium disciplinarum; in hoc et paraturam mundi prospectam, in hoc et Soterem in mundo repraesentatum, in salutem scilicet animalis. Alia adhuc compositione monstruosum volunt illum prosicias earum substantiarum induisse quarum summam saluti esset redacturus, ut spiritalem quidem susceperit ab Achamoth, animalem vero, quem mox a Demiurgo induit, Christum, ceterum corporalem ex animali substantiam, sed miro et inenarrabili rationis ingenio constructam, administrationis causa ideo tulisse quo congressui et conspectui et contactui et defunctui ingratis subiaceret. Materiale autem nihil in illo fuisse, utpote salutis alienum. Quasi aliis fuerit necessarius quam egentibus salute. Et totum hoc, ut carnis nostrae habitum alienando a Christo a spe etiam salutis expellant.Nunc reddo de Christo, is quem tanta licentia Iesum inserunt quidam, quanta spiritale semen animali cum inflatu infulciunt, fartilia nescio quae commenti et hominum et deorum suorum. Esse etiam Demiurge suum Christum, filium naturalem. Denique animalem prolatum ab ipse, promulgatum prophetis, in praepositionum quaestionibus positum, id est per virginem, non ex virgine editum, quia delatus in virginem transmeatorio potius quam generatorio more processerit per ipsam, non ex ipsa, non matrem eam, sed viam passus. Super hunc itaque Christum devolasse tunc in baptismatis sacramento Iesum per effigiem columbae. Fuisse autem et in Christo etiam ex Achamoth spiritalis seminis condimentum, ne marcesceret scilicet reliqua farsura. Nam in figuram principalis Tetradis quatuor eum substantiis stipant, spiritali Achamothiana, animali Demiurgina, corporali inenarvativa, et illa Sotericiana, id est columbina. Et Soter quidem permensit in Christo, impassibilis, inlaesibilis, inadprehensibilis. Denique cum ad adprehensiones venitur, discessit ab illo in cognitione Pilati. Proinde nec matris semen admisit iniurias, aeque insubditivum, et ne ipsi quidem Demiurgo compertum. Patitur vero animalis et carneus Christus in delineationem superioris Christi, qui ad Achamoth formandam substantivali, non agnitionali, forma cruci,
id est Horo, fuerat innixus. Ita omnia in imagines urgent, plane et ipsi imaginarii Christiani.