Adversus Valentinianos

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Tolerabilior infamia est apud illos in diabolum, vel quia origo sordidior capit. Ex nequitia enim maeroris illius deputatur, ex qua angelorum et daemonum et omnium spiritalium malitiarum genituras notant. Et tamen diabolum quoque opus Demiurgi affirmant, et Munditenentem appellant et superiorum magis gnarum defendunt, ut spiritalem natura, quam Demiurgum, ut animalem. Meretur ab illis praelationem cui omnes haereses procurantur.

Singularium autem potestatum arces his finibus collocant. In summis summitatibus praesidet tricenarius Pleroma, Horo signante lineam extremam. Inferius illum metatur medietatem Achamoth, filium calcans. Subest enim Demiurgus in Hebdomade sua, magis diabolus, in isto nobiscum communi mundo, coëlementato et concorporificato, ut supra editum est, ex Sophiae utilissimis casibus,

qua nec aërem haberet reciprocandi spiritus spatium, teneram omnium corporum vestem, colorum omnium indicem, organum temporum, si non et istum Sophiae maestitia colasset, sicut animalia metus, sicut conversio eius ipsum Demiurgum. His omnibus elementis atque corporibus ignis inflabellatus est. Cuius originalem Sophiae passionem quia nondum ediderunt, ego interim argumentabor motiunculis eius excussum. Credas enim illam in tantis vexationibus etiam febricitasse.

Cum talia de deo vel de diis, qualia de homine figmenta? Molitus enim mundum Demiurgus ad hominem manus confert, et substantiam ei capit non ex ista, inquiunt, arida, quam nos unicam novimus, terra (quasi non, etsi arida postmodum, adhuc tamen tunc aquis ante segregatis superstite limo siccaverit), sed ex invisibili corpore materiae illius scilicet philosophicae, de fluxili et fusili eius, quod unde fuerit haud queo aestimare, quia nusquam est. Si enim fusile et fluxile liquoris est qualitas, liquor autem omnis de Sophiae fletibus fluxit, sequitur ut limum ex pituritis et gramis Sophiae constitisse credamus, quae lacrimarum proinde sunt faeces, sicut aquarum quod desidet limus est. Figulat ita hominem Demiurgus et de afflatu suo animat. Sic erit et choicus et animalis, ad imaginem et similitudinem factus; quadruplex res; ut imago quidem choicus deputetur, materialis scilicet, etsi non ex materia Demiurgus, similitudo autem animalis, hoc enim et Demiurgus. Habes duos. Interim carnalem superficiem postea aiunt choico supertextam, et hanc esse pelliceam tunicam obnoxiam sensui.

Inerat autem in Achamoth ex substantia Sophiae matris peculium

quoddam seminis spiritalis, sicut et ipsa Achamoth in filio Demiurgo sequestraverat, ne hoc quidem guaro. Accipe industriam clandestinae providentiae huius. Ad hoc enim et deposuerat et occultaverat, ut, cum Demiurgus animam mox de suo afflatu in Adam communicaret, pariter et semen illud spiritale, quasi per canalem, anima derivaret in choicum, atque ita feturatum in corpore materiali, velut in utero, et adultum illic, idoneum inveniretur suscipiendo quandoque sermoni perfecto. Itaque cum Demiurgus traducem animae suae committit in Adam, latuit homo spiritalis flatu ipsius insertus, et pariter corpori inductus, quis non magis semen noverat matris Demiurgus quam ipsam. Hoc semen Ecclesiam dicunt, Ecclesiae supernae speculum et hominis censum, proinde eum ab Achamoth deputantes quemadmodum animalem a Demiurgo, choicum substantia ἀρχῆς, carnem materia. Habes novum, id est quadruplum, Geryonem.

Sic et exitum singulis dividunt. Materiali quidem, id est carnali, quem et sinistrum vocant, indubitatum interitum; animali vero, quem et dextrum appellant, dubitatum eventum, utpote inter materialem spiritalemque nutanti et illac debito qua plurimum adnuerit. Ceterum spiritalem emitti in animalis comparationem, ut erudiri cum eo et exerceri in conversationibus possit. Indiguisse

enim animalem etiam sensibilium disciplinarum; in hoc et paraturam mundi prospectam, in hoc et Soterem in mundo repraesentatum, in salutem scilicet animalis. Alia adhuc compositione monstruosum volunt illum prosicias earum substantiarum induisse quarum summam saluti esset redacturus, ut spiritalem quidem susceperit ab Achamoth, animalem vero, quem mox a Demiurgo induit, Christum, ceterum corporalem ex animali substantiam, sed miro et inenarrabili rationis ingenio constructam, administrationis causa ideo tulisse quo congressui et conspectui et contactui et defunctui ingratis subiaceret. Materiale autem nihil in illo fuisse, utpote salutis alienum. Quasi aliis fuerit necessarius quam egentibus salute. Et totum hoc, ut carnis nostrae habitum alienando a Christo a spe etiam salutis expellant.

Nunc reddo de Christo, is quem tanta licentia Iesum inserunt quidam, quanta spiritale semen animali cum inflatu infulciunt, fartilia nescio quae commenti et hominum et deorum suorum. Esse etiam Demiurge suum Christum, filium naturalem. Denique animalem prolatum ab ipse, promulgatum prophetis, in praepositionum quaestionibus positum, id est per virginem, non ex virgine editum, quia delatus in virginem transmeatorio potius quam generatorio more processerit per ipsam, non ex ipsa, non matrem eam, sed viam passus. Super hunc itaque Christum devolasse tunc in baptismatis sacramento Iesum per effigiem columbae. Fuisse autem et in Christo etiam ex Achamoth spiritalis seminis condimentum, ne marcesceret scilicet reliqua farsura. Nam in figuram principalis Tetradis quatuor eum substantiis stipant, spiritali Achamothiana, animali Demiurgina, corporali inenarvativa, et illa Sotericiana, id est columbina. Et Soter quidem permensit in Christo, impassibilis, inlaesibilis, inadprehensibilis. Denique cum ad adprehensiones venitur, discessit ab illo in cognitione Pilati. Proinde nec matris semen admisit iniurias, aeque insubditivum, et ne ipsi quidem Demiurgo compertum. Patitur vero animalis et carneus Christus in delineationem superioris Christi, qui ad Achamoth formandam substantivali, non agnitionali, forma cruci,

id est Horo, fuerat innixus. Ita omnia in imagines urgent, plane et ipsi imaginarii Christiani.

Interes Demiurgus omnium adhuc nescins, etsi aliquid et ipse per prophetas contionabitur, ne huius quidem operis sui intellegens (dividunt enim et prophetiale patrocinium in Achamoth, in semen, in Demiurgum), ubi adventum Soteris accepit, propere et ovanter accurrit cum omnibus viribus suis, centurio de evangelie. Et de omnibus inluminatus ab illo etiam spem suam discit, quod successurus sit in locum matris. Ita exinde securus dispensationem mundi buius, vel maxime ecclesiae protegendae nomine, quanto tempore oportuerit, insequitur.

Colligam nunc ex disperso ad concludendum, quae de totius generis humani dispositione disserant. Triformem naturam primordio professi, et tamen inunitam in Adam, inde iam dividunt per singulares generum proprietates, nacti occasionem distinctionis huiusm(??)di ex posteritate ipsius Adae, moralibus quoque differentiis tripartitae. Cain et Abel et Seth, fontes quodammodo generis humani, in totidem derivant argumenta naturae atque essentiae. Ghoicum saluti degeneratum ad Cain redigunt, animale mediae spei deliberatum ad Abel componunt, spiritale certae saluti praeiudicatum

in Seth recondunt. Sic et animas ipsas duplici proprietate discernunt, bonas et maias, secundum choicum statum ex Cain et animalem ex Abel. Spiritalem ex Seth de obvenientia superducunt, iam non naturam, sed indulgentiam, ut quos Achamoth in superioribus in animas bonas depluat, id est animali censui inscriptas. Choicum enim genus, id est malas animas, nunquam capere salutaris. Inmutabilem enim et inreformabilem naturae naturam pronuntiaverunt. Id ergo granum seminis spiritalis modicum et parvulum iactu, sed eruditu huius fides augetur atque provehitur, ut supra diximus, animaeque hoc ipso ita ceteris praevertunt, ut Demiurgus tunc ignorans magni eas fecerit. Ex earum ergo laterculo et in reges et in sacerdotes allegare consueverat, quae nunc quoque, si plenam atque perfectam notitiam adprehenderint istarum naeniarum, naturificatae iam spiritalis conditionis germanitate certam obtinebunt salutem, immo omnimodo debitam.

Ideoque nec operationes necessarias sibi existimant, nec ulla disciplinae munia observant, martyrii quoque eludentes necessitatem

qua volunt interpretatione. Hanc enim regulam animali semini praestitutam, ut salutem, quam non de privilegio status possidemus, de suffragio actus elaboremus. Nobis enim inscriptura buius seminis, qui imperfectae essentiae sumus, quia amoribus Theleti, et utique abortui deputamur, quod mater illorum. Sed nobis quidem Vae, si excesserimus in aliquo disciplinae iugum, si obtorpuerimus in operibus sanctitatis atque iustitiae, si confitendum alibi, nescio ubi, et non sub potestatibus istius saeculi apud tribunalia praesidum optaverimus. Illi vero de passivitate vitae et diligentia delictorum generositatem suam vindicent, blandiente suis Achamoth, quoniam et ipsa delinquendo profecit. Nam et honorandorum coniugiorum supernorum gratia edicitur apud illos meditandum atque celebrandum semper sacramentum comiti, id est feminae, adhaerendo; alioquin degenerem, nec legitimum veritatis,
qui deversatus in mundo non amaverit feminam nec se ei iunxerit. Et quid facient spadones quos videmus apud illos?

Superest de consummatione et dispensatione mercedis. Ubi Achamoth totam messem seminis sui perfecerit, dein colligere in horreum coeperit, vel cum ad molas delatum et defarinatum in consparsionis alvearia absconderit, donec totum confermentetur, tunc consummatio urgebit. Igitur inprimis ipsa Achamoth, de regione medietatis, de tabulato secundo in summum transfertur restituta Pleromati, et statim excipit compacticius ille Soter, sponsus scilicet, et ambo coniugium novum fient; hic erit in scripturis sponsus, et sponsalis Pleroma (credas enim, ubi de loco in locum transmigratur, leges quoque Iulias intervenire): sicut et scenam et Demiurgus tunc de Hebdomade caelesti in

superiora mutabit, in vacuum iam coenaculum matris, sciens iam, nec videns illam. Nam si ita erat, semper ignorare maluisset.

Humana vero gens in hoc exitus ibit: Choicae et materialis notae totum interit interitum, quia omnis caro foenum; et anima mortalis apud illos, nisi quae salutem fide invenerit. Iustorum animae, id est nostrae, ad Demiurgum in medietatis receptacula transmittentur. Agimus gratias, contenti erimus cum deo nostro deputari, in quo census. Nihil animale in Pleromatis palatium admittitur nisi spiritale examen Valentini. Illic itaque primo despoliantur homines ipsi, id est interiores. Despoliari autem est deponere animas quibus induti videbantur; easque Demiurgo suo reddent, quas ab eo averterant. Ipsi autem spiritus in totum flent intellectuales, neque detentui neque conspectui obnoxii, atque ita invisibiliter in Pleroma recipientur. Furtim, si ita est. Quid deinde? Angelis distribuentur, satellitibus Soteris. In filios putas? Non. Sed in adparitores? Ne istud quidem. Sed in imagines? Utinam vel hoc. In quid ergo, si non pudet dicere?

In sponsas. Tunc illi Sabinas raptas iure matrimonii claudent. Haec erit spiritalium merces, hoc praemium credendi. Fabulae tales utiles, ut Marcus aut Gaius in hanc carnem barbatus et haec omnia, severus maritus, pater, avus, proavus, certe quod sufficit masculus, in nymphone Pleromatis ab angelo, tacendo iam dixi, et forsitan parias aliquem Onesimum Aeonem. His nuptiis recte deducendis pro face et flammeo tunc, credo, illo ignis arcanus erumpet, et universam substantiam depopulatus ipse quoque decineratis omnibus in nihilum finietur, et nulla iam fabula. Sed nae ego temerarius, qui tantum sacramentum etiam inludendo prodiderim. Verendum mihi est ne Achamoth, quae se nec filio agnitam voluit, insaniat, ne Theletus irascatur, ne Fortuna acerbetur.
Et tamen homo sum Demiurgi, illuc habeo devertere ubi post excessum omnino non nubitur, ubi superindui potius quam despoliari, ubi etsi despolior sexui meo, deputor angelis, non angelus, non angela. Nemo mihi quicquam faciet, quem nec tunc masculum invenient.

Producam denique velut epicitharisma post fabulam tantam etiam illa quae, ne ordini obstreperent, et lectoris intentionem interiectione dispargerent, hunc malui in locum distulisse aliter atque aliter commendata ab emendatoribus Ptolemaei. Extiterunt enim de schola ipsius discipuli super magistrum, qui duplex coniugium Bytho suo adfingerent, Cogitationem et Voluntatem. Una enim satis non erat Cogitatio, qua nihil producere potuisset, ex duabus facillimo prolatu. Primum coniugium Monogenem et Veritatem, ad imaginem quidem Cogitationis feminam Veritatem, ad imaginem voluntatis marem Monogenem. Voluntatis enim vis, ut quae effectum praestat Cogitationi, maris obtinet censum.

Pudiciores alii honorem divinitatis recordati, ut etiam unius coniugii dedecus ab eo avellerent, maluerunt nullum Bytho sexum deputare, et fortasse, Hoc deum, non, Hic deus, neutro genere pronuntiant. Alii contra magis et masculum et feminam dicunt, ne apud solos Lunenses Hermaphroditum existimet annalium commentator Fenestella.

Sunt qui nec principatum Bytho defendant, sed postumatum, Ogdoadem ante omnia praemittentes, ex Tetrade quidem et ipsam, sed et aliis nominibus derivatam. Primo enim constituunt Proarchen, secundo Anennoëton, tertio Arrheton, quarto Aoraton. Ex Proarche itaque processisse primo et quinto loco Archen, ex Anennoëto secundo et sexto loco Acatalepton, ex Arrheto tertio et septimo loco Anonomaston, ex Invisibili quarto et octavo loco Agenneton. Hoc quae ratio disponat, ut singula binis locis et quidem tam intercisis nascantur, malo ignorare quam discere. Quid enim recti habent quae tam perverse proferuntur?

Quanto meliores qui totum hoc taedium de medio amoliti nullum Aeonem voluerunt alium ex alio per gradus revera Gemonios structum, sed mappa, quod aiunt, missa semel octoiugem istam ex Patre et Ennoea eius exclusam. Ex ipso denique eius motu nomina gerunt. Cum, inquiunt, cogitavit proferre, hoc Pater dictus est. Cum protulit, quia vera protulit, hic Veritas appellate est. Cum semetipsum voluit probari, hoc Homo pronuntiatus est. Quos autem praecogitavit cum protulit, tunc Ecclesia nuncupata est. Sonuit Homo Sermonem, et hic est primogenitus filius, et Sermoni accessit Vita, et Ogdoas prima conclusa est. Sed hoc taedium omnino pusillum.

Accipe alia ingonia circulatoria insignioris apud eos magistri, qui et pontificali sua auctoritate in hunc modum censuit: Est,

inquit, ante omnia Proarche, inexcogitabile et inenarrabile et innominabile, quod ego nomino Monoteta. Cum hac erat alia virtus, quam et ipsam appello Henoteta. Monotes et Henotes, id est Solitas et Unites, cum unum essent, protulerunt non proferentes Initium omnium intellectuale, innascibile, invisibile, quod sermo Monada vocavit. Huic adest comsubstantiva virtus, quam appellat Unio. Hac igitur virtutes, Solitas, Singularitas, Unitas, Unio, ceteras prolationes Aeonum propagarunt. O differentia! Mutetur Unio et Unitas, Singularitas est summa et Solitas. Quamquam designaveris, unum est.

Humanior iam Secundus, ut brevior, Ogdoadem in duas Tetradas dividens, in dexteram et sinistram, in lumen et tenebras; tantum quod desultricem et defetricem illam virtutem non vult ab aliquo deducere Aeonum, sed a fructibus de substantia venientibus.

De ipso iam domino Iesu quanta diversitas scinditur! Hi ex omnium Aeonum flosculis eum construunt: illi ex solis decem constitisse contendunt, quos Sermo et Vita protulerunt; inde et in ipsum Sermonis et Vitae concurrerunt tituli: isti ex duodecim

potius, ex Hominis et Ecclesiae fetu, ideoque Filium Hominis aiunt pronuntiatum(??) alii a Christo et Spiritu Sancto constabilie(??)dae universitati provisis confictum et iure paternae appellationis haeredem. Sunt qui Filium Hominis aliunde conceperint dicendum, quoniam ipsum Patrem pro magno nominis sacramento Hominem appellasse praesumpserint, ut quid amplius speres de eius dei fide cui nunc adaequaris. Talia ingenia superfruticant apud illos ex materni seminis redundantia. Atque ita inolescentes doctrinae Valentinianorum in silvas iam exoleverunt Gnosticorum.